E(
tt-
SILI ITALICI
PUNICA
EDIDIT
LUDOVICUS BAUER.
VOLUMEN PKIUS.
LIBROS I— X CONTINENS.
• LIPSIAE
IN AEDIBUS B. G. TEUBNERI. MDCCCXC.
lipsiae: tyfis b. g. tbubnebi.
MEMOEIAE
HERMANNI BLASS.
Praefatio.
Sili Italici Punica edenti mihi, priusquam ad ipsam rem accedam, paucis admonere liceat, quam bene sint de illo poeta meriti G-eorgius Thilo et Hermannus Blass, quippe qui libris mss. diligenter excussis huius editionis posuerint fundamenta.
Atque ille quidem iam ante triginta fere annos cum Sili edendi consilium cepisset, plurimum operae studiique consumpsit in codicibus et conferendis et aestimandis. Qua in re quid profecerit, cognoscitur ex quaestionibus, quas scripsit, Silianis:1) undeviginti, quos inspexerat, co- dicum et antiquissimum et optimum sibi persuasit esse Vaticanum 1652, quem totum contulit. In eodem ille libello et in emendationibus Silianis 2) specimina dedit artis criticae qua esset in edendo poeta usurus. Ita om- nibus in spem adductis brevi fore ut Silius revivisceret, nescio qua de causa ab incepto destitit ille vir doctis- simus ac pro sua liberalitate atque humanitate, quae collegerat congesseratque, detulit ad Hermannum Blass, qui et ipse huic carmini emendando operam dabat.3)
1) Quaestiones Silianae scripsit Georgius Thilo in „Nach- richten uber das kgl Pddagogium zu Hallt" 1858. — 2) Emen- dationes Silianaein Symbolis philol. Bonnensium 1864 I. p. 399— 410. — 3) Emendationen zu Silius Italicus im Jahresbericht iiber die Louisenstadtische Realschule, Berlin 1867.
VI PRAEFATIO.
Hic vir opus a Thilone inehoatum cum perficiendum suscepisset, illius aliorumque virorum doctorum auxilio benigne adiutus, viginti quinque codicum, qui aetatem tulerunt,1) summa cura ac diligentia rationem habuit eorumque genera, quo erat ingenii acumine, tam accurate tamque argute discrevit, ut quin recta sint, quae de ea re exposuit, vix possit dubitari; icscribitur autem ea com- mentatio „Die Textesquellen des Silius Italicus"?) Neque minus acute in eodem libro quae de archetypis amissis possent erui quove consilio veteres viri docti eis usi essent, exquisivit.
Codicibus igitur diligenter collatis definitisque, qui novae editioni essent fundamento, undique, quidquid per- tinebat ad poe'tam vel explicandum vel emendandum, miro quodam studio collegit, collecta aut in margine editionis, qua potissimum utebatur, Rupertianae adscripsit aut in- numerabilibus fere notata schedulis illi libro inseruit. Ipsum autem poelam quam diligenter perspectum habuerit quamque recte aestimaverit, cognoscere licet ex commen- tatione, quam scripsit de Ernesti Wezelii dissertatione „De C. Silii Italici cum fontibus tum exemplis" (Lipsiae 1874) in Fleckeiseni Annall. 1874 p. 471—512.
Iam omnibus rebus ita praeparatis ut brevi editio in lucem prodire posse videretur, praematura ille morte est absumptus, nil nisi parte libri primi ad edendum per- fecta; pauca quoque, quae ad praefationem pertinebant, scripta reliquit, ex quibus infra nonnulla, quae sunt de codicibus, depromentur.
1) His codicibus unum, qui est Romae in Museo Propa- gandae, addidit Georgius Wartenberg in Fleckeiseni Annall. 1887 p. 431 sq.; alterum, qui est ex bibliotheca Matthiae Cor- vini, ego contuli eodem loco 1889 p. 796 sq. — 2) Exstat in Fleckeiseni Annall. 1875 p. 161—261 ; etiam separatim im- pressa est.
PRAEFATIO. VII
Gratiam, quam illi viro et doctissimo et sagacissimo pro egregiis in Silium meritis debemus, ita reddere volui, ut hunc librum dedicarem illius memoriae.
Opus ipsum Sili Italici Punicorum libros in- scripsi. Etsi enim, id quod primus Theodorus Mommsen monuit (Ind. Plin. p. 425), plene nomina leguntur apud Gruterum p. 300 n. 1 (cf. etiam CIL VI, 1984),1) ubi Ti. Catius Silius Italicus appellatur, tamen, cum omnes libri mss. praenomen omittant praeter unum Malatesti- anum, cui nulla omnino iides est (T. p. 178 et 217)2), Publii praenomen poe'tae tribuentem, codicum auctoritatem sequi malui. Quem codex Coloniensis saec. IX prae se tulerit titulum nescimus; neque enim Ludovicus Carrio aut Franciscus Modius, qui librum ms. tractaverunt, qnid- quam monent de titulo neque utuntur praenomine, prae- terquam quod semel apud Modium Ep. XLI p. 191 legi- mus: quae nunc ex Caio S. I. allegabo. Illud praenomen autem a Marso aliisque Silio nulla alia de causa prae- positum est, nisi quod creberrime occurrat nobis apud Silios (Dausqueius in editione sua p. 2). Attamen veri- simile est Modium, qua erat diligentia, si invenisset in Coloniensi, restituturum fuisse poe'tae suum praenomen, ut restituisse se gloriatur cognomen Q. Curtio Rufo (cf. Rutgers, Variae Lectiones Lugduni Batavorum 1618 III. c. 4). Accedit quod „Sili" volumen in catalogo libri cuiusdam ms. Lassbergiani saec. IX. laudatur (T. p. 160); etiam in codice Bernensi 363 fol. 147 b scriptum est „Silius Italicus XV lib. de bellis punicis" cf. Th. Gottlieb:
1) Minus recte de Rossi aliam inscriptionem stelae mar- moreae (CIL XIV, 2653) refert ad Silium poetam. — 2) T. littera significatur liber H. Blassii, qui inscribitur „Die Textesquellen" etc.
VIII PRAEFATIO.
„Bandbemerkungen des Cod. Bernensis 363" in ,,Wiener Studien" IX (1877) p. 151 sq. (Woelfflin p. 1.).
In verbis ipsis poetae recensendis eos codices se- cutus sum, quibus imprimis fidem habendam esse Hermannus Blass 1. 1. demonstravit. Omnium autem codicum facile princeps est L (cod. biblioth. Laurentianae plut. XXXVII. cod. 16 membran. fol.); secundum locum obtinet P (cod. biblioth. Aedilium Florentinae Ecclesiae CXCVI chartac. in fol. min.), qui, quamquam lituris lacunis coniecturis est valde corruptus, tamen ex eodem apographo quo L fluxisse videtur. His proximi sunt codex Oxoniensis (O) et Vaticanus 1652 (V), qui secundum L librariorum in- terpolatione maxime sunt liberi habendi.1)
Qui codices quattuor quotiens inter se consentiunt, lectionem habemus non suspectam; significavit autem H. Blass hunc codicum consensum littera S, non quo ipsius Sangallensis lectiones assecutos nos putemus (T. p. 239), sed quod proxime ad verba cod. Sang. accessisse nobis videmur. Illorum igitur codicum lectiones a textu diversas omnes fere expressi omissis tantum et mere orthographicis, in quibus e simplex posita est pro oe vel ae, ut fere fit in codd. (T. p. 235), vel ubi i et y commutantur Graecis in vocabulis, ut libicus, tirius, friges, micene pro Libycus, Tyrius, Phryges, Mycene, et levioribus singulorum codicum mendis, ut I. 27 Agamenoniam L pro Agamemnoniam, I. 83 pitee L pro piceae, I. 44 teneris F pro Teucris aliisque id genus. Ubicumque repudiavi scripturas illo- rum codicum neque quidquam monui, unde sit lectio textus emendata, habes Italorum i. e. vetustiomm editionum emen-
1) Lectiones codicis Casanatensis corruptissimi (T. p. 178) protulit Onorato Occioni: Le Paniche di Tiberio Cazio Silio Italico, traduzione con proemio e note. Seconda edizione rive- duta e corretta. Torino 1889.
PRAEFATIO. IX
dationes, quae inde in oinnes, quae secutae sunt, editiones sunt receptae; idem significare volui vocabulo vulgo illis locis, quibus libros secutus a ceteris editionibus diseessi.
At codicis Coloniensis saec. IX, qui fuit Coloniae in bibliotheca Ecclesiae Cathedralis, quas viri docti enota- verunt scripturas, ut res postulabat, sive cum textu dis- sentiebant sive, ut plerumque fit, consentiebant, ad unum omnes attuli, ut qualis fuerit ille codex, quem periisse valde dolemus, coniectura quasi augurari possimus. Auc- toritate eum Sangallensi fere parem esse cum Blass cen- suerit, equidem aliquanto plus valere eum mihi persuasi collatis omnibus, quas ex eo novimus, scripturis cum ceteris codicibus; nam ille ut permultis locis solus veram lectionem praebet, ita plerumque, ubi quattuor nostri co- dices inter se dissentiunt, ab eis stat, quorum lectio prae- ferenda videtur.
Cum autem duo tantum viri Coloniensem ipsi vide- rint, Ludovicus Carrio et Franciscus Modius, quorum hic in libro Novantiquarum Lectionum Francofurti 1584 edito plurimos, ille in Emendationum et Observationum libris II Antverp. 1576 et Paris. 1583 minus triginta poetae locos sanavit, his viris fidem habebimus maximam. Paulo mi- noris momenti lectiones eae videntur esse, quae ab Nicolao Heinsio ex editione Sili Gryphiana quadam depromptas, cum Burmanni humanitate nactus esset, Drakenborchius publici iuris fecit. Quibus quamquam fidem abrogare — quisquis fuit, qui codicem Coloniensem contulerit cum illa editione Gryphiana sive Carrio, ut N. Heinsius voluit, sive alius quis homo doctus — plane esset insipientis, tamen meminerimus oportebit longum fuisse iter, quo ex codice ipso lectiones in Gryphianam, ex hac per N. Hein- sium in editionem Parisiensem Colinaei 1531, ex hac denique a Drakenborchio descriptae in nostrum tandem
X PRAEFATIO.
conspectum devenerunt in editione Drakenborchiana, unde nunc nos eas haurimus ; atque docuit Blass (T. p. 208 sq.) errasse revera aliquotiens sive Heinsium sive Draken- borchium, etsi raro ei contigit, ut illos erroris convinceret.
Ceteri viri docti, qui ex codice Coloniensi varias attulerunt lectiones, Dausqueius, Barthius, Drakenborchius, quo iure id fecerint, disseruit Blass (T. p. 200. 204. 212.); de qua re qui velint accuratius facere iudicium, ipsum adeant libellum.
In rebus orthographieis codices ita sum secutus, ut neque manifesta librariorum menda sequi neque sine causa a libris discedere vellem. Haec autem imprimis commemoranda mihi videbantur:
Accusativos pluralis in is finitos quod modo usurpaverim, modo spreverim, facile quis vituperaverit; sed in ea re, quamquam ne hac inconstantia offendantur legentium oculi timeo, ad librorum scripturam reverti, quod mirum in modum illi consentiunt inter se; cuius rei pauca proferre exempla mihi liceat:
artes exhibent LFOV V. 351, Vm. 99 — artis II. 140, V. 362, XI. 311. 422, XIII. 537. XVI. 402. — aures I. 216, II. 580, VI. 80. 508, IX. 57, XL 69. 580, XV. 63, XVI. 212. 294. 344, XVII. 85. 523 (V h. 1. is) — auris VI. 519 (O — es) XI. 77. 189 (O auras). 290. 432,
XII. 211. 338, XIII. 22. 153, XV 459 (O auras) — Alpes I. 487. 589, II. 333, III. 645, IV. 6Q. 407. 746, V. 160. 386, VI. 106. 703, IX. 550 etc. — Alpis I. 65,
XIII. 741, XV. 662 — tenues I. 291 — tenuis IV. 114,
XIV. 225 aliisque locis.
In praeveroiis assimilandis codices ita variant, ut neque in universum inter se consentiant *) neque singuli
1) Excepta haec pauca sunt: LFOV semper exhibent ads in verbo adsum: II. 551, XII. 113 adsunt; IV. 127, XIII. 137
PRAEFATIO. XI
ipsi sibi constent; cui rei documento haec sunt: affundere XIII. 695 LF, XIV. 347 LFOV, XV. 219 IF — adfundere V. 65 LFOV, XIII. 695 OV, XV. 219 OV; agglomerare V. 238 OV, XV. 149 LFOV — adglomerare V. 238 LF; allaU VI. 383 LO, VIII. 74 LF — adlabi VI. 383 FV, VIII. 74 OV; allatrare VIII. 290 LOV — adlatrare VIII. 290F, XI. 428 LFOV; anniti XI. 540 LF, XV. 575 LF — adniti II. 123 LFOV, XI. 540 OV, XV. 104 LFOV, XV. 575 OV. — Quid multa? eandem inconstantiam invenimus in ceteris praeverbiis; modo legimus in libris collabi, modo conlabi: modo illabi, modo inlabi; modo irrorare, modo inrorare, modo summittere, modo submittere aliaque id genus. Quae cum ita sint, certa norma ex codicibus non elucet. Quoniam autem optimus codex L plerumque utitur assimilatione , equidem constanter assimilare malui. — Similem in modum variant libri in obt — et opt — : FV. 413 optusae L obtusaeF] VI. 385 optutu LF, X. 263 obtutul* optutuT] X. 227 optenditUF, XIII. 341 obtendensl, opten- dens F. — Post ex insequens 5 semper fere libri omittunt, ut exanguis, excidere, excindere, exerere, existere, expectare, expirare, extare, extinguere, extruere, exudare, exul, exultare, exuperare, exurgere; exbibent tamen omnes exsatiare VII. 535, exsibilare VI. 219, exsomnis IX. 5. — In singulis denique verbis, quoad id fieri potuit, optimi codicis scripturam retinui; quae huc pertinent, invenias in apparatu critico. In verborum distinctione, cum summa mihi lex esset sententiarum perspicuitas, fortasse nimius fui. Coniecturas satis multas tn apparatum criticum recepi eo consilio ut, quae viri docti in carmine emendando tentaverint, de- monstrarera.
adsis; XV. 664. 801 adsit. item X. 611 adnatet, contra XIV. 354 adnabat FOV annabat L.
XII PRAEFATIO.
Sequitur, ut quae recentiore aetate de Silio scripta sint, enumerem:
1) de ipso poe'ta eiusque carmine, quale sit, disputavere :
J. Pr. Chr. Korttim in „Geschichtliche Forschungen<(
Leipzig 1863 p. 209—252. Onorato Occioni, Caio Silio Italico e il suo poema,
Padova 1869, ed. II. Firenze 1871. (cf. etiam
supra p. VIII. n.) H. Blass, 1. 1. p. VI.
F. E. Brandstaeter, De Punicorum carminis epici a Silio Italico conditi cum argumento tum stilo atque ornatu poe'tico in „Jahresbericht iiber die hbhere Burgerschule zu Witten" 1877.
Fr. Buecheler, Coniectanea de Silio, Iuvenale, Plauto aliis poetis latinis in Museo Rhenano 1880 p. 390.
J. Schinkel, Quaestiones Silianae, Diss. Lipsiae 1884 p. 1—34.
2) ad fontes et historicos et poe'ticos pertinent haec:
G. Cosack, Quaestiones Silianae, Diss. Halis 1844. E. Wezel, De C. Silii Italici cum fontibus tum
exemplis, Diss. Lipsiae 1873. M. Heynacher; TJeber die Quellen des Silius Italicus,
Bfeld 1874. idem, XJeber die Stellung des Silius Italicus unter
den Quellen zum zweiten punischen Krieg, Nord-
hausen 1877. J. Schlichteisen, De fide historica Sili Italici
quaestiones historicae et philologicae, Regimonti
Prussorum 1881. A. Kerer, Ucber die AbhangigTceit des C. Silius
PRAEFATIO. XIII
Italicus von Livius , Programm des Staatsgym-
nasiums in Bozen 1881. L. Bauer, Das Verhaltnis der Punica des C. Silius
Italicus zur dritten Dekade des T. Livius, Diss.
Erlangen 1883. J. S. van Veen, Quaestiones Silianae, Lugduni
Batavorum 1884.
L. Cholevius, Epitheta ornantia, quibus utitur Vergilius, cum iis comparata, quibus posteriores epici Latini, maxime quidem Silius, carmina sua distinxerunt, Diss. Regimonti Pr. 1865.
G. Barchfeld, De comparationum usu ap. Silium Italicum, Diss. Gottingae 1880.
J. Groesst, Quatenus Silius Italicus a Vergilio pendere videatur, Diss. Aquis Mattiacis 1887.
3) ad genus dicendi et rem metricam spectant: J. Schinkel 1. 1. p. 35 — 77.
P. Verres, De Tib. Silii Italici Punicis et Italici Iliade Latina quaestiones grammaticae et me- tricae, Diss. Monasterii Guestf. 1888.
J. Franke, De Tib. Silii Italici Punicorum tropis, Diss. ibidem 1889.
4) quo tempore Silius carmen suum condiderit, quae- sivere:
F. Buchwald, Quaestiones Silianae, Diss. Gorlicii 1886, p. 1 — 22.
A. Cartault, Est-il possible de fixer exactement la date de la composition des „Pu/niques" de Silius ItaUcus in „Revue de philologieu etc. XI. p. 11 — 14.
K. Fr. Hermann in Philologo IV. p. 575.
H. Blass in Fleckeiseni Annall. 1874 p. 497 n. 14.
XIV PRAEFATIO.
5) num Silius auctor sit Iliadis Latinae, dis- putavere :
Fr. Buecheler in Museo Rhenano XXXV. p. 391 sq. R. Doering, TJeber den Homerus Latinus im Pro-
gramm des Lyceums iu Strassburg, 1884. idem, De Silii Italici Epitomes re metrica et genere
dicendi, Diss., Argentorati 1886. Fr. Plessis, Italici Ilias Latina, Paris 1885, praef.
p. XV -XVII. P. Verres 1. 1.
6) ad rem criticam pertinent haec1):
I. Livinei emendationes manu scriptae in editione Silii Basileensi a. 1543, quae est in bibliotheca Guelferbytiana (cf. T. p. 199). J. Fr. Gronovii
a) em. in Observationum libris, Devent. 1652.
b) em. mss. in ed. Silii Parisiensi 1531.
c) em. mss. in ed. Silii, Amstelodami 1631.2) R. Bentleii emendationes ad Silium publici iuris
factae
a) in „Classical JournaV 1811 vol. III. p. 381—386.
b) in M. Hauptii opusc. III. 1. p. 89 — 107. I. Schraderi em.
a) in Observationum libro, Franeq. 1761.
b) editae a M. Hauptio, Hermes IV. p. 345 sq.
c) editae a van Veen, ibidem XXIII. p. 211 sq. I. A. Nodellii em. in appendice editionis Aviani,
Amstelodami 1787 (has van Veen mecum com- municavit).
1) Non commemoro hoc loco, quae iam a Rupertio in edi- tione sua sunt laudata aut quae infra singulis carminis locis laudabuntur. — 2) Utrumque librum ex bibliotheca Leidensi contulit H. Blass.
PRAEFATIO. XV
F. H. Bothe, Des C. Silius Italicus Punischer Krieg, Stuttgart 1855.
G. Thilo 11. 11. p. V.1)
H. Blass 1. 1. (nonnullas alias emendationes hic vir
in margine editionis Rupertianae adscripsit uel
schedulis notavit). Aem.Baehrens in Fleckeiseni Annall.l872p.631sq. idem, in „Bursians Jahresbericht" F, H. 6. 7
p. 52 sq. A. Chory, Emendationum Silianarum specimen,
Diss. Ratiboriae 1877.
E. Koch, Quaestiones Silianae criticae et exege- ticae, Diss. Monasterii 1877.
H. Koestlin in Philologo XXXVIII. p. 58-60. I. Schlichteisen 1. 1. I. S. van Veen, a) 1. 1.
idem, b) Notulae criticae ad Sil. Ital. Mnemosyne XVI p. 292 sq. et XVII. p. 368 sq.
F. Buchwald, 1. 1. p. 23 sq.
L. Bauer, Zu Silius Italicus in Fleckeiseni Annall. 1888 p. 193-224.
1) Hic vir doctus opere iam perfecto varias coniecturas mecum communicavit, quas h. 1. proferre mihi liceat: 1. 293 nunc] sanctum 425 Iamque ruit geminans c. v. d. improbata versuum translatione IV. 71 quanto hoc stat celsius — vallum. 72 et maius quid 86 cantus] saltus 224 Herculei taciturno murmure luci 348 fronte quieta (quae emendatio egregia in textum est recipienda) VI. 314 sq. et, nulla quos morte nec igni Exuero, servans portarem i. T. luctus VII. 33 Hic ardens exire malis et r. v. Vll. 245 verba sic distincta vult: iam c. quanto Artior, et n. T. c. quantum Detritum e. f. ?93 uel] tibi IX. 78 Aduectus] Adiunctus X. 332 Hortatur] Marte sati uel Sorte datas.
XVI PRAEFATIO.
His expositis reliquum est, ut viris doctis qui me et consilio et re adiuverunt, gratias agam publicas: Eduardo Woelfflino, praeceptori dilectissimo, quo auctore librum edendum suscepi, Karolo Ernesto Georges, Ioanni Hilberg, Ioanni Schlichteisen, quem praematura morte esse abreptum valde doleo, Ferdinando Schoentag Ratisbonensi , Iacobo Simoni van Veen, Georgio Helmreich.
Scripsi Augustae Vindelicorum
mense Aprili 1890. L. B.
Addenda et corrigenda.
p. 15 adde in apparatu critico: 409 captare S raptare uulgo. p. 53 adde in apparatu critico: 126 Bele, oro, g. Bentley.
p. 32 lege II. 221 conexae pro connexae, item III. 675 conexa, IX. 379 conixus. p. 104 lege V. 107 Sicine pro Siccine.
p. 130 lege VI. 214 Balistas pro Ballistas, item VI. 269 balista. p. 132 lege VI. 273 phalarica pro falarica, item IX. 339. p. 171 lege VII. 729 coniuent pro conniuent.
Silius Italicus.
Index notarum.
Cm Ep. 93 = lectio codicis Coloniensis a Modio prolata
in Novantiquarum Lectionum epistula 93.
CcEm.II, 11 = lectio cod. Col. a Carrione prol. in Emen-
dationum libro II cap. 11.
Ch = lectio cod. Col. a Nicolao Heinsio prol. in
editione Sili Drakenborchiana. Cd = lectio cod. Col. a Drakenborchio prolata eodem loco. S = consensus quattuor codicum LFOV. T. p. . . = Textesquellen des Silius Italicus p. . .
SILI ITALICI PUNICORUM
LIBER PRIMUS.
Ordior arma; quibus caelo se gloria tollit Aeneadum, patiturque ferox Oenotria iura Carthago. Da; Musa, decus memorare laborum Antiquae Hesperiae, quantosque ad bella crearit Et quot Roma uiros, sacri cum perfida pacti 5
Gens Cadmea super regno certamina mouit; Quaesitumque diu, qua tandem poneret arce Terrarum Fortuna caput. ter Marte sinistro Iuratumque Ioui foedus conuentaque patrum Sidonii fregere duces, atque impius ensis 10
Ter placitam suasit temerando rumpere pacem. Sed medio finem bello excidiumque uicissim Molitae gentes, propiusque fuere periclo, Quis superare datum: reserauit Dardanus arces Ductor Agenoreas, obsessa Palatia uallo 15
Poenorum, ac muris defendit Roma salutem. Tantarum causas irarum odiumque perenni Seruatum studio et mandata nepotibus arma Fas aperire mihi superasque recludere mentes. Iamque adeo magni repetam primordia motus. 20
4 hesperiae F experie LV in 0 deest uocabulum cum mar- gine 11 placitam Cm Ep. 93 14 quis non queis Cd ubique (T. p. 215) ut S quoque 15 obsessa FOV obsepsa L unde ob- saepta Blass
Silius Italicus. 1
2 SILI ITALICI
Pygmalioneis quondam per caerula terris Pollutum fugiens fraterno crimine regnum Fatali Dido Libyes appellitur orae. Tum pretio mercata locos noua moenia ponit, Cingere qua secto permissum litora tauro. 25
Hic Iuno ante Argos — sic credidit alta uetustas — Ante Agamemnoniam, gratissima tecta, Mycenen Optauit profugis aeternam condere gentem. Uerum ubi magnanimis Romam caput urbibus alte Exerere ac missas etiam trans aequora classes 30 Totum signa uidet uictricia ferre per orbem, Iam propius metuens bellandi corda furore Phoenicum extimulat. sed enim conanime primae Contuso pugnae fractisque in gurgite coeptis Sicanio Libycis, iterum instaurata capessens 35
Arma remolitur; dux agmina sufficit unus Turbanti terras pontumque mouere paranti.
Iamque deae cunctas sibi belliger induit iras Hannibal; hunc audet solum componere fatis. Sanguineo tum laeta uiro atque in regna Latini 40 Turbine mox saeuo uenientum haud inscia cladum: cIntulerit Latio, spreta me; Troi'us'? inquit, eExul Dardaniam et bis numina capta penates Sceptraque iundarit uictor Lauinia Teucris, Dum Romana tuae, Ticine, cadauera ripae 45
Non capiant, similisque mihi per Celtica rura Sanguine Pergameo Trebia et stipantibus armis Corporibusque uirum retro fluat, ac sua largo Stagna reformidet Thrasymennus turbida tabo;
24 locos C1l 28 profugos Koch 29 magnam aliis
Baehrens coll. Verg. ecl. I. 24 32 propriis Koch , sed cf.
XVII. 535 36 agmina LFO magnae Chmagna V sed in marg. m. 1 agmina — dux omnia s. u. T. terra Maduig Aduers. crit. II. p. 461 39 Haxmibal, ut Hamilcar, Hasdrubal, Hannon,
Hammon Ch constanter (T. p. 215) 40 tum 0 cum LFV
46 rutilusque Hilberg in Fleckeiseni Annal. 1872 p. 792, sed cf. Verg. Aen. XII. 477 49 Thrasymennus L fere semper
I ERPUNICOfiUM LIBER 1. 3
luin Cannas tumulum Hesperiae campumque cruore 50 Ausonio mersum sublimis Iapyga cernam Teque uadi dubium coeuntibus, Aufide; ripis Per clipeos galeasque uirum caesosque per artus Uix iter Hadriaci rumpentem ad litora ponti/ Haec ait ac iuuenem facta ad Mauortia flammat. 55
Ingenio motus auidus fideique sinister Is fuit; exuperans astu; sed deuius aequi. Armato nullus diuum pudor; improba virtus Et pacis despectus honos; penitusque medullis Sanguinis humani flagrat sitis; his super; aeui 60
Flore uirens; hauet Aegatis abolere, parentum Dedecus; ac Siculo demergere foedera ponto. Dat mentem Iuno ac laudum spe corda fatigat. Iamque aut nocturno penetrat Capitolia uisu Aut rapidis fertur per summas passibus Alpes. 65 Saepe etiam famuli turbato ad limina somno Expauere trucem per uasta silentia uocem Ac largo sudore uirum inuenere futuras Miscentem pugnas et inania bella gerentem.
Hanc rabiem in finis Italum Saturniaque arua 70 Addiderat tantam puero patris heu furor altus. Sarrana prisci Barcae de gente, uetustos A Belo numerabat auos. namque orba marito Cum fugeret Dido famulam Tyron; impia diri Belides iuuenis uitauerat arma tyranni 75
Et se participem casus sociarat in omnis.. Nobilis hoc ortu et dextra spectatus Hamilcar; Ut fari primamque datum distinguere lingua
54 hadriaci Cd (T. p. 215) 69 despectus V dispectus
LFO 61 auet OV habet L (cf. V. 533, VII .22, XIV. 183, XV. 373) in F desunt uu. 61 — 66 cum inferiore folii parte abscissa 66 limina 0 lumina LV (cf XI. 81) 71 tantam uel candens Blass tandem LOV deest uocabulum in F quondam uulgo— patris heu furor Hilberg (p. I.) qui et interpunctionem post furor sustulit patrius furor S-altus scr. oscus LO ostus V escus (an estus?) corr. m. 2 in astus F ortus uulgo; an legendum: Addi- derat sacrum p. patris et furor. ollus? (cf. II. 296, III. 139)
1*
4 SILI ITALICI
Hannibali uocem, sollers nutrire furores,
Romanum seuit puerili in pectore bellum. 80
Urbe fuit media sacrum genetricis Elissae Manibus et patria Tyriis formidine culturn, Quod taxi circum et piceae squalentibus umbris Abdiderant caelique arcebant lunrine, templum. Hoc sese, ut perhibent, curis mortalibus olim 85
Exuerat regina loco. stant marmore maesto Effigies, Belusque parens omnisque nepotum A Belo series; stat gloria gentis Agenor, Et qui longa dedit terris cognomina Pboenix. Ipsa sedet tandem aeternum coniuncta Sychaeo; 90 Ante pedes ensis Phrygius iacet; ordine centum Stant arae caelique deis Ereboque potenti. Hic, crine efifuso, atque Hennaeae numina diuae Atque Acheronta uocat Stygia cum ueste sacerdos. Immugit tellus rumpitque horrenda per umbras 95 Sibila; inaccensi flagrant altaribus ignes. Tum magico uolitant cantu per inania manes Exciti, uultusque in marmore sudat Elissae. Hannibal haec patrio iussu ad penetralia fertur; Ingressique habitus atque ora explorat Hamilcar. 100 Non ille euhantis Massylae palluit iras, Non diros templi ritus aspersaque tabo Limina et audito surgentis carmine flammas. Olli permulcens genitor caput oscula libat Attollitque animos hortando et talibus implet: 105
'Gens recidiua Phrygum Cadmeae stirpis alumnos Foederibus non aequa premit; si fata negarint Dedecus id patriae nostra depellere dextra, Haec tua sit laus, nate, uelis; age, concipe bella
92 Erebique Bothe 93 Hennaeae Ch hennee corr. m. 1 in aetnee LF (T. p. 236) emiee O ethnee V 93. 94 Hunc— Utque sacerdos, Immugit Bothe 96 inaccensi Cm ad Curtium (T.
p. 197) 103 carmine] cardine S 106 recidiua L redi-
uiua FOV (V in marg. m. 2 recidiua) 109 uelim Heinsius
uelint VoncJc in Lect. lat. p. 156
PUNICORUM LIBER I. 5
Latura exitium Laurentibus; horreat ortus 110
Iam pubes Tyrrhena tuos, partusque recusent, Te surgente, puer, Latiae produeere matres.'
His acuit stimulis, subicitque haud mollia dictu: cRomanos terra atque undis, ubi competet aetas, Ferro ignique sequar Rhoeteaque fata reuoluam. 115 Non superi mihi, non Martem cohibentia pacta, Non celsae obstiterint Alpes Tarpeiaque saxa. Hanc mentem iuro nostri per numina Martis, Per manes, regina, tuos/ Tum nigra triformi Hostia mactatur diuae, raptimque recludit 120
Spirantis artus poscens responsa sacerdos Ac fugientem animam properatis consulit extis.
Ast ubi quaesitas artis de more uetustae Intrauit mentes superum, sic deinde profatur: cAetolos late consterni milite campos 125
Idaeoque lacus flagrantis sanguine cerno. Quanta procul moles scopulis ad sidera tendit, Cuius in aerio pendent tua uertice castra! Iamque iugis agmen rapitur; trepidantia fumant Moenia, et Hesperio tellus porrecta sub axe 130
Sidoniis lucet flammis. fluit ecce cruentus Eridanus. iacet ore truci super arma uirosque, Tertia qui tulerit sublimis opima Tonanti. Heu quaenam subitis horrescit turbida nimbis Tempestas, ruptoque polo micat igneus aether! 135 Magna parant superi. tonat alti regia caeli, Bellantemque Iouem cerno.' Uenientia fata Scire ultra uetuit Iuno, fibraeque repente Conticuere. latent casus longique labores.
Sic clausum linquens arcano pectore bellum 140
111 suos Sclirader 113 His agitur st. Baehrens Hic ca- ruit st. Chory 117 que om. LFV talpeiaque 0 121 Spi-
lantia Ch 122 extis FO estis LV 126 stagnantes Heinsius et Bothe spumantes DraJcenborch et Koch 128 aerio F aereo LOV 133 tulerit S tulerat uulgo 134 quianam Liuineius et Heinsius — horrescit OV horrescet LF
6 SILT ITALICI
Atque hominuin finein Gadis Calpenque secutus, Dum fert Herculeis Garamantica signa columnis; Occubuit saeuo Tyrius certamine ductor.
Interea rerum Hasdrubali traduntur habenae, Occidui qui solis opes et uulgus Hiberum 145
Baeticolasque uiros furiis agitabat iniquis. Tristia corda ducis, simul immedicabilis ira, Et fructus regni feritas erat; asper amore Sanguinis, et metui demens credebat honorem; Nec nota docilis poena satiare furores. 150
Ore excellentem et spectatum fortibus ausis Antiqua de stirpe Tagum, superumque hominumque Immemor, erecto suffixum robore maestis Ostentabat ouans populis sine funere regem. Auriferi Tagus ascito cognomine fontis 155
Perque antra et ripas nymphis ululatus Hiberis, Maeonium non ille uadurm non Lydia mallet Stagna sibi, nec qui riguo perfunditur auro Campum atque illatis Hermi flauescit harenis. Primus inire manus, postremus ponere Martem; 160 Cum rapidum effusis ageret sublimis habenis Quadrupedem, non ense uirum, non eminus hasta Sistere erat; uolitabat ouans aciesque per ambas Iam Tagus auratis agnoscebatur in armis. Quem postquam diro suspensum robore uidit 165
Deformem leti famulus, clam corripit ensem Dilectum domino pernixque irrumpit in aulam Atque immite ferit geminato uulnere pectus. At Poeni, succensa ira turbataque luctu
146 furiis Ch fatis LOV deest in F (T. p. 232) frenis Schrader furtis Chory 147 duci Heinsius 149 honorum
Schrader 153 suffixum 0 in rasura suffocum LFV, sed in L ss pro c suprascr. et in F in fnarg. m. 2 suspensum (T. p. 232) 156 ululatur Lefebure 158 nec FOV ne L 159 hermi
flauescit F her fmus m. 2 suprascr.) iuflauescit V hec infla- uescit 0 hermu? inflauescitL (T. p. 243) 160 manus L manu FOV 166 leti Cm Ep. 57 LOV lateri F (T. p. 232 et 234)
167'pernixque Cm 7. I. 169 succensa S succensi uulgo
r
PUNICORUM LIBER I.
Et saeuis gens laeta, ruunt tormentaque portant. 170 Non ignes candensque chalybs, non uerbera passini Ictibus innumeris lacerum scindentia corpus, Carnificaeue manus penitusue infusa medullis Pestis et in medio lucentes uulnere flammae Cessauere; ferum uisu dictuque, per artem 175
Saeuitiae extenti, quantum tormenta iubebant, Creuerunt artus, atque, omni sanguine rupto, Ossa liquefactis fumarunt feruida membris. Mens intacta manet; superat ridetque dolores, Spectanti similis, fessosque labore ministros 180
Increpitat dominique crucem clamore reposcit.
Haec inter spretae miseranda piacula poenae Erepto trepidus ductore exercitus una Hannibalem uoce atque alacri certamine poscit. Hinc studia accendit patriae uirtutis imago, 185
Hinc fama in populos iurati didita belli, Hinc uirides ausis anni feruorque decorus Atque armata dolis mens et uis insita fandi.
Prinii ductorem Libyes clamore salutant, Mox et Pyrenes populi et bellator Hiberus. 190
Continuoque ferox oritur fiducia menti, Cessisse imperio tantum terraeque marisque. Aeoliis candens austris et lampade Phoebi Aestifero Libye torretur subdita Cancro, Aut ingens Asiae latus, aut pars tertia terris. 195 Terminus huic roseos amnis Lageus ad ortus Septeno impellens tumefactum gurgite pontum; At qua diuersas clementior aspicit Arctos, Herculeo dirimente freto; diducta propinquis Europes uidet arua iugis; ultra obsidet aequor; 200
173 Carnificaeue S Carnificesue primum ed. Basil. 1522 177 rupto S rapto edd. recc. 185. 186. 187 Hinc Cm Ep. 57 et 0 Huic LFV quod probat Thilo 186 famae Cm l l. didita Cm dedita S 187 anni Cm l. I. 194 torretur Liuineius
torquetur S 195 terrae Koch 196 lageus L ex corr. lar- geus F0V
8 SILI ITALICI
Nec patitur noruen proferri longius- Athlas,
Athlas subducto tracturus uertice caelum.
Sidera nubiferum fulcit caput, aetheriasque
Erigit aeternum conipages ardua ceruix.
Canet barba gelu, frontemque immanibus umbris 205
Pinea silua premit; uastant caua tempora uenti,
Nimbosoque ruunt spumantia flumina rictu.
Tum geminas laterum cautes maria alta fatigant;
Atque ubi fessus equos Titan immersit anhelos,
Flammiferum condunt fumanti gurgite currum. 210
Sed qua se campis squalentibus Africa tendit,
Serpentum largo coquitur fecunda ueneno;
Felix qua piuguis mitis plaga temperat agros,
Nec Cerere Hennaea Phario nec uicta colono.
Hic passim exultant Nuruidae, gens inscia freni, 215
Quis inter geminas per ludum mobilis aures
Quadrupedem flectit non cedens uirga lupatis.
Altrix bellorum bellatorumque uirorum
Tellus nec fidens nudo sine fraudibus ensi.
Altera complebant Hispanae castra cohortes, 220 Auxilia Europe genitoris parta trophaeis. Martius hinc campos sonipes hinnitibus implet, Hinc iuga cornipedes erecti bellica raptant; Non Eleus eat campo feruentior axis. Prodiga gens animae et properare facillima 225
mortem. Namque ubi transcendit florentis uiribus annos, Impatiens aeui spernit nouisse senectam, Et fati modus in dextra est. hic omne metallum: Electri gemino pallent de semine uenae,
201 athlas S 208 geminas JBotlie et Maduig Aduers.
crit. II p. 162 geminae S — cautes Ch fauces S 214 hen-
naea Ch (cf. u. 93) hennea F ennea L sed in utroque cod. corr. in aetnea 215 numide S in F m. 2 suprascr. nomades
(T. p. 233) nomades Ch 221 europe L europa FOV 222 hic Koch — campos sonipes S sonipes c. uulgo 224 Eleus eat] eleuseo LEO eleusco V eat m. 2 suprascr. (T. p. 243)
Ataue atr
PUNICORUM LIBER I.
;que atros chalybis fetus humus horrida nutrit. 230 Sed scelerum causas operit deus. Astur auarus Uisceribus lacerae telluris mergitur imis Et redit infelix effosso concolor auro. Hinc certant, Pactole; tibi Duriusque Tagusque, Quique super Grauios lucentis uoluit harenas, 235 Infernae populis referens obliuia Lethes. Nec Cereri terra indocilis nec inhospita Baccho, Nullaque Palladia sese magis arbore tollit.
Hae postquam Tyrio gentes cessere tyranno; Utque dati rerum freni; nunc arte paterna 240
Conciliare uiros armis; consulta senatus Uertere nunc donis. primus sumpsisse laborem; Primus iter carpsisse pedes partemque subire, Si ualli festinet opus. nec cetera segnis, Quaecumque ad laudem stiinulant; somnumque 245
negabat Naturae noctemque uigil ducebat in armis; Interdum proiectus humi turbaeque Libyssae Insignis sagulo duris certare maniplis; Celsus et in magno praecedens agmine ductor Imperium perferre suum; tum uertice nudo 250
Excipere insanos imbris caelique ruinam. Spectarunt Poeni; tremuitque exterritus Astur; Torquentem cum tela Iouem permixtaque nimbis Fulmina et excussos uentorum flatibus ignes Turbato transiret equo; nec puluere fessum 255
Agminis ardenti labefecit Sirius astro. Flammiferis tellus radiis cum exusta dehiscit, Candentique globo medius coquit aethera feruor;
234 Hic Dausqueius 235 granios L grouios F groinos 0 gronios V 236 Infernam p. i\, Obliuio, Lethen Bothe 241 uiros armis, c. s. interpunxi uiros; armis uulgo uiros ; tum armis Blass — consulta] nunc cita JDausqueius 249 ac LFV in F m. 1 suprascr. et in 0 deest voc. c. marg. 250 proferre Blass 252 ex-
territus S in 0 corr. ex excerciius (T. p. 205) exercitus uulgo 254 flictibus BentJey 256 astro] aestu van Veen
10 SILI ITALICI
Femineum putat huruenti iacuisse sub umbra Exercetque sitim et spectato fonte recedit. 260
Idem correptis sternacem ad proelia frenis Frangere equum et famam letalis amare lacerti Ignotique amnis tranare sonantia saxa Atque e diuersa socios accersere ripa. Idem expugnati primus stetit aggere muri, 265
Et quotiens campo rapidus fera proelia miscet, Qua sparsit ferrum7 latus rubet aequore limes. Ergo instat fatis, et rumpere foedera certus, Quo datur, interea Romam comprendere bello Gaudet et extremis pulsat Capitolia terris. 270
Prima Saguntinas turbarunt classica portas, Bellaque sumpta uiro belli maioris amore. Haud procul Herculei tollunt se litore niuri, Ciementer crescente iugo, quis nobile nomen Conditus excelso sacrauit colle Zacynthos. . 275
Hic comes Alcidae remeabat in agmine Thebas Geryone extincto caeloque ea facta ferebat. Tris animas namque id monstrum; tris corpore dextras Armarat ternaque caput ceruice gerebat. Haud alium uidit tellus, cui ponere finem 280
Non posset mors una uiro, duraeqne sorores Tertia bis rupto torquerent stamina filo. Hinc spolia ostentabat ouans captiuaque uictor Armenta ad fontis medio feruore uocabat, Cum tumidas fauces accensis sole uenenis 285
Calcatus rupit letali uulnere serpens Inachiumque uirum terris prostrauit Hiberis. Mox profugi ducente Noto aduertere coloni, Insula quos genuit Graio circumflua ponto
259 uinenti Ch inuenta LOV iuueni F sed m. 2 suprascr. V inuenia (T. p. 237) uuenti Heinsius 264 Atque e diuersa
socios Ch — accersere Cd (T. p. 214) et S constanter excepto VI. 95 ubi arcessere 269 Quo datur Ch 275 zachinthos L con- stantsr 277factaCh 278 Tris Ch 289 circunflua L wfcircun caput 315 circunuallare 328 circundata 339 circunlita 355 etc.
PUNICORUM LIBER I. 11
Atque auxit quondaru Laertia regna Zacynthos. 290
Firmauit tenues ortus rnox Daunia pubes,
Sedis inops, misit largo quam diues alumno,
Magnanimis regnata uiris, clarum Ardea nomen.
Libertas populis pacto seruata decusque
Maiorum, et Poenis urbi imperitare negatum. 295
Admouet abrupto flagrantia foedere ductor Sidonius castra et latos quatit agmine campos. Ipse caput quassans circumlustrauit anhelo Muros saeuus equo, mensusque pauentia tecta, Pandere iamdudum portas et cedere uallo 300
Imperat et longe clausis sua foedera; longe Ausoniam fore, nec ueniae spem Marte subactis; Scita patruru et leges et iura fidemque deosque In dextra nunc esse sua. uerba ocius acer Intorto sancit iaculo figitque per arma 305
Stantem pro muro et minitantem uana Caicum. Concidit exacti medius per uiscera teli, Effusisque simul praerupto ex aggere menibris, Uictori moriens tepefactam rettulit hastam. At multo ducis exemplum clamore secuti 310
Inuoluunt atra telorum moenia nube. Clara nec in numero uirtus latet; obuia quisque Ora duci portans, ceu solus bella capessit. Hic crebram fundit Baliari uerbere glandem Terque leui ducta circum caput altus habena 315
290 Et quae L. Muller d. r. m. p. 172 et van Veen, sed cf. III. 100 293 clarum scr. nunc S urbi Blass , nisi duo
hemistichia exciderunt 295 urbi Heinsius ubi Ch S (T. p. 188) 297 latos . . . campos Cm Ep. 46 latas (corr. ex latos) . . . terras L latos . . . cas (m. 2 corr. in capos) F latas . . . cas V . . . as . . . causas O (litterae lat c. marg. abscissae) in marg. m. 2 capos (T. p. 217 not. 53) 300 et S ac uulgo 306 mini- tantem uana Caicum Cm Ep. 46 Cc Em. JJT, 11 mutantem mem- bra naicum L mutantem membra uaicum F nutantem (nut corr. ex mut) naicum O mutantem/^uaicum V et in marg. m. ^membra (T. p. 245) 307 exacti— teli Cc l. I. Concidit V Condidit LF deest uoc. c. marg. in O 309 retulit Ch S
310 Ac S 314 baliari S (scd III. 365 balearis, ubi baliaris Ch)
12 SILI ITALICI
Permissum uentis abscondit in aere telum, Hic ualido librat stridentia saxa lacerto, Huic impulsa leui torquetur lancea nodo. Ante omnis ductor, patriis insignis in armis, Nunc picea iactat fumantem lampada flainina, 320 Nunc sude, nunc iaculo, nunc saxis impiger instat Aut hydro imbutas, bis noxia tela, sagittas Contendit neruo atque insultat fraude pharetrae: Dacus ut armiferis Geticae telluris in oris, Spicula qui patrio gaudens acuisse ueneno 325
Fundit apud ripas inopina binominis Histri. Cura subit, collem turrita cingere fronte Castelloque urbem circumuallare frequenti. Heu priscis numen populis, at nomine solo In terris iam nota Fides! Stat dura iuuentus 330
Ereptamque fugam et claudi uidet aggere muros, Sed dignam Ausonia mortem putat esse Sagunto, Seruata cecidisse fide. iamque acrius omnis Intendunt uires; adductis stridula neruis Phocais effundit uastos balista molaris; 335
Atque eadem, ingentis mutato pondere teli, Ferratam excutiens ornum media agmina rumpit. Alternus resonat clangor. certamine tanto Conseruere acies, ueluti circumdata uallo Roma foret; clamatque super: eTot milia7 gentes 340 Inter tela satae, iam capto stamus in hoste? Anne pudet coepti? pudet ominis? en bona uirtus Primitiaeque ducis! taline implere paramus Italiam fama? talis praemittere pugnas?'
316 Permissum V et Gronouio feste qui ccd. Oxcn. non mu- tilatum inspexit 0 Ter missum LF — ascondit corr. m. 1 ex ascendit L ascendit FOV accendit Heinsius 318 Huic F
Hinc LV deest c. marg. in 0 325 qui Heinsius et Bentley
quae S — gaudent Liuineius 329 at Ch 0 ac LFV 332 Sa- gunto Cm JEp. 46 340 clamatque Heinsius clamantque S
342 Nonne pudet coepti Ch — ominis Cm Ep. 46 V omnis (i m. 1 suprascr.) L ois F onis 0 (T. p. 1SS et 202) 343 ta-
line LO taliue FV
PUNICORUM LIBER I. 13
Accensae exultant inentes, haustusque me- 345
dullis Hannibal exagitat; stimulantque sequentia bella. Inuadunt manibus uallum caesasque relinquunt Deiecti muris dextras. subit arduus agger Imponitque globos pugnantum desuper urbi. Armauit clausos ac portis arcuit hostem 350
Librari multa consueta phalarica dextra; Horrendum uisu robur celsisque niuosae Pyrenes trabs lecta iugis; cui plurima cuspis — Vix muris toleranda lues — sed cetera pingui Uncta pice atque atro circumlita sulphure fu- 355
mant. Fulminis haec ritu summis e moenibus arcis Incita; sulcatum tremula secat aera flamma, Qualis sanguineo praestringit lumina crine Ad terram caelo decurrens ignea lampas. Haec ictu rapido pugnantum saepe per auras; 360 Attonito ductore; tulit fumantia menibra; Haec uastae lateri turris cum turbine fixa; Dum penitus pluteis Uulcanum exercet adesis; Arma uirosque simul pressit flagrante ruina. Tandem condensis artae testudinis armis 365
Subducti Poeni uallo caecaque latebra Pandunt prolapsam suffossis moenibus urbem. Terribilem in sonitum procumbens aggere uicto Herculeus labor atque immania saxa resoluens Mugitum ingentem caeli dedit. Alpibus altis 370 Aeriae rupes; scopulorum mole reuulsa; Haud aliter scindunt resonanti fragmine montem. Surgebat cumulo certantum prorutus agger;
355 fumat Heinsius fumans Chory 358 praestringit
Cd (T. p. 214) 365 arte F arcte LV arctae 0 artae coni.
Koch actae uulgo 366 Subducti Koch Subducto S 370 caeli Ch S caelo uulgo 372 scandunt L 373 tumulo L — cer- antem S corr. m. 1 in certantum LF certatim m. 2 suprascr. in F certatim Ch (T. p. 233) — prorutus Cm Ep. 46
14 SILI ITALICI
Obstabatque iacens uallum, ni protinus instent Hinc atque liinc acies media pugnare ruina. 375
Emicat ante omnis primaeuo flore iuuentae Insignis Rutulo Murrus de sanguine; at idem Matre Saguntina Graius geminoque parente Dulichios Italis miscebat prole nepotes. Hic magno socios Aradum clamore uocantem, 380 Qua corpus loricam inter galeamque patescit, Conantis motus speculatus, cuspide sistit; Prostratumque premens telo, uoce insuper urget: eFallax Poene, iaces; certe Capitolia primus Scandebas uictor. quae tanta licentia uoti? 385
Nunc Stygio fer bella Ioui!' Tum feruidus hastani Aduersi torquens defigit in inguine Hiberi; Oraque dum calcat iam singultantia leto: cHac iter est', inquit, cuobis ad moenia Roinae, 0 metuenda manus. sic, quo properatis, eundum.' 390 Mox instaurantis pugnam circumsilit arma Et rapto nudum clipeo latus baurit Hiberi. Diues agri, diues pecoris famaeque negatus Bella ferens arcu iaculoque agitabat Hiberus, Felix heu nemorum et uitae laudandus opacae, 395 Si sua per patrios tenuisset spicula saltus. Hunc miseratus adest infesto uulnere Ladmus. Cui saeuum arridens: cNarrabis Hamilcaris umbris Hanc', inquit, cdextram, quae iam post funera uulgi Hannibalem uobi sdederit comitem' — et ferit alte 400 Insurgens gladio cristatae cassidis aera
374 ni FO ni corr. m. 1 in ne L (T. p. 236) ne V 377 ac S 378 Itala van Veen 380 aradum F aiadum corr. m. 1 in
aradum L aiadum V eneadum 0 381 corpus] pectus Schrader 394 ferens S feris uulgo serens Heinsius 396 tenuasset
Heinsius tentasset CTwry torsisset Blass 397 ladiuus L et
in marg. m. 1 laius — ladiuus F (sed m m. 1 suprascr.) laudmus O om. V sed in marg. m. 2 ladiuus (T. p. 236) Laudus Braken- oorch 400 dederit comitem Blass comitem dedit L sed in
marg. m. 1 dabit — dedit O dabit V comitem et ferit dedit alte F
PUNICORUM LIBER I. 15
Perque ipsum tegimen crepitantia dissipat ossa. Tum frontem Chremes intonsam umbrante capillo Saeptus et horrentis effingens crine galeros; Tum Masulis crudaque uirens ad bella senecta 405 Kartalo; non pauidus fetas mulcere leaenas; Flumineaque urna caelatus Bagrada parmam Et uastae Nasamon Syrtis populator Hiempsal, Audax in fluctu laceras captare carinas — Una omnes dextraque cadunt iraque perempti; 410 Nec non serpentem diro exarmare ueneno Doctus Athyr tactuque grauis sopire chelydros Ac dubiam admoto subolem explorare ceraste. Tu quoque fatidicis Garamanticus accola lucis, Insignis flexo galeam per tempora cornu, 415
Heu frustra reditum sortes tibi saepe locutas Mentitumque Iouem increpitans; occumbis; Hiarba. Et iam corporibus cumulatus creuerat agger; Perfusaeque atra fumabant caede ruinae; Tum ductorem auido clamore in proelia poscit. 420 At parte ex alia; qua se insperata iuuentus 426 Extulerat portis; ceu spicula nulla manusque Uim ferre exitiumue queant; permixtus utrisque Hannibal agminibus passim farit et quatit ensem; Cantato nuper senior quem fecerat igni 430
Litore ab Hesperidum Temisus; qui carmine pollens Fidebat magica ferrum crudescere lingna; Quantus Bistoniis late Gradiuus in oris Belligero rapitur -curru telumque coruscans,
403. 404 Cc Em. II. 11 ita ut supra, nisi quod horrentes Carrio scripsit — 403 umbrante capillo Ch — Chremetes Gronov 405 masulis S Masulus uulgo 406 Kartalo Cc l. 1. Karthalo Ch (T. p. 202 et 206) Harcalo LF Harchalo V . . rchalo O (duae litt. c. marg. desunt) — fetas FOV ccrr. m. 1 in feras L 407 Ba- grada Cd (T. p. 215) — parmum m. 1 corr. in parmam LF paruam OV 408 hiemsal L 412 Athyr Ch 417 Jarba Cd (T. p. 215) 421—425 hos uersus transposui post u. 532
cf. quae exposui in Fhckeis. Annal. 1888 p. 209 sqq. 431 Te- misus Cm Ep. 46
16 SILI ITALICI
Titanum quo pulsa cohors, flagrantia bella 435
Cornipeduni afflatu domat et stridoribus axis. Iamque Hostum Rutulumque Pholum ingentemque Me-
tiscum; Iam Lygdum Duriumque simul flauumque Galaesum Et gerninos; Chromin atque Gyan; demiserat umbris. Daunum etiam, grata quo non spectatior alter 440 Uoce mouere fora atque orando fingere mentes Nec legum custos sollertior, aspera telis Dicta admiscentem: 'Quaenam te; Poene, paternae Huc adigunt Furiae? non haec Sidonia tecta Feminea fabricata manu pretioue parata, 445
Exulibusue datum dimensis litus harenis. Fundamenta deum Romanaque foedera cernis' — Ast illum7 toto iactantem talia campo, Ingenti raptum nisu medioque uirorum Auulsum inter tela globo et post terga reuinctum 450 Hannibal ad poenam lentae mandauerat irae; Increpitansque suos inferri signa iubebat Perque ipsos caedis cumulos stragemque iacentum Monstrabat furibundus iter cunctosque ciebat Nomine et in praedas stantem dabat improbus urbem. 455
Sed postquam a trepidis allatum feruere partem Diuersam Marte infausto, Murroque secundos Hunc superos tribuisse diem; ruit ocius amens Lymphato cursu atque ingentis deserit actus. Letiferum nutant fulgentes uertice cristae, 460
Crine ut flammifero terret fera regna cometes, Sanguineum spargens ignem: uomit atra rubentis Fax caelo radios; ac saeua luce coruscum Scintillat sidus terrisque extrema minatur. Praecipiti dant tela uiam; dant signa uirique, 465
436 domat S tonat uulgo 437 Ostum Ch Oscum Heinsius 438 Durium Ch 439 Chromin Ch — Gjan Ch 449 uisu
corr. m. 1 in nisu L uisu FO iussu V 457 mauroque corr.
m. 1 in murroque L mauroque FOV 458 Hunc OV Nunc LF 460 Letiferum nutant Cm Ep. 57
PUNICOEUM LIBER I. 17
Atque ambae trepidant acies; iacit igneus hastae Dirum lumen apex; ac late fulgurat umbo. Talis ubi Aegaeo surgente ad sidera ponto Per longum uasto Cori cum murmure fluctus Suspensum in terras portat mare? frigida nautis 470 Corda tremunt; sonat ille procul flatuque tumescens Curuatis pauidas tramittit Cycladas undis. Non cuncta e muris unum incessentia tela Fumantesque ante ora faces, non saxa per artem Tormentis excussa tenent. ut tegmina primum 475 Fulgentis galeae conspexit et arma cruento Inter solem auro rutilantia, turbidus infit: cEn7 qui res Libycas inceptaque tanta retardet, Romani Murrus belli mora. foedera, faxo, Iam noscas, quid uana queant et uester Hiberus. 480 Fer tecum castamque fidem seruataque iura; Deceptos mihi linque deos'. Cui talia Murrus: 'Exoptatus ades. mens olim proelia poscit Speque tui flagrat capitis; fer debita fraudum Praemia et Italiam tellure inquire sub ima. 485
Longum in Dardanios finis iter, atque niualem Pyrenen Alpesque tibi mea dextera donat'.
Haec inter cernens subeuntem comminus hostem Praeruptumque loci fidum sibi, corripit ingens Aggere conuulso saxum et nitentis in ora 490
Deuoluit, pronoque silex ruit incitus ictu. Subsedit duro concussus fragmine muri. Tum pudor accendit mentem, nec conscia fallit Uirtus pressa loco; frendens luctatur et aegro Scandit in aduersum per saxa uetantia nisu. 495
Sed postquam propior uicino lumine fulsit Et tota se mole tulit, uelut incita clausum Agmina Poenorum eingant, et cuncta pauentem
472 pauidii8 — cycladus S 481 Fer tecum Liuineius Ferfc equm F Fert equum LOV 495 uetantia nisu Ch uertantia F nutantia LOV — nisu FV uisu corr. m. 1 in nisu L uisci corr. in uisu 0
SlLItJS Italicus. 2
18 SILI ITALICI
Castra premant, lato Murrus caligat in hoste. Mille simul dextrae densusque niicare uidetur 500 Ensis, et innumerae nutare in casside cristae. Conclamant utrimque acies, ceu tota Saguntos Igne micet; trahit instanti languentia leto Membra pauens Murrus supremaque uota capessit: *Conditor Aleide, cuius uestigia sacra 505
Incolimus terra, minitantem auerte procellam, Si tua non segni defenso moenia dextra'.
Dumque orat caeloque attollit lumina supplex — cCerne', ait, ean nostris longe Tirynthius ausis Iustius affuerit. ni displicet aemula uirtus, 510
Haud me dissimilem, Alcide, primoribus annis Agnosces, inuicte, tuis; fer numen amicum Et, Troiae quondam primis memorate ruinis, Dexter ades Phrygiae delenti stirpis alumnos'. Sio Poenus pressumque ira simul exigit ensem, 515 Qua capuli statuere morae, teloque relato Horrida labentis perfunditur arma cruore. Ilicet ingenti casu turbata iuuentus Procurrit^ nota arma uiri corpusque superbo Victori spoliare negant. coit aucta uicissim 520
Hortando manus, et glomerata mole feruntur. Hinc saxis galea, hinc clipeus sonat aereus hastis; Incessunt sudibus librataque pondera plumbi Certatim iaciunt. decisae uertice cristae, Direptumque decus nutantum in caede iubarum. 525 Iamque agitur largus per membra fluentia sudor, Et stant loricae squamis horrentia tela. Nec requies tegimenue datur mutare sub ictu.
499 laeto Dausqueius late Thilo tanto Blass 501 innu- mera Heinsius et Bothe 506 terra OV ut coni. Gronov terrae LF 507 defenso S defendo Ch (T. p. 247) 516 moras
van Veen 522 Hinc 0 Huic LFV 524 decisae uertice
Ch L densae de (de m. 1 suprascr.) F et dense OV (T. p. 222 et 225) 525 Direptumque FOV Directumque L Dereptumque Lefebure et Buperti — iubarum FOV uibrarum L
PUNICORUM LIBER I. 19
Genua labant, fessique humeri gestamina laxant. Tum creber penitusque trabens suspiria sicco 530
Fumat ab ore uapor, nisuque elisus anhelo Auditur gemitus fractumque in casside murmur. 532 Fulmineus ceu Spartanis latratibus actus, 421
Cum siluam occursu uenantum perdidit, hirto Horrescit saetis dorso et postrema capessit Proelia, canentem mandens aper ore cruorem, Iamque gemens geminat contra uenabula*dentem. 425 Mente aduersa domat gaudetque nitescere duris 533 Uirtutem et decoris pretio discrimina pensat.
Hic subitus scisso densa inter nubila caelo 535 Erupit quatiens terram fragor, et super ipsas Bis pater intonuit geminato fulmine pugnas. Inde inter nubes uentorum turbine caeco Ultrix iniusti uibrauit lancea belli Ac femine aduerso librata cuspide sedit. 540
Tarpeiae rupes superisque habitabile saxum Et uos, uirginea lucentes semper in ara Laomedonteae, Troiana altaria, flammae, Heu quantum uobis fallacis imagine teli Promisere dei! propius si pressa furenti 545
Hasta foret, clausae starent mortalibus Alpes, Nec, Thrasymenne, tuis nunc Allia cederet undis.
Sed Iuno, aspectans Pyrenes uertice celsae
530 Dum — trahit van Veen 531 nisu FO uisu LV
422 hirtum — dorsum van Veen 423 saetis Ch seuus LFV se- nas 0 saetas Heinsius 424 canentem Ch cadentem F sed n m. 1 suprascr. candentem L tenentem OV (T. p. 217) 425 sic u. restitui cum Lefeburio — Iamque gemet geminum c. u. den- tem Ch et S nisi quod pro dentem in LF torquens, in OV ul- timum uersus uocabulum uenabula est (T. p. 217 et 221) uersum uncis includit Bentley — Iamque acuens geminum c. u. torquet Barth Iamque terit g. c. u. dentem Ruperti Iamque acuit g. c. u. d. Thilo Iamque gemens geminum dentem in uenabula tor- quet Schlichteisen (p. I.) 533 gaudetque Cm Ep. 57 538 uen- torum] telorum Bentley 540 femine Cm ad Liuium (T. p. 198) Ch F leinure L femore 0 V
2*
20 SILI ITALICI
Naua ruaimenta et primos in Marte calores,
Ut uidet impressum coniecta cuspide uulnus, 550
Aduolat, obscura circumdata nube, per auras
Et ualidam duris euellit ab ossibus hastam.
Ille tegit clipeo fusum per membra cruorem,
Tardaque paulatim et dubio uestigia nisu
Alternata trahens, auersus ab aggere cedit. 555
Nox tandem optatis terras 'pontumque tenebris Condidit et pugnas erepta luce diremit. At durae inuigilant mentes, molemque reponunt, Noctis opus. clausos acuunt extrema pericli Et fractis rebus uiolentior ultima uirtus. 560
Hinc puer inualidique senes, hinc femina ferre Certat opem in dubiis miserando naua labori, Saxaque mananti subuectat uulnere miles. Iam patribus clarisque senum sua munia curae. Concurrunt lectosque uiros hortantur et orant, 565 Defessis subeant rebus reuocentque salutem Et Latia extremis implorent casibus arma. cIte citi, remis uelisque impellite puppim, Saucia dum castris clausa est fera; tempore Martis Utendum est rupto et grassandum ad clara periclis. 570 Ite citi, deflete fidem murosque ruentis Antiquaque domo meliora accersite fata. Mandati summa est: dum stat, remeate, Saguntos'. Ast illi celerant, qua proxima litora, gressum Et fugiunt tumido per spumea caerula uelo. 575
Pellebat somnos Tithoni roscida coniux,
549 Naua Cm Ep. 41 Cc Em II. 11 550 et 551 inser. Cm et Cc 11. II. desunt uu. in S (T. p. 173) 552 Et ualidam Cm et Cc II. II. Eualidam ed. Boman. 3 554 nisu FO uisu LV cf. u. 531 555 auersus Cd FO aduersus LV 558 repo-
nunt O in rasura seponunt LFV 561 puer ChF pueri LOV 562 naua Cc Em. II. 11 Ch uana S 566—68 uerba salutem — uelisque inser. Cm Ep. 41 Cc Em. II, 11 reuocentque impellite puppim in eodem uersu S (T. p. 173 et 240) 567 Et Latia
Cm Ac Latia Cc 11 11. (T. p. 197) 570 rupto Cd S rapto
uxdgo
PUNICORUM LIBER I. 21
Ac rutilus priniis sonipes hinnitibus altos
Afflarat montis roseasque niouebat habenas.
Iam celsa e muris extructa mole iuuentus
Clausam nocturnis ostentat turribus urbem. 580
Rerum omnes pendent actus, et milite maesto
Laxata obsidio, ac pugnandi substitit ardor,
Inque ducem uersae tanto discrimine curae.
Interea Rutulis longinqua per aequora uectis Herculei ponto coepere existere colles, 585 e)
Et nebulosa iugis attollere saxa Monoeci. Thracius hos Boreas scopulos immitia regna Solus habet semperque rigens nunc litora pulsat; Nunc ipsas alis plangit stridentibus Alpes; Atque ubi se terris glaciali fundit ab Arcto, 590
Haud ulli contra fiducia surgere uento. Uerticibus torquet rapidis mare, fractaque anhelant Aequora, et iniecto conduntur gurgite montes; Iamque uolans Rhenum Rhodanumque in nubila tollit. Hunc postquam Boreae dirum euasere furorem, 595 Alternos maesti casus bellique marisque Et dubium rerum euentum sermone uolutant. eO patria, o Fidei domus inclita, quo tua nunc sunt Fata loco? sacraene manent in collibus arces? An cinis, heu superi! tanto de nomine restat? 600 Ferte leues auras flatusque ciete secundos, Si nondum insultat templorum Poenicus ignis Culminibus, Latiaeque ualent succurrere classes'.
Talibus illacrimant noctemque diemque querelis, Donec Laurentis puppis defertur ad oras, 605
577 Ac F At LOV 578 roseasque LF roseaque OV
581 Poenum omnes Schrader 582 Lassata L 583 Inque LF
Iamque V deest in O 586 iugi se attollere Blass 587 Thra- ciusj Circius Bentley 588 habet L het F hichet O om V
(T. p. 218) 589 plangit Cm Ep. 83 F tangit LOV (T.p. 229) 595 Hunc LF Nunc OV 598 O patria, o Fidei domus in-
clyta Cm Ep. 41 alterum o deest in S 599 sacraeue S
602 Poenicus Cc Em. II. 11 penitus S (T. p. 218)
22 SILI ITALICl
Qua pater, acceptis Anienis ditior undis, In pontum flauo descendit gurgite Thybris. Hinc consanguineae subeunt iam moenia Romae.
Concilium uocat augustum castaque beatos Paupertate patres ac nomina parta triuruphis 610 Consul et aequantem superos uirtute senatum. Facta animosa uiros et recti sacra cupido Attollunt*, hirtaeque togae neglectaque mensa Dexteraque a curuis capulo non segnis aratris; Exiguo faeiles et opum non indiga corda, 615
Ad paruos curru remeabant saepe penates.
In foribus sacris primoque in limine templi Captiui currus; belli decus; armaque rapta Pugnantum ducibus saeuaeque in Marte secures; Perfossi clipei et seruantia tela cruorem 620
Claustraque portarum pendent; hic Punica bella; Aegatis cernas fusaque per aequora classe Exactam ponto Libyen testantia rostra; Hic galeae Senonum pensatique improbus auri Arbiter ensis inest; Gallisque ex arce fugatis 625
Arma reuertentis pompa gestata Camilli; Hic spolia Aeacidae, hic Epirotica signa Et Ligurum horrentes coni parmaeque relatae Hispana de gente rudes Alpinaque gaesa.
Sed postquam clades patefecit et horrida bella 630 Orantum squalor; praesens astare Sagunti Ante oculos uisa est extrema precantis imago. Tum senior maesto Sicoris sic incipit ore: cSacrata gens clara fide; quam rite fatentur Marte satam populi ferro parere subacti, 635
Ne crede emensos leuia ob discrimina pontum.
609 Concilium 0 in rasura Consilium LFV 612 et]
quia 0 613 togae Cm Ep. 57 comae S 614 curui — aratri Heinsius 628 coni Cm Ep. 48 L om. 0 (m. 2 inser. tonse)
co . . V comparmaq^ F (T. p. 217) 629 gesa m. 2 corr. ex
cesa L cesa V caesa F cesa 0 corr. in gessa cui suprascr. tela Gallica 635 subacti Ch 636 emeusos F emensum LOV
PUNIUORUM LIBER I. 23
Uidimus obsessam patriam murosque trementis; Et, quem insana freta aut coetus genuere ferarum, Uidimus Hannibalem. procul his a moenibus, oro; Areete, o superi, nostroque in Marte tenete 640
Fatiferae iuuenem dextrae! qua mole sonantis Exigit ille trabes ! et quantus crescit in armis ! Trans iuga Pyrenes, medium indignatus Hiberum, Exciuit Calpen et mersos Syrtis 'harenis Molitur populos maioraque moenia quaerit. 645
Spumeus hic, medio qui surgit ab aequore, fluetus, Si prohibere piget, uestras effringet in urbes. An tanti pretium motus ruptique per enses Foederis hoc iuueni iurata in bella ruenti Creditis, ut statuat superatae iura Sagunto? 650
Ocius ite7 uiri7 et nascentem extinguite flainmam, Ne serae redeant post aucta pericula curae. Quamquam o; si nullus terror, non obruta iam nunc Semina fumarent belli, uestraene Sagunto Spernendum consanguineam protendere dextram? 655 Omnis Hiber, omnis rapidis fera Gallia turmis, Omnis ab aestifero sitiens Libys imminet axe. Per uos culta diu Rutulae primordia gentis Laurentemque larem et genetricis pignora Troiae, Conseruate pios, qui permutare coacti 660
Acrisioneis Tirynthia culmina muris. Uos etiam Zanclen Siculi contra arma tyranni Iuuisse egregium; uos et Campana tueri Moenia, depulso Samnitum robore, dignum
638 coitus L. Miiller d. r. m. p. 172 642 exigit Cc
Em. II. 11 exycit Ch (T. p. 206 et 209) , 647 uestras se
effringet i. u. Bentley et Maduig Aduers. crit. II. p. 162 se effundet Blass uestram se effringet in urbem opinor , si quid mutandum 650 superatae ChF superataue LV superataue 0 (T. p. 229) 654 uestrene m. 2 corr. ex uestreue L uestraeue FV uestire ue 0 656 et 657 Buchwald post 652 ponendos esse
censet 662 Zanclen Cm Ep. 41 Zanclem Cc Em. II. 11
(T. p. 197) Zanclen L F in marg. (T. p. 232) tandes 0 tan- dem V — tyranni Cm l. I.
24 SILI ITALICI
Sigeis duxistis auis. uetus incola Daunus, 665
Testor uos, fontes et stagna arcana Numici,
Cuni felix nimium dimitteret Ardea pubem,
Sacra domumque ferens et aui penetralia Turni,
Ultra Pyrenen Laurentia nomina duxi.
Cur ut decisa atque auulsa a corpore membra 670
Despiciar, nosterque luat cur foedera sanguis?'
Tandem, ut finitafc uoces, — miserabile uisu — Summissi palmas, lacerato tegmine uestis, Affigunt proni squalentia corpora terrae. Inde agitant consulta patres curasque fatigant. 675 Lentulus, ut cernens accensae tecta Sagunti, Poscendum poenae iuuenem celerique negantis Exuri bello Carthaginis arua iubebat. At Fabius, cauta speculator mente futuri Nec laetus dubiis parcusque lacessere Martem 680 Et melior clauso bellum producere ferro: Prima super tantis rebus pensanda, ducisne Ceperit arma furor, patres an signa moueri Censuerint; mittique uiros, qui exacta reportent. Prouidus haec, ritu uatis, fundebat ab alto 685
Pectore praemeditans Fabius surgentia bella. Ut saepe e celsa grandaeuus puppe magister, Prospiciens signis uenturum in carbasa Corum, Summo iam dudum substringit lintea malo. Sed lacrimae atque ira mixtus dolor impulit omnis 690 Praecipitare latens fatum. lectique senatu, Qui ductorem adeant; si perstet surdus in armis Pactorum, uertant inde ad Carthaginis arces Nec diuum oblitis indicere bella morentur.
665 Daunus Blass Dauni S 669 nomina duxi Ch
670 auulsa a corpore Ch 671 Dispiciat LOV Dispinat F —
nosterque LFO uesterque V — luam Heinsius 673 Summissi
^almas Cc Em. II. 11 S Submissis palmis Ch (T. p. 206) 674 Accingunt F 679 tanta F 680 laetius Cc l. I.
(T. p. 197) — parcusque Cm Ep. 83 Cc 1. 1 paruisque S 691 se- natus S 694 oblitis L in rasura oblitus FOV
PUNICORUM LIBER II. 25
SILI ITALIOI PUNICORUM
LIBER SECUNDUS.
Caeruleis prouecta uadis iam Dardana puppis Tristia magnanimi portabat iussa senatus Primoresque patrum. Fabius, Tirynthia proles, Ter centum memorabat auos7 quos turbine Martis Abstulit una dies, cum Fors non aequa labori 5
Patricio Cremerae maculauit sanguine ripas. Huic comes aequato sociauit munere curas Publicola, ingentis Uolesi Spartana propago. Is? cultam referens insigni nomine plebem; Ausonios atauo ducebat consule fastus. 10
Hos ut depositis portum contingere uelis Allatum Hannibali consultaque ferre senatus Iam medio seram bello poscentia pacem Ductorisque simul conceptas foedere poenas, Ocius armatas passim per litora turmas 15
Ostentare iubet minitantia signa recensque Perfusos clipeos et tela rubentia caede. Haud dictis nunc esse locum; strepere omnia clamat Tyrrhenae clangore tubae gemituque cadentum. Dum detur, relegant pontum neu se addere clausis 20 Festinent; notum, quid caede calentibus armis, Quantum irae liceat, motusue quid audeat ensis. Sic ducis affatu per inhospita litora pulsi, Conuerso Tyrios petierunt remige patres.
1 Caeruleis Cd (T. p. 214) Herculeis proiecta 0 (T. p. 242) 8 Publicola LFV deest in 0 c. marg. Poplicola Heinsius — Uolesi] uolsci S Folci pro Folsci Ch (T. p. 203) 10 fastus
FOV corr. m. 2 in fasces L (T. p. 236) 11 consurgere F
18 clamat L 20 neu se F std i. marg. m. 2 ne an ut LOV (T. p. 232)
2Q SILI ITALICI
Hic alto Poenus fundenteni uela carinam 25
Incessens dextra: 'Nostrum, pro Iupiter!' inquit, 'Nostrum ferre caput parat illa per aequora puppis. Heu caecae mentes tumefactaque corda secundis! Armatum Hannibalem poenae petit impia tellus! Ne deposce, adero; dabitur tibi copia nostri 30
Ante expectatum, portisque focisque timebis, Quae nunc externos defendis, Roma, penatis. Tarpeios iterum scopulos praeruptaque saxa Scandatis licet et celsam migretis in arcem, Nullo iam capti uitam pensabitis auro'. 35
Incensi dictis animi, et furor additus armis. Conditur extemplo telorum nubibus aether, Et densa resonant saxorum grandine turres. Ardor agit, prouecta queat dum cernere niuros, Inque oculis profugae Martem exercere carinae. 40 Ipse autem incensas promissa piacula turmas Flagitat, insignis nudato uulnere, ductor Ac repetens questus furibundo personat ore: cPoscimur, o socii, Fabiusque e puppe catenas Ostentat, dominique uocat nos ira senatus. 45
Si taedet coepti, culpandaue mouimus arma, Ausoniam ponto propere reuocate carinam. Nil nioror, euincta lacerandum tradite dextra. Nam cur, Eoi deductus origine Beli, Tot Libyae populis, tot circumfusus Hiberis, 50
Seruitium perferre negem? Rhoeteius immo Aeternum imperet et populis saeclisque propaget Regna ferox; nos iussa uirum nutusque tremamus'. Effundunt gemitus atque omina tristia uertunt In stirpem Aeneadum ac stimulant clamoribus iras. 55
26 hunc uersum qui deest in S inser. Cm Ep. 76 Cc Em. II. 4 (T. p. 173) 29_ petis Heinsius 43 Ac OV At LF
48 euincta Ch en uicta L en uicta FOV 52 Aeternum im-
peret et Ch S Imperet aeternum uulgo imperitet Heinsius — seclisque Cm Ep. 76 V seculisque 0 sedisque L edisque F 53 Regna Ch LF Segna OV (T. p. 218) Signa uulgo
Dis
PUNICORUM LIBER II. 27
iscinctos inter Libyas populosque bilinguis Marmaricis audax in bella Oenotria signis CJenerat Asbyte, proles Garamantis Hiarbae. Hammone hic genitus; Phorcynidos antra Medusae Cinyphiumque Macen et iniquo e sole calentis 60 Battiadas late imperio sceptrisque regebat; Cui patrius Nasamon aeternumque arida Barce,» Cui nemora Autololum atque infidae litora Syrtis Parebant nullaque leuis Gaetulus habena. Atque is fundarat thalanios Tritonide nympha, 65 Unde genus proauumque Iouem regina ferebat Et sua fatidico repetebat nomina luco. Haec, ignara uiri uacuoque assueta cubili, Uenatu et siluis primos defenderat annos; Non calathis mollita manus operataue fuso, 70
Dictynnam et saltus et anhelum impellere planta Cornipedem ac strauisse feras immitis amabat. Quales Threiciae Rhodopen Pangaeaque lustrant Saxosis nemora alta iugis cursuque fatigant Hebrum innupta manus. spreti Ciconesque Getaeque 75 Et Rhesi domus et lunatis Bistones armis.
Ergo habitu insignis patrio, religata fluentem Hesperidum crinem dono dextrumque feroci Nuda latus Marti ac fulgentem tegmine laeuam Thermodontiaca munita in proelia pelta, 80
Fumantem rapidis quatiebat cursibus axem.
56 Libyas Ch 58 asbite L asbi'te F asbtfte V asbierte 0 — Iarbae Ch (cf. I. 417) 59 arua Schrader coll. Lucan
IX. 626 62 patiens van Veen coll Lucan IX. 439 Nasamon, gens dura 63 syrtes S 68 Hec L ex. corr. Nec FOV 69 de- fenderat Ch S dependerat Lefeoure impenderat Burmann exe- gerat Heinsius 70 mollita F mollita L (alterum 1 m. 1 su-
prascr.) molita OV 73 Threiciam Schrader 75 Hebrum]
Haemum Burmann et Drakeno. prob. van Veen Eurum Euperti prob. RibbecJc (Proll. in Verg. p. 364) sed cf. Gossrau ad Verg. Aen. I. 317 et Kvicala in „Vcrgilstudien" p. 104 78 dono
crinem Ch crinem dono S nodo Heinsius cf. Thilo p. 20 79 ful- gentem — laeuam Ch laeuum S
28 SILI ITALICI
Pars coinituni biiugo curru, pars cetera dorso Fertur equi; nec non Ueneris iam foedera passae Reginam cingunt, sed uirgine densior ala est. Ipsa autem gregibus per longa mapalia lectos 85
Ante aciem ostentabat equos; tumuloque propinqua Dum sequitur gyris campum, uibrata per auras Spicula contorquens summa ponebat in arce.
Hanc hasta totiens intrantem moenia Mopsus Non tulit et celsis senior Gortynia muris 90 Tela sonante fugat neruo liquidasque per auras Dirigit aligero letalia uulnera ferro. Cres erat, aerisonis Curetum aduectus ab antris, Dictaeos agitare puer leuioribus annis Pennata saltus assuetus harundine Mopsus. 95 Ille uagam caelo demisit saepe uolucrem; Ille procul campo linquentem retia ceruum Uulnere sistebat; rueretque inopina sub ictu Ante fera incauto, quam sibila poneret arcus. Nec se tum pharetra iactauit iustius ulla? 100 Eois quamquam certet Gortyna sagittis. Uerum ut, opum leuior, uenatu extendere uitam Abnuit, atque artae res exegere per aequor; Coniuge cum Meroe natisque inglorius hospes Intrarat miseram, fato ducente, Saguntum. 105 Coryti fratrum ex humeris calamique paterni Pendebant uolucerque chalybs, Minoia tela. Hic, medius iuuenum, Massylae gentis in agmen Crebra Cydoneo fundebat spicula cornu. Iam Garamum audacemque Thyrum pariterque 110 ruentis
86 propinqua scr. propinquo S propinquum Best cf. Dra- Jcenlorch a. h. I. 88 condebat Schrader 92 Dirigit LO
Derigit FV Deligit Ch 94 melioribus Bentley — armis Gro- nouius et Heinsius 96 demisit Cd (T. p. 214) S diuisit
uulgo 97 uincentem Schrader 98 rueretque LV rese-
retque 0 reueretque F rueratque Liuineius et Bothe 100 ullus Schrader 107 alacerque Chory 110 thyrum V tyrum L
tirum O thereus F
PUNICORUM LIBER II. 29
Gisgonem leuemque Bagam indignumque sagittae, Impubem malas, tam certae occurrere Lixum Fuderat et plena tractabat bella pharetra. Tum, uultum intendens telumque in uirginis ora; Desertum non grata Iouem per uota uocabat. 115
Namque ut fatiferos conuerti prospicit arcus, Opposito procul insidiis Nasamonias Harpe Corpore praeripuit letum calamumque uolantem, Dum clamat, patulo excipiens tramisit hiatu; Et primae ferrum a tergo uidere sorores. 120
At comitis frendens casu labentia uirgo Membra leuat paruaque oculos iam luce natantis Irrorat lacrimis totisque annisa doloris Uiribus intorquet letalem in moenia cornum. Illa uolans humerum rapido transuerberat ictu 125 Conantis Dorylae, iunctis iam cornibus arcus; Educti spatium nerui complente sagitta, Excutere in uentos resoluto pollice ferrum. Tum subitum in uulnus praeceps deuoluitur altis Aggeribus nuuri, iuxtaque cadentia membra 130
Effusi uersa calami fluxere pharetra. Exclamat paribus frater uicinus in armis Icarus ulciscique parat lacrimabile fatum. Atque illum raptim promentem in proelia telum Hannibal excussi praeuertit turbine saxi. 135
Labuntur gelido torpentia frigore membra, Deficiensque manus pharetrae sua tela remisit. At pater in gemino natorum funere Mopsus Correptos arcus ter maesta mouit ab ira,
111 leuemque V leuumque LFO saeuumque Heinsius et Bothe 112 Impubem, malis VoncJc (Spec. crit. Traj. 1744)
— lixum S Lyxum edd. recc. 117 Nasamonias Harpe Ch
nasamonias ex corr. L nasamonius F nasomonius 0 nasamo- mus V 121 At comitis frendens casu Ch Et c. casu fren-
dens S 122 iam in luce Liuineius cf. V. 409 123 an-
nisa Ch adnixa S 125 umerum Cd (T. p. 215) — rabido
Bothe 127 Educti Cm Ep. 76 Et ducti S Adducti Eeinsius 132 Et clamat S
30 SILI ITALICI
Ter cecidit dextra, et notas dolor abstulit artis. 140 Paenitet heu sero dulcis liquisse penatis, Arreptoque auide, quo concidis, Icare, saxo, Postquam aeuum senior percussaque pectora frustra Sentit et, ut tantos compescat morte dolores, Nil opis in dextra, uastae se culmine turris 145
Praecipitem iacit et delapsus pondere prono Membra super nati moribundos explicat artus. Dum cadit externo Gortynius aduena bello, Iam noua molitus stimulato milite Theron, Alcidae templi custos araeque sacerdos, 150
Non expectatum Tyriis effuderat agmen Et fera miscebat reserata proelia porta. Atque illi non hasta manu, non uertice cassis, Sed, fisus latis humeris et mole iuuentae, Agmina uastabat claua, nihil indigus ensis. 155
Exuuiae capiti impositae tegimenque leonis Terribilem attollunt excelso uertice rictum. Centum angues idem Lernaeaque monstra gerebat In clipeo et sectis geminam serpentibus hydram. Ille Iubam Thapsumque patrem clarumque Micipsam 160 Nomine aui Maurumque Sacen, a moenibus actos Palantisque fuga, praeceps ad litora cursu Egerat, atque una spumabant aequora dextra. Nec contentus Idi leto letoque Cothonis Marmaridae nec caede Rothi nec caede Iugurthae, 165 Asbytes currum et radiantis tegmina laenae Poscebat uotis gemmataque lumina peltae Atque in belligera uersabat uirgine mentem. Quem ruere ut telo uidit regina cruento, Obliquos detorquet equos laeuumque per orbem 170
140 notas L m. 2 corr. noctis F0V (T. p. 236) 149 The-
ron Cd 151 effuderat OV effanderat LF offuderat Heinsius
160 tapsum S cf. IV. 635 — patris Heinsius 161 nomen
auis Bothe 166 tegmina V tegmine LF0 — laenae Ch lene LV laene F leue 0 167 gemmataque V geminataque LFO
PUNICORUM LIBER II. 31
Fallaci gyro canrpum secat ac uelut ales Auerso rapitur sinuata per aequora curru. Dumque ea se ex oculis aufert, atque ocior Euro Incita pulueream campo trahit ungula nubem, Aduersum late stridens rota proterit agmen, 175
Iiigerit et crebras uirgo trepidantibus hastas. Hic cecidere Lycus Thanryrisque et nobile nomen Eurydamas, clari deductum stirpe parentis ; Qui thalamos ausus quondam sperare superbos, Heu demens! Ithacique torum; sed enim arte pudica 180 Fallacis totiens reuoluto stamine telae Deceptus, mersum pelago iactarat Ulixen. Ast Ithacus uero ficta pro morte loquacem Affecit leto, taedaeque ad funera uersae. Gens extrema uiri campis deletur Hiberis 185
Eurydamas Nomados dextra; superinstrepit ater Et seruat cursum perfractis ossibus axis.
Iamque aderat remeans uirgo, inter proelia postquam Distringi Therona uidet, saeuamque bipennem Perlibrans mediae fronti, spolium inde superbum 190 Herculeasque tibi exuuias, Dictynna, uouebat. Nec segnis Theron tantae spe laudis in ipsos Aduersus consurgit equos uillosaque fului Ingerit obiectans trepidantibus ora leonis. Attoniti terrore nouo rictuque minaci 195
Quadrupedes iactant resupino pondere currum. Tum saltu Asbyten conantem linquere pugnas Occupat, incussa gemina inter tempora claua, Feruentisque rotas turbataque frena pauore Disiecto spargit collisa per ossa cerebro; 200
Ac rapta properans caedem ostentare bipenni, Amputat e curru reuolutae uirginis ora.
178 Eurymachus Heinsius et Bothe 182 ulixen L
ulixem FOV 186 Nomades Ch 190 Praelibrans Liuineius
et Heinsius 193 Aduersus LO Auersus FV Aduersos van
Veen 197 bigas Schrader 200 spargit Ch 201 Ac
rapta Ch
32 SILI ITALICI
Necdum irae positae; celsa nam figitur hasta
Spectandum caput; id gestent ante agmina Poenum,
Imperat, et propere currus ad moenia uertant. 205
Haec caecus fati diuumque abeunte fauore
Uicino Theron edebat proelia leto.
Namque aderat toto ore ferens iramque minasque
Hannibal et caesam Asbyten fixique trophaeum
Infandum capitis furiata mente dolebat. 210
Ac simul aerati radiauit luminis umbo,
Et concussa procnl membris uelocibus arma
Letiferum intonuere, fugam perculsa repente
Ad muros trepido conuertunt agmina cursu.
Sicut agit leuibus per sera crepuscula pennis 215
E pastu uolucres ad nota cubilia uesper;
Aut7 ubi Cecropius formidine nubis aquosae
Sparsa super nores examina tollit Hymettos,
Ad dulcis ceras et odori corticis antra
Mellis apes grauidae properant densoque uolatu 220
Raucum connexae glomerant ad limina murmur.
Praecipitat metus attonitos, caecique feruntur.
Heu blandum caeli lumen! tantone cauetur
Mors reditura metu nascentique addita fata?
Consilium damnant portisque atque aggere tuto 225
Erupisse gemunt; retinet uix agmina Theron
Interdumque manu, interdum clamore minisque:
'State, uiri; meus ille hostis; mihi gloria magnae,
State, uenit pugnae. muro tectisque Sagunti
Hac abigam Poenos dextra; spectacula tantum 230
Ferte, uiri; uel, si cunctos metus acer in urbem,
Heu deforme! rapit, soli mihi claudite portas'.
205 Imperat L ex rasura Temperat FOV (cf. u. 652) 208 Iamque Heinsius — iramque ChFOV iram L sed s m. 1 suprascr. 211 luminis] tegminis van Veen 221 conexae O conuexae LV conexe F 225 Consilium damnant portisque Cm JSp. 76 — damnantL clamantFOV portaque S 230—231 spec- tacula tantum Ferte, uiri Ch — tanta S — Feste F (T. p. 230) Este LOV
PUNICORUM LIBER II. 33
At Poenus rapido praeceps ad moenia cursu, Dum pauitant trepidi rerum fessique salutis, Tendebat; stat primam urbem murosque patentis 235 Postposita caede et dilata inuadere pugna. Id postquam Herculeae custos uidet impiger arae, Emicat et uelox formidine praeuenit hostem. Gliscit Elissaeo uiolentior ira tyranno: ?Tu solue interea nobis, bone ianitor urbis, 240
Supplicium, ut pandas', inquit, ctua moenia leto'. Nec plura effari sinit ira, rotatque coruscum Mucronem; sed contortum prior impete uasto Daunius huic robur iuuenis iacit; arma fragore Icta graui raucum gemuere, alteque resultant 245
Aere illisa cauo nodosae pondera clauae. At uiduus teli et frustrato proditus ictu, Pernici uelox cursu rapit incita membra Et celeri fugiens perlustrat moenia planta. Instat atrox terga increpitans fugientia uictor. 250 Conclamant ruatres, celsoque e culmine muri Lamentis uox mixta sonat; nunc nomine noto Appellant, seras fesso nunc pandere portas Posse uolunt; quatit hortantum praecordia terror, Ne simul accipiant ingentem moenibus hostem. 255 Incutit umbonem fesso assultatque ruenti Poenus et ostentans spectantem e moenibus urbem: *I, miseram Asbyten leto solare propinquo'. Haec dicens, iugulo optantis dimittere uitam Infestum condit mucronem ac regia laetus 260
Quadrupedes spolia abreptos a moenibus ipsis, Quis aditum portae trepidantum saepserat agmen, Uictor agit curruque uolat per ouantia castra.
At Nomadum furibunda cohors miserabile humandi Deproperat munus tumulique adiungit honorem 265
237 aras Ch arcis Heinsius 241 ut FOV et L 247 et frustrato Ch 249 ter lustrat Heinsius 255 urgeutem
Heinsius 258 I, miser, A. Bothe 261 a LOV e F
SlLIUS ITALICX7S. 3
34 SILI ITALICI
Et rapto cineres ter circuin corpore lustrat. Hinc letale uiri robur tegimenque tremendum In flammas iaciunt; ambustoque ore genisque Deforme alitibus liquere cadauer Hiberis.
Poenorum interea quis rerum summa potestas, 270 Consultant bello super, et quae dicta ferantur Ausoniae populis, oratorumque minaci Aduentu trepidant. mouet hinc foedusque fidesque Et testes superi iurataque pacta parentum, Hinc popularis amor coeptantis magna iuuentae, 275 Et sperare iuuat belli meliora. sed, olim Ductorem infestans odiis gentilibus, Hannon Sic adeo increpitat studia incautumque fauorem: c Cuncta quidem, patres, — neque enim cohibere mi-
nantum Irae se ualuere — premunt formidine uocem. 280 Haud tamen abstiterim, mortem licet arma propin-
quent. Testabor superos et caelo nota relinquam, Quae postrema salus rerum patriaeque reposcit. Nec nunc obsessa demum et fumante Sagunto Haec serus uates Hannon canit; anxia rupi 285
Pectora, ne castris innutriretur et armis Exitiale caput, monui et; dum uita, monebo, Ingenitum noscens uirus flatusque paternos. Ut; qui stelligero speculatur sidera caelo, Uenturam pelagi rabiem Caurique futura 290
Praedicit miseris haud uanus flamina nautis. Consedit solio rerumque inuasit habenas — Ergo armis foedus fasque omne abrumpitur armis,
267 Hinc 0 Huic LFV — tegimenque LV tegmenque F0 272 Ausoniae populis S Ausoniae a populis Ch — mina- cem Aduentum van Veen 275 coeptantis Ch ceptan-
tis FO ceptantis L (U suprascr. m. 2) captantis V 276 bello
uel bellis Burmann 211 Hannon Ch (T. p. 203) 279 Cuncti equidem Liueneius et Heinsius 282 nota Ch F uota L0V
289 speculatus Heinsius 292 Consedit 0 Concedit LFV
PUNICORUM LIBER II. 35
Oppida quassantur, longeque in moenia nostra
Aeneadum arrectae mentes, disiectaque pax est. 295
Exagitant manes iuuenem furiaeque paternae
Ac funesta sacra et conuersi foedere rupto
In caput infidum superi Massylaque uates.
An nunc ille noui caecus caligine regni
Externas arces quatit? haud Tirynthia tecta — 300
Sic propria luat hoc poena nec misceat urbis
Fata suis — nunc hoc, hoc inquarn, tempore muros
Oppugnat, Carthago, tuos teque obsidet armis.
Lauimus Hennaeas animoso sanguine uallis
Et uix conducto produximus arma Lacone. 305
Nos ratibus laceris Scyllaea repleuimus antra
Classibus et refluo spectauimus aequore raptis
Contorta e fundo reuomeutem transtra Charybdin.
Respice, pro demens! pro pectus inane deorum!
Aegatis Libyaeque procul fluitantia membra. 310
Quo ruis? et patriae exitio tibi nomina quaeris?
Scilicet immensae, uisis iuuenilibus armis,
Subsident Alpes, subsidet mole ninali
Alpibus aequatum attollens caput Apenninus.
Sed campos fac, uane, dari. num gentibus istis 315
Mortales animi? aut ferro flammaue fatiscunt?
Haud tibi Neritia cernes cum prole laborem.
Pubescit castris miles, galeaque teruntur
Nondum signatae flaua lanugine malae.
Nec requies aeui nota, exanguesque merendo 320
Stant prima inter signa senes letumque lacessunt.
Ipse ego Romanas perfosso corpore turmas
299 An nunc Ch Annuit S 300 haud Tirynthia Ch
ut LF aut OV 301 Sic] Ut Baehrens Dis Chovy — luat hoc poena Ch 302 Fata Cm Ep. 76 — nunc hoc hoc inquam
temporeCm 1. 1. nunc hoc inquam hoc in tempore Ch (T.p.210) nunc hoc inquam hoc tempore S 304 Hennaeas Ch eth-
naeas S cf. I. 93 310 Libyaque Buperti 311 h. u. inser. Cm JEp. 76 Cc Em. II. 4 deest in S (T. p. 173) iuuenilibus Cm et Cc iuuenalibus Ch (T. p. 210) 315 num LV nunc FO 316 fatis- cunt L fatescunt F0V 320 aeuo Liuineius
36 SILI ITALICI
Tela intorquentis correpta e uulnere uidi; Uidi animos niortesque uirum decorisque furorem. Si bello obsistis nec te uictoribus offers, 325
Quantum heu? Carthago, donat tibi sanguinis Hannon!' Gestar ad haec — namque impatiens asperque co-
quebat Iamdudum immites iras mediamque loquentis Bis conatus erat turbando abrumpere uocem — : 'Concilione', inquit, cLibyae Tyrioque senatu, 330 Pro superi! Ausonius miles sedet? armaque tantum Haud dum sumpta uiro? nam cetera non latet hostis. Nunc geminas Alpes Apenninumque minatur, Nunc freta Sicaniae et Scyllaei litoris undas; Nec procul est, quin iam manes umbrasque pa- 335
uescat Dardanias; tanta accumulat praeconia leto Uulneribusque uirum ac tollit sub sidera gentem. Mortalem, mihi crede, licet formidine turpi Frigida corda tremant, mortalem sumimus hostem. Uidi ego; cum; geminas artis post terga catenis 340 Euinctus palmas, uulgo traheretur ouante Carceris in tenebras spes et fiducia gentis Regulus Hectoreae; uidi, cum robore pendens Hesperiam cruce sublimis spectaret ab alta. Nec uero terrent puerilia protinus ora 345
Sub galea et pressae properata casside malae. Indole non adeo segni sumus. aspice, turmae Quot Libycae certant annos anteire labore Et nudis bellantur equis. ipse; aspice, ductor, Cum primam tenero uocem proferret ab ore, 350
Iam bella et lituos ac flammis urere gentem
323 retorquentes Burmann 325 obsistis S absistis uulgo 332 interrogationis signum post uiro tollit van Veen 333 mi- natur LF minati 0 (sed m. 2 tus suprascr.) minaci V minari Heinsius 337 ae tollit sub sidera g. Ch attollit L ad si-
dera OV 339 tremant L cx corr. pmant FOV 341 Euinc- tus ChLF Succinctus OV 348 Quo Bothe
PUNICORUM LIBER II. 37
Iurabat Phrygiam atque animo patria arma mouebat. Proinde polo crescant Alpes, astrisque coruscos Apenninus agat scopulos: per saxa niuesque — Dicam etenini, ut stimulent atram uel inania 355
mentem — Per caelum est qui pandat iter. pudet Hercule tritas Desperare uias laudemque timere secundam. Sed Libyae clades et primi incendia belli Aggerat atque iterum pro libertate labores Hannon ferre uetat. ponat formidinis aestus 360
Parietibusque domus imbellis femina seruet Singultantem animam; nos, nos contra ibimus hostem, Quis procul a Tyria dominos depellere Byrsa; Uel Ioue non aequo, fixum est. sin fata repugnant, Et iam damnata cessit Carthagine Mauors, 365
Occumbam potius nec te, patria inclita, dedam Aeternum famulam liberque Acheronta uidebo. Nam quae, pro superi! Fabius iubet? ocius arma Exuite et capta descendite ab arce Sagunti. Tum delecta manus scutorum incendat aceruos, 370 Uranturque rates, ac toto absistite ponto. Di, procul o, merita est numquam si talia plecti Carthago, prohibete nefas nostrique solutas Ductoris seruate manus!' Ut deinde resedit — [Factaque censendi patrum de more potestas, 375
Hic Hannon reddi propere certamine rapta Instat et auctorem uiolati foederis addit] — Tum uero attoniti, ceu templo irrumperet hostis,
352 patrio 0 — post Tiunc uersum deteriores codd. exhi- bent: ultor erit caedis iam te spectante propinquae. h. u. deest in Col. et S (T p. 227) 353 Proinde F Satque L in rasura
Propinque polo OV (T. p. 227 et 24S) — astrisque Cm Ep. 76 Ch astusque V (T. p. 220) 355 artam Ernesti et Bothe 364 re- pugnant S repugnent edd. nonnuUae 366 dedam Cm Ep. 81 dudum S (T. p. 248) ductam Chory 372 unquam Buchwald
374 ut Cm Ep. 81 375—377 desunt in Col. teste Modio
(T.p. 173).cumThilone spurios hos uersus esse iudico 377 ad- dit S addi Gronouius et Heinsius
38 SILI 1TALICI
Exiluere patres; Latioque id uerteret omen, Orauere deuru. At postquaru discordia sensit 380
Pectora et infidas ad Martem uergere mentes; Non ultra patiens Fabius rexisse dolorem, Consilium propere exposcit, patribusque uocatis; Bellum se gestare sinu pacemque profatus, Quid sedeat, legere ambiguis neu fallere dictis 385 Imperat ac, saeuo neutrum renuente senatu; Ceu clausas acies gremioque effunderet arma: cAceipite infaustum Libyae euentuque priori Par', inquit; cbellum' — et laxos effundit amictus. Tum patrias repetit pugnandi nuntius arces. 390
Atque ea dum profugae regnis agitantur Elissae, Accisis uelox populis; quis aegra lababat Ambiguo sub Marte fides; praedaque grauatus Ad muros Poenus reuocauerat arma Sagunti.
Ecce autem clipeum saeuo fulgore micantem 395 Oceani gentes ductori dona ferebant; Callaicae telluris opus; galeamque coruscis Subnexam cristis; uibrant cui uertice coni Albentis niueae tremulo nutamine pennae; Ensem unam ac multis fatalem milibus bastam. 400 Praeterea textam nodis auroque trilicem Loricam; nulli tegimen penetrabile telo. Haec; aere et duri chalybis perfecta metallo Atque opibus perfusa Tagi; per singula laetis Lustrat ouans oculis et gaudet origine regni: 405
380 ac S — sensit Ch sentit V 382 rexisse Ch 383 Con- silium Koch Concilium S propere exposcit S exp. prop. uulgo — uu. 383 et 387 eiciendos esse putant Buperti et Thilo 392 Ac- cisis Barth Accitis S Ascitis Liuineius et Drakenborch Attritis Heinsius Afflictis Withof Pacatis Schrader Accessis Koch 398 Subnexam scr. Subnixam S Suffixam Schrader 399 Al-
bentis Ch Ardentis Bothe 400 unam ut coni. Koch Ch LF
unum OV uncum Chory 401 texam Ch intextam Heinsius
nexam Ruperti 402 Loricam nulli Ch O Loricam et nulli LFV
405 et gaudet or. Oh gaudetque t origine L (\ m. 1 suprascr.) gaudetque F gaudetque et or. OV
PUNICORUM LIBER II. 39
Condebat priinae Dido Carthaginis arces, Instabatque operi subducta classe iuuentus. Molibus hi claudunt portus, his tecta doniosque Partiris, iustae Bitia uenerande_senectae. Ostentant caput effossa tellure repertum 410
Bellatoris equi atque omen clamore salutant. Has inter species orbatum classe suisque Aenean pulsum pelago dextraque precantem Cernere erat. fronte hunc auide regina serena Infelix ac iam uultu spectabat amico. ^ f 415
Hinc et speluncam furtiuaque foedera amantum Callaicae fecere manus; it clarnor ad auras Latratusque canum, subitoque exterrita nimbo Occultant alae uenantum corpora siluis. Nec procal Aeneadum uacuo iam litore classis 420 Aequora nequicquam reuocante petebat Elissa. Ipsa, pyram super ingentem stans, saucia Dido Mandabat Tyriis ultricia bella futuris; Ardentemque rogum media spectabat ab unda Dardanus et magnis pandebat carbasa fatis. 425
Parte alia; supplex infernis Hannibal aris Arcanum Stygia libat cum uate cruorem Et priuio bella Aeneadum iurabat ab aeuo. At senior Siculis exultat Hamilcar in aruis — Spirantem credas certamina anhela mouere, 430
Ardor inest oculis; toruumque minatur imago.
Necnon et laeuum clipei latus aspera signis Implebat Spartana cohors; hanc ducit ouantem Ledaeis ueniens uictor Xanthippus Amyclis. Iuxta triste decus pendet sub imagine poenae 435 Regulus et fidei dat magna exempla Sagunto.
408 domosque S domusque edd. 413 Aenean, quod
Heinsius suaserat, LFV Aeneam 0 421 petebat Cd
(T.p. 214) preibat L peribatF pibat OV redibat Barth operibat Heinsius tenebat Burmann secabat Withof premebat Lefebure 429 Ac S — aruis FV arrnis LO 436 sagunto corr. m. 2 ex
saguntos 0 saguntos LFV
40 SILI ITALICI
Laetior at circa faeies, agitata ferarum
Agmina uenatu et caekta mapalia fulgent.
Nec procul usta cutem nigri soror horrida Mauri
Assuetas niuleet patrio sermone leaenas. 440
It liber campi pastor, cui fine sine ullo
Inuetitum saltus penetrat pecus: omnia Poenum
Armenti uigilem patrio de more secuntur;
Gaesaque latratorque Cydon tectumque focique
In silicis uenis et fistula nota iuuencis. 445
Eminet excelso consurgens colle Saguntos,
Quam circa immensi populi condensaque cingunt
Agmina certantum pulsantque trementibus hastis.
Extrema clipei stagnabat Hiberus in ora;
Curuatis claudens ingentem flexibus orbem. 450
Hannibal, abrupto transgressus foedere ripas,
Poenorum populos Romana in bella uocabat.
Tali sublimis dono, noua tegmina latis o*-^
Aptat concutiens humeris celsusque profatur:
cHeu quantum Ausonio sudabitis, arrua, cruore! 455
Quas, belli iudex, pjoefias mihi; Curia, pendes!';v«^
Iamque senescebat uallatus moenibus hostis, Carpebatque dies urbem, dum signa manusque Expectant fessi socias. tandem aequore uano Auertunt oculos frustrataque litora ponunt 460
Et propius suprema uident. sedet acta medullis Iamdudum atque inopes penitus coquit intima pestis. Est furtim lento misere durantia tabo Uiscera et exurit siccatas sanguine uenas Per longum celata fames; iam lumina retro 465
437 at V ac LFO 438 uenatu L 448 mnlcet patrio S
patr. mulc. uulgo 441 campi Cm JEp. 81 campis V 445 ui- uentis 0 447 circa LFO circum V 456 iudex ChS corr. m. 2 in uidex L 457 uallatus Cm Ep. 81 LF uallatis OV
459 uanos Burmann uani Lefebure 460 norunt Chory
463 misere Ch LF miseris OV — rurantia Heinsius ardentia Schrader rugantia Chory — lenta macies d. tabe Bentley 465 fames] sitis Bentley
PUNICORUM LIBER II. 41
Exesis fugere genis, iain lurida sola Tecta cute et uenis male iuncta trernentibus ossa Extant, consumptis uisu deformia membris. Humentis rores noctis terramque madentem Solamen fecere mali, cassoque labore 470
E sicco frustra presserunt robore sucos. Nil temerare piget; rabidi ieiunia uentris Insolitis adigunt uesci; resolutaque, nudos Linquentes clipeos, armorum tegmina mandunt. i
Desuper haec caelo spectans Tirynthius alto 475 Illacrimat fractae nequicquam casibus urbis. Namque metus magnique tenent praecepta parentis, Ne saeuae tendat contra decreta nouercae. Sic igitur, coepta occultans, ad limina sanctae Contendit Fidei secretaque pectora tentat. 480
Arcanis dea laeta polo tum forte remoto Caelicolum magnas uoluebat conscia curas; Quam tali alloquitur Nemeae pacator honore: eAnte Iouem generata; decus diuumque hominumque, Qua sine non tellus pacem, non aequora norunt, 485 lustitiae consors tacitumque in pectore numen, Exitiumne tuae dirum spectare Sagunti Et tot pendentem pro te, dea, cernere poenas Urbem lenta potes? moritur tibi uulgus, et unam Te matres; uincente fame; te maesta uirorum 490 Ora uocant, primaque sonant te uoce minores. Fer caelo auxilium et fessis da surgere rebus'.
Haec satus Alcmena; contra cui talia uirgo: ?Cerno equidem, nec pro nihilo est mihi foedera rumpi; Statque dies, ausis olim tam tristibus ultor. 495
Sed me, pollutas properantem linquere terras, Sedibus his tectisque nouis succedere adegit Fecundum in fraudes hominum genus; impia liqui
467 neruis Lefebure 469 Humentis ex corr. L Umen-
tia Ch 0 Uiuentis FV Uuentis Barth 483 tali — Nemeae Cm Ep. 83 uenie LOV nemae F 497 nouis OV iouis LF
42 SILI ITALICI
Et, quantum terrent, tanturn metuentia regna
Ac furias auri nec uilia praemia fraudum 500
Et super haec ritu horrificos ac more ferarum
Uiuentis rapto populos luxuque solutum
Omne decus multaque oppressum nocte pudorem.
Uis colitur, iurisque locum sibi uindicat ensis,
Et probris cessit uirtus. en, aspice gentes: 505
Nemo insons; pacem seruant commercia culpae.
Sed secura tua fundata ut moenia dextra
Dignum te seruent memorando fine uigorem,
Dedita nec fessi tramittant corpora Poeno —
Quod solum nunc fata sinunt seriesque futuri — 510
Extendam leti decus atque in saecula mittam
Ipsaque laudatas ad manes prosequar uinbras'.
Inde seuera leui decurrens aethere uirgo Luctantem fatis petit inflammata Saguntum; Inuadit mentes et pectora nota pererrat 515
Immittitque animis numen. turn, fusa medullis, Implicat atque sui flagrantem inspirat amorem. Arma uolunt tentantque aegros ad proelia nisus. Insperatus adest uigor, interiusque recursat Dulcis honor diuae et sacrum pro uirgine letum. 520 It tacitus fessis per ouantia pectora sensus, Uel leto grauiora pati saeuasque ferarum Attentare dapes et mensis addere crimen. Sed prohibet culpa pollutam extendere luceni Casta Fides paribusque famem compescere mem- 525
bris.
Quam simul inuisae gentis conspexit in arce, Forte ferens sese Libycis Saturnia castris, Uirgineum increpitat miscentem bella furorem Atque, ira turbata gradum, ciet ocius atram
500 Ac LF Et OV 507 Sed si cura Heinsius sessura
(=casura cf. u. 549) Bothe 513 leui Cm Ep. 83 V ioui LFO 521 It ChLF Et OV 522 foedasque Burmann — suorum
Bentley 526 conspexit ChLF inspexit OV 529 ira Ch LF
ita OV
PUNICORUM LIBER II. 43
Tisiphonen; imos agitantein uerbere manes, 530
Et palmas teudens: cHos'; inquit; 'noctis alumna; Hos muros impelle manu populumque ferocem Dextris sterne suis-, Iuno iubet; ipsa propinqua Effectus studiumque tuum de nube uidebo. Illa deos summumque Iouem turbantia tela, 535
Quis Acberonta moues, flammam immanesque chelydros Stridoremque tuum, quo territa comprimit ora Cerberus, ac; mixto quae spumant felle; uenena Et quicquid scelerum; poenarum quicquid et irae Pectore fecundo coquitur tibi; congere praeceps 540 In Rutulos totamque Erebo demitte Saguntum. Hac mercede Fides constet delapsa per auras'.
Sic uoce instimulans dextra dea concita saeuam Eumenida incussit muris; tremuitque repente Mons circum; et grauior sonuit per litora fluctus. 545 Sibilat insurgens capiti et turgentia circa Multus colla micat squalenti tergore serpens. Mors graditur; uasto caua pandens guttura rictu, Casuroque inbiat populo: tunc Luctus et atri Pectora circumstant Planctus Maerorque Dolorque; 550 Atque omnes assunt Poenae; formaque trifauci Personat insomnis lacrimosae Ianitor aulae. Protinus assimulat faciem mutabile monstrum Tiburnae gressumque simul sonitumque loquenti. Haec bello uacuos et saeui turbine Martis 555
Lugebat thalanios, Murro spoliata marito; Clara genus Daunique trahens a sanguine nomen. Cui uultus induta pares disiectaque crinem
531 palma ostendens Heinsius palmam tendens Lefebure 533 suis Cm Ep. 41 Cc Em. II. 4 LF tuis OV 534—537 uerba de nube uidebo — quo territa inser. Cm et Cc 11. II. in S legitur: stndiumque tuum quo comprimit ora (T. p. 173. 238. 240) 546 circa Ch S circum uulgo 548 caua pandens g. Ch S pan- dens caua uulgo 553 adsimilat Buperti 554 loquenti S
loquentis uulgo 557 Daunique Cc Em. II 4 clarumque S — a sanguine Cc l. I.
44 SILI ITALICI
Eumenis, in medios irrumpit turbida eoetus
Et maestas lacerata genas: fQuis terminus?' in- 560
cSat Fidei proauisque datum! uidi ipsa cruentum,
Ipsa meum uidi lacerato uulnere nostras
Terrentem Murrum noctes et dira sonantem:
Eripe te, coniux, miserandae casibus urbis
Et fuge, si terras adimit uictoria Poeni; 565
Ad manes, Tiburna, nieos; cecidere penates,
Occidimus Rutuli, tenet omnia Punicus ensis.
Mens horret, nec adhuc oculis absistit imago.
Nullane iam posthac tua tecta, Sagunte, uidebo?
Felix, Murre, necis patriaque superstite felix. 570
At nos, Sidoniis famulatum matribus actas,
Post belli casus uastique pericula ponti
Carthago aspiciet uictrix; tandemque suprema
Nocte obita, Libyae gremio captiua iacebo.
Sed uos, o iuuenes, uetuit quos conscia uirtus 575
Posse capi, quis telum ingens contra aspera mors est,
Uestris seruitio manibus subducite matres.
Ardua uirtutem profert uia. pergite primi
Nec facilem populis nec notam inuadere laudem'.
His ubi turbatas hortatibus impulit aures, 580
Inde petit tumulum, summo quem uertice montis Amphitryoniades spectandum ex aequore nautis Struxerat et grato cineres decorarat honore. Excitus sede, horrendum ! prorumpit ab ima Caeruleus maculis auro squalentibus anguis; 585
Ignea sanguinea radiabant lumina flamina, Oraque uibranti stridebant sibila lingua; Isque inter trepidos coetus mediamque per urbem Uoluitur et muris propere delabitur altis
561 Sat — datum Cc l l. 562 laceratum Thilo — funere Leftbure laniato funere uel laniatum uulnere Huperti 571 Ac LFO Hac V 573 Suprema JBothe ct van Veen supremum S
574 Nocte Ch S Morte uulgo 575 concita uel insita Schrader 578 praefert Hcinsius
PUNICORUM LIBER II. 45
Ac similis profugo uicina ad litora tendit 590
Spumantisque freti praeceps immergitur undis.
Tum uero excussae mentes, ceu prodita tecta Expulsi fugiant manes, umbraeque recusent Captiuo iacuisse solo. sperare saluti Pertaesum, damnantque cibos; agit abdita Erinnys. 595 Haud grauior duris diuum inclementia rebus, Quam leti proferre ruoras; abrumpere uitam Ocius attoniti quaerunt lucemque grauantur. Certatim structus surrectae molis ad astra In media stetit urbe rogus; portantque trahuntque 600 Longae pacis opes quaesitaque praemia dextris, Callaico uestes distinctas matribus auro Armaque Dulichia proauis portata Zacyntho Et prisca aduectos Rutulorum ex urbe penates; Huc, quicquid superest captis, clipeosque simulque 605 Infaustos iaciunt enses et condita bello Effodiunt penitis terrae gaudentque superbi Uictoris praedam flammis donare supremis.
Quae postquam congesta uidet feralis Erinnys, Lampada flammiferis tinctam Phlegethontis in undis 610 Quassat et inferna superos caligine condit. Inde opus aggressi, toto quod nobile mundo Aeternum inuictis infelix gloria seruat. Princeps Tisiphone, lentum indignata parentem, Pressitouans capulum cunctantemqueimpulitensem 615 Et dirum insonuit Stygio bis terque flagello. Inuitas maculant cognato sanguine dextras
592 excussae mentes Cm Ep. 81 excussi amentes S 594 ia- cuiEse Ch latuisse LOV (in L m. 1 corr. ut uidetur ex licuisse) icuisse F — salutem van Veen 595 damnantque cibos Ch
— abdita LO adita FV addita cod. Put. et coni. Gronouius 597 perferre S 601 Longae Cm Ep. 81 Longas S 605 captis] raptim Buperti arcis Chory 607 penitis scr. cum uiro
quodam, quem laudat DraJcenhorch a. h. I. penitus S — terre S terra edd. ex coni. Dautquei 610 tinctam L tractam FOV
613 uictis Heinsius et Bothe 614 parentem Cm Ep. 34 S
(in L tamen m. 1 mprascr. parentum)
46 SILI 1TALICI
Miranturque nefas auersa mente peractuni
Et facto sceleri illacriniant. hic, turbidus ira
Et rabie cladum perpessaeque ultima uitae, 620
Obliquos uersat materna per ubera uisus;
Hic, raptam librans dilectae in colla securim
Coniugis, increpitat sese mediumque furorem
Proiecta damnat stupefactus membra bipenni.
Nec tamen euasisse datur; nam uerbera Erinnys 625
Incutit atque atros insibilat ore tumores.
Sic thalami fugit omnis amor, dulcesque marito
Effluxere tori, et subiere obliuia taedae.
Ille iacit, totis connisus uiribus, aegrum
In flammas corpus, densum qua turbine nigro 630
Exundat fumum piceus caligine uertex.
At medios inter coetus pietate sinistra, Infelix Tymbrene, furis, Poenoque parentis Dum properas auferre necem, reddentia formam Ora tuam laceras temerasque simillima membra. 635 Uos etiam primo gemini cecidistis in aeuo, Eurymedon fratrem et fratrem mentite Lycorma, Cuncta pares; dulcisque labor sua nomina natis Reddere et in uultu genetrici stare suorum. Iam fixus iugulo culpa te soluerat ensis? 640
Eurymedon, inter miserae lamenta senectae, Dumque malis turbata parens deceptaque uisis: cQuo ruis? huc ferruin', clamat, 'conuerte, Lycorma', i Ecce simul iugulum perfoderat ense Lycormas. Sed magno: 'Quinam, Eurymedon, furor isteV so- 645
nabat Cum planctu, geminaeque nota decepta figurae,
618 auersa Cm l. I. aduersa 0 620 perpessusque Leftbure 626 tumores 0 timores LFV 629 connisus Heinsius conni-
sum Cm Ep. 34 F connixum LOV 631 fumum Cm l. I.
fumans S sed in F um m. 2 suprascr. (T. p. 233) — picea van Veen 634 reddentia Cm l. I. 639 stare suorum Ch
errare Schrader 645 quinam Cm l. I. 646 nota Ch
notis S
PUNICORUM LIBER II. 47
Funera niutato reuocabat nomine niater, Donec, transacto tremebunda per ubera ferro? Tunc etiam ambiguos cecidit super inscia natos.
Quis diros urbis casus laudandaque monstra 650 Et Fidei poenas ac tristia fata piorum Imperet euoluens lacrimis? uix Punica fletu Cessassent castra ac miserescere nescius hostis. Urbs, habitata diu Fidei caeloque parentem Murorum repetens, ruit inter perfida gentis 655
Sidoniae tela atque immania facta suorum, Iniustis neglecta deis; furit ensis et ignis, Quique caret flamma, scelerum est locus. erigit atro Nigrantem fumo rogus alta ad sidera nubem. Ardet in excelso proceri uertice montis 660
Arx, intacta prius bellis — hinc Punica castra Litoraque et totam soliti spectare Saguntum — Ardent tecta deum. resplendet imagine flammae Aequor, et in tremulo uibrant incendia ponto.
Ecce inter medios caedum Tiburna furores, 665 Fulgenti dextram mucrone armata mariti Et laeua infelix ardentem lampada quassans Squalentemque erecta comam ac liuentia planctu Pectora nudatis ostendens saeua lacertis, Ad tumulum Murri super ipsa cadauera fertur. 670 Qualis, ubi inferni dirum tonat aula parentis, Iraque turbatos exercet regia manes, Alecto solium ante dei sedemque tremendam Tartareo est operata Ioui poenasque ministrat. Arma uiri, multo nuper defensa cruore, 675
Imponit tumulo illacrimans; manesque precata,
647 Funera — nomine Cm l l. 649 Tunc etiam Cm Z. Z. — hoc loco uu. 665—80 inserendos putat Bothe 651 ac LF
et OV — fata ChLF facta OV 652 TemperetF (cf. u. 205)
656 facta S fata Ch 662 solita hinc spectare Heinsius solita inspectare Lefebure 663 resplendet Cm Ep. 34 Cc Em. II. 4 665 sqq. cf. ad u. 649 668 erecta OV erepta LF 674 poe- nisque Heinsius
48 SILI ITALICI
Acciperent sese, flagranteni lampada subdit.
Tunc rapiens leturn: cTibi ego haec', ait, coptiine
coniux, Ad manes, en, ipsa fero'. Sic ense recepto Arma super ruit et flammas inuadit hiatu. 680
Semiambusta iacet nullo discrimine passim Infelix obitus, permixto funere, turba. Ceu, stimulante fame, cum uictor ouilia tandem Faucibus inuasit siccis leo, mandit hianti Ore fremens imbelle pecus7 patuloque redundat 685 Gutture ructatus large cruor; incubat atris Semesae stragis cuinulis, aut, murmure anhelo Infrendens, laceros inter spatiatur aceruos. Late fusa iacent pecudes custosque Molossus Pastorumque cohors stabulique gregisque magister; 690 Totaque uastatis disiecta mapalia tectis. Irrumpunt uacuam Poeni tot cladibus arcem. Tum demum ad manis, perfecto rnunere, Erinnys Iunoni laudata redit magnamque superba Exultat rapiens secum sub Tartara turbam. 695
At uos, sidereae, quas nulla aequauerit aetas, Ite, decus terrarum, animae, uenerabile uulgus, Elysium et castas sedes decorate piorum. Cui uero non aequa dedit uictoria nomen — Audite, o gentes, neu rumpite foedera pacis 700
Nec regnis postferte fidem! — uagus exul in orbe Errabit toto, patriis proiectus ab oris, Tergaque uertentem trepidans Carthago uidebit. Saepe Saguntinis somnos exterritus umbris Optabit cecidisse manu; ferroque negato, 705
Inuictus quondam Stygias bellator ad undas Deformata feret liuenti membra ueneno.
686 ruptatus L (cf. 1. 525, II. 668) — artis Schrader 691 sep- tis Heinsius 697 uulgus Elysio Heinsius 699 Cui ChF
n,,;,, t t\xr
Quis LOV
PUNICORUM LIBER III. 49
SILI ITALICI PUNICORUM
LIBER TERTIUS.
Postquam rupta fides Tyriis, et moenia castae, Non aequo superum genitore, euersa Sagunti, Extemplo positos finiti cardine mundi Uictor adit populos cognataque limina Gades. Nec uatum mentes agitare et praescia corda 5
Cessatum super imperio. citus aequore Bostar Uela dare et rerum praenoscere fata iubetur. Prisca fides adytis longo seruatur ab aeuo, Qua sublime sedens, Cirrhaeis aemulus antris, Inter anhelantis Garamantas corniger Hammon 10 Fatidico pandit uenientia saecula luco. Hinc omen coeptis et casus scire futuros Ante diem bellique uices nouisse petebat. Exin clauigeri ueneratus numinis aras Captiuis onerat donis, quae nuper ab arce 15
Uictor fumantis rapuit semusta Sagunti. Uulgatum, nec cassa fides, ab origine fani Impositas durare trabes solasque per aeuum Condentum nouisse manus. hinc credere gaudent Consedisse deum seniumque repellere templis. 20
Tum; quis fas et honos adyti penetralia nosse; Femineos prohibent gressus ac limine curant Saetigeros arcere sues; nec discolor ulli Ante aras cultus; uelantur corpora lino, Et Pelusiaco praefulget stamine uertex. 25
Discinctis mos tura dare atque e lege parentum Sacrificam lato uestem distinguere clauo.
14 clauigeri] cornigeri Cm Ep. 34 S 19 hinc Ch 21 quis V qui LO q F 25 Et Pelusiaco Cd 26 e om. OV
SlLIUS Italicus. 4
50 SILI ITALICI
Pes nudus tousaeque comae castumque cubile; Irrestincta focis seruant altaria flammae. Sed nulla effigies simulacraue nota deorum 30
Maiestate locuni et sacro impleuere timore.
In foribus labor Alcidae: Lernaea recisis Anguibus bydra iacet; nexuque elisa leonis Ora Cleonaei patulo caelantur biatu. At Stygius, saeuis terrens latratibus umbras, 35
Ianitor, aeterno tum primum tractus ab antro, Uincla indignatur, metuitque Megaera catenas. Iuxta Thraces equi pestisque Erymanthia et altos Aeripedis ramos superantia cornua cerui. Nec leuior uinci Libycae telluris alumnus 40
Matre super stratique genus deforme bimembres Centauri frontemque minor nunc amnis Acarnan. Inter quae fulget sacratis ignibus Oete, Ingentemque animam rapiunt ad sidera flammae.
Postquam oculos uaria impleuit uirtutis iinago, 45 Mira dehinc cernit: surgentis mole profundi Iniectum terris subitum mare nullaque circa Litora et infuso stagnantis aequore campos. Nani qua caeruleis Nereus euoluitur antris Atque imo freta contorquet Neptunia fundo, 50
Proruptum exundat pelagus, caecosque relaxans Oceanus fontis torrentibus ingruit undis. Tum uada, ceu saeuo penitus permota tridenti, Luctantur terris tumefactum imponere pontum. Mox remeat gurges tractoque relabitur aestu, 55
29 flammas Bothe et van Veen 30 nullae Heinsius
34 cleonaei F cleonea LV cleonaea 0 35 At S Ast uulgo
cf. L. Muller, d. r. m. 395 — Stygias Burmann et van Veen 39 cervi Ch S cervae uulgo 42 amnis cod. Put. frontemque
minor nunc omnis Acarnan ChLF fr. rumor n. o. OV (T. p. 224) nunc] truncam Heinsius 47 Iniectum F ex corr. Inuec-
tum LOV 51 Proruptum ChLF Preruptum OV — relap-
sans L 52 Oceanus Ch 55 fractoque Heinsius stratoque
Ruperti tardoque Chory
PUNICORUM LIBER III. 51
Ac ratis erepto campis deserta profundo, Et fusi transtris expectant aequora nautae. Cymothoes ea regna uagae pelagique labores Luna mouet, Luna, immissis per caerula bigis, 59 Fertque refertque fretum, sequiturque reciproca Tethys.
Haec propere spectata duci; nam multa fatigant. Curarum prima exercet, subducere bello Consortem thalami paruumque sub ubere natum. Uirgineis iuuenem taedis primoque Hymenaeo Imbuerat coniux memorique tenebat amore. 65
At puer; obsessae generatus in ore Sagunti, Bissenos Lunae nondum compleuerat orbes. Quos ut seponi stetit et secernere ab armis, Affatur ductor: cSpes o Carthaginis altae, Nate, nec Aeneadum leuior metus, amplior, oro, 70 Sis patrio decore et factis tibi nomina condas, Quis superes bellator auum; iamque aegra timoris Roraa tuos numerat lacrimandos matribus annos. Ni praesaga meos ludunt praecordia sensus, Ingens hic terris crescit labor; ora parentis 75
Agnosco toruaque oculos sub fronte minacis Uagitumque grauem atque irarum elementa mearum. Si quis forte deum tantos inciderit actus Et nostro abrumpat leto primordia rerum, Hoc pignus belli, coniux, seruare labora. 80
Cumque datum fari, duc per cunabula nostra; Tangat Elissaeas palmis puerilibus aras Et cineri iuret patrio Laurentia bella. Inde ubi flore nouo pubescet firmior aetas, Emicet in Martem et; calcato foedere, uictor 85
56 Stat ratis Liuineius et Heinsius 57 Et fusi Ch S
Effusi uulgo 58 Cymothoes F ex corr. Cymotheos LOV
61. 62 fatigant. Curarum p. e. Cm Ep. 98 66 At V Ac LFO
68 secedere Buchwald 72 Qui S — iam gesta aegra ti-
moris 0 73 numerat (t suprascr.) V numera LFO numeret
uulgo 78 tantis inuiderit actis Bentley 79 Et Liuineius et Bentley Ut S
52 SILI ITALICI
In Capitolina tumulum mihi uindicet arce.
Tu uero, tanti felix quam gloria partus
Expectat, ueneranda fide, discede periclis
Incerti Martis durosque relinque labores;
Nos clausae niuibus rupes suppostaque caelo 90
Saxa manent; nos Alcidae, mirante nouerca,
Sudatus labor et, bellis labor acrior, Alpes.
Quod si promissum uertat Fortuna fauorem
Laeuaque sit coeptis, te longa stare senecta
Aeuumque extendisse uelini; tua iustior aetas, 95
Ultra me improperae ducant cui fila sorores.'
Sic ille. at contra Cirrhaei sanguis Imilce Castalii, cui materno de nomine dicta Castulo Phoebei seruat cognomina uatis, Atque ex sacrata repetebat stirpe parentes; 100
Tempore quo Bacchus populos domitabat Hiberos, Concutiens thyrso atque armata Maenade Calpen, Lasciuo genitus Satyro nymphaque Myrice, Milichus indigenis late regnabat in oris, Cornigeram attollens genitoris imagine frontem. 105 Hinc patriam clarumque genus referebat Imilce, Barbarica paulum uitiato nomine lingua. Quae tunc sic lacrimis sensim manantibus infit: cMene, oblite tua nostram pendere salute, Abnuis inceptis comitem? sic foedera nota lio
Primitiaeque tori, gelidos ut scandere tecum Deficiam montis coniux tua? crede uigori Femineo; castum haud superat labor ullus amorem. Sin solo aspicimur sexu, fixumque relinqui, Cedo equidem nec fata moror; deus annuat, oro: 115
91 sic interpunxi cum Bentleio nos, Alcidae m. n. uulgo 97 at L ac FOV — Itnilce] inulte LOV in ultae corr. m. 2 in in ulcae F Himilce Schlichteisen 99 natis 0V unde nati
Buperti et Thilo, sed cf. Schlichteisen p. 17 100 Et quae
van Veen, sed cf. I. 290 101 Bacchus] bacelus S 104 regna- bat van Veen regnarat S 106 inulte LO inulce FV 109 sa- lute Ch salutem V quod prob. Bothe 110 nota] nobis Chory 111 ut scandere Ch
PUNICORUM LIBER III. 53
I felix; i numinibus uotisque secundis Atque acies inter flagrantiaque arma relictae Coniugis et nati curam seruare memento. Quippe nec Ausonios tantum nec tela nec ignes; Quantum te; metuo; ruis ipsos acer in enses 120
Obiectasque caput telis; nec te ulla secundo Euentu satiat uirtus; tibi gloria soli Fine caret; credisque uiris ignobile letum Belligeris in pace mori. tremor implicat artus, Nec quemquam horresco; qui se tibi conferat unus. 125 Sed tu; bellorum genitor; miserere nefasque Auerte et serua caput inuiolabile Teucris/
Iamque adeo egressi steterant in litore primo; Et promota ratis; pendentibus arbore nautis; Aptabat sensim pulsanti carbasa uento; 130
Cum; lenire metus properans aegramque leuare Attonitis mentem curis, sic Hannibal orsus: 'Ominibus parce et lacrimis, fidissima coniux. Et pace et bello cunctis stat terminus aeui; Extremumque diem primus tulit; ire per ora 135
Nomen in aeternum paucis mens ignea donat; Quos pater aetheriis caelestum destinat oris. An Romana iuga et famulas Carthaginis arces Perpetiar? stimulant manes noctisque per umbras Increpitans genitor; stant arae atque horrida sacra 140 Ante oculos, breuitasque uetat mutabilis horae Prolatare diem. sedeamne; ut nouerit una Me tantum Carthago? et; qui siin, nesciat omnis Gens hominum? letique metu decora alta relinquam? Quantum etenim distant a morte silentia uitae? 145 Nec tamen incautos laudum exhorresce furores; Et nobis est lucis honos, gaudetque senecta Gloria, cum longo titulis celebratur in aeuo.
121 nec ulla S 124 arctus FO armis LV 125 con-
ferat V conferet LFO 128 gressi S 136 paucis] pacis S
141 horae FV orae L ore 0 147 Est nobis et van Veen
54 SILI ITALICI
Te quoque magna manent suscepti praemia belli; Dent modo se superi, Thybris tibi seruiet omnis 150 Iliacaeque nurus et diues Dardanus auri/ Dumque ea permixtis inter se fletibus orant, Confisus pelago celsa de puppe magister Cunctantem ciet. abripitur diuulsa marito. Haerent intenti uultus et litora seruant, 155
Donec, iter liquidum uolucri rapiente carina, Consumpsit uisus pontus, tellusque recessit.
At Poenus belli curis auertere amorem Apparat et repetit properato moenia gressu. Quae dum perlustrat crebroque obit omnia uisu, 160 Tandem sollicito cessit uis dura labori, Belligeramque datur somno componere mentem.
Tum pater oinnipotens, gentem exercere periclis Dardaniam et fama saeuorum tollere ad astra Bellorum meditans priscosque referre labores, 165 Praecipitat consulta uiri segnemque quietem Terret et immissa rumpit formidine somnos. Iamque per bumentem noctis Cyllenius umbram Aligero lapsu portabat iussa parentis. Nec mora. mulcentem securo membra sopore 170
Aggreditur iuuenem ac monitis incessit amaris: eTurpe duci totam somno consumere noctem, 0 rector Libyae. uigili stant bella magistro. Iam maria effusas cernes turbare carinas Et Latiam toto pubem uolitare profundo, 175
Dum lentus coepti terra cunctaris Hibera. Scilicet, id satis est decoris memorandaque uirtus, Quod tanto cecidit molimine Graia Saguntos? En age, si quid inest animo par fortibus ausis, Fer gressus agiles mecum et comitare uocantem; 180 Respexisse ueto — monet hoc pater ille deorum — Uictorem ante altae statuam te moenia Romae.'
150 si Blass 154 arripitur LV 179 animi, par Bur- mann 181 ipse Liuineius et van Veen
PUNICORUM LIBER III. 55
Iamque uidebatur dextram iniectare graduque Laetantem trahere in Saturnia regna citato, Cum subitus circa fragor et uibrata per auras 185 Exterrent saeuis a tergo sibila linguis; Ingentique metu diuum praecepta pauenti Effluxere uiro; et turbatus lumina flectit. Ecce iugis rapiens siluas ac robora uasto Contorta amplexu tractasque per inuia rupes, 190
Ater letifero stridebat turbine serpens. Quantus non aequas perlustrat flexibus Arctos, Et geminum lapsu sidus circumligat Anguis, Immani tantus fauces diducit hiatu Attollensque caput nimbosis montibus aequat. 195 Congeminat sonitus rupti uiolentia caeli Imbriferamque hiemem permixta grandine torquet. Hoc trepidus monstro — neque enim sopor ille nec
altae Uis aderat noctis, uirgaque fugante tenebras Miscuerat lucem somno deus — ardua quae sit; 200 Scitatur, pestis terrasque urgentia membra Quo ferat et quosnam populos deposcat hiatu. Cui gelidis almae Cyllenes editus antris: cBella uides optata tibi. te maxima bella, Te strages nemorum, te moto turbida caelo 205
Tempestas caedesque uirum magnaeque ruinae Idaei generis lacrimosaque fata secuntur. Quantus per campos populatis montibus actas Contorquet siluas squalenti tergore serpens Et late humectat terras spumante ueneno, 210
Tantus, perdomitis decurrens Alpibus, atro Inuolues bello Italiam tantoque fragore Eruta conuulsis prosternes oppida muris.'
His aegrum stimulis liquere deusque soporque.
196 rupti ChLF rapti OV 197 permixtam Cd (T. p. 214) 203 altae Bothe 207 sequentur van Veen 211. 212 decur- rens — Inuolues Ch.
56 SILI ITALICI
It merubris gelidus sudor, laetoque pauore 215
Promissa euoluit somni noctemque retractat. Iamque deum regi Martique sub omine fausto Instauratus honos; niueoque ante omnia tauro Placatus meritis monitor Cyllenius aris. Extemplo edicit conuellere signa, repensque 220
Castra quatit clamor permixtis dissona linguis.
Prodite, Calliope, fainae, quos horrida coepta Excierint populos tulerintque in regna Latini, Et quas indomitis urbes armarit Hiberis Quasque Paraetonio glomerarit litore turmas 225
Ausa sibi Libye rerum deposcere frenos Et terris mutare iugum. non ulla nec umquam Saeuior it trucibus tempestas acta procellis; Nec bellum raptis tam dirum mille carinis Acrius infremuit trepidumque exterruit orbem. 230
Princeps signa tulit Tyria Carthagine pubes, Membra leuis celsique decus fraudata superbum Corporis, at docilis fallendi et nectere tectos Numquam tarda dolos. rudis his tum parma, breuique Bellabant ense; at uestigia nuda, sinusque 235
Cingere inassuetum, et rubrae uelamine uestis Ars erat in pugna fusum occuluisse cruorem. His rector fulgens ostro super altior omnis Germanus nitet Hannibalis gratoque tumultu Mago quatit currus et fratrem spirat in armis. 240
Proxima Sidoniis Utica est effusa maniplis, Prisca situ ueterisque ante arces condita Byrsae.
222 Prodite Cm Ep. 98 et Ch 224 Hiberas Ch — indo-
mitus turbas a. Hiberus van Veen 228 Saenior LF Senior OV 229 ruptis Cd S (T. p. 188) rapidis D. Heinsius — tam dirum] in Troiam Salmasius in Pergama Heinsius Graiorum Buperti molitum Baehrens trans aequor Thilo Atridum Blass 233 at Ch ac S 234 radis (sed u m. 2 suprascr.) iis tu V radix ijs
tum LF radijs tum 0 rude sutum p. Heinsius crates tum p. uel aclis tunc arma Blass 235 at Ch ac S 239 nauoque
Markland ad Stat. Silv. V. 1. 76
PUNICORUM LIBER III. 57
Tunc, quae Sicanio praecinxit litora niuro,
In clipei speciem curuatis turribus, Aspis.
Sed dux in sese conuerterat ora Sychaeus, 245
Hasdrubalis proles, cui uano corda tumore
Maternum implebat genus, et resonare superbo
Hannibal haud umquam cessabat auunculus ore.
Affuit undosa cretus Berenicide miles, Nec? tereti dextras in pugnam armata dolone, 250 Destituit Barce sitientibus arida uenis. Nec non Cyrene Pelopei stirpe nepotis Battiadas prauos fidei stimulauit in arma. Quos trahit, antiquo laudatus Hamilcare quondam, Consilio uiridis, sed belli serus; Ilertes. 255
Sabratha tum Tyrium uulgus Sarranaque Leptis Oeaque Trinacrios Afris permixta colonos Et Tingim rapido mittebat ab aequore Lixus. Tum Uaga et antiquis dilectus regibus Hippo, Quaeque procul cauit non aequos Ruspina fluctus, 260 Et Zama et uberior Rutulo nunc sanguine Thapsus. Ducit tot populos, ingens et corpore et armis, Herculeam factis seruans ac nomine famain, Antaeus celsumque caput super agmina tollit.
Uenere Aethiopes, gens haud incognita Nilo, 265 Qui magneta secant; solis honor ille, metalli Intactum chalybem uicino ducere saxo. His simul, immitem testantes corpore solem? Exusti uenere Nubae. non aerea cassis Nec lorica riget ferro, non tenditur arcus; 270
243 Tunc S Tum uulgo 247 implebant S 253 paruosV — Battiadae proauos Heinsius gnauos Barth pariles Boilie 255 ilertes S Ilerces Ch 256 Sabratha LV Sabrata FO
257 Oeaque ChLF Oraque OV 258 tingim V tiugun L tin-
gum F tingu 0 Tingin edd. 259 Tamuaga Ch 260 cauit Ch. canit S (T. p. 218) 261 Rutulo nuuc Ch rutulomine S —
thapsus LF tapsus 0V Dapsus Ch 263 ac Cm Ep. 98 264 An- taeus FV Antheus L0 266 solis b. ille, m. interpunxi solis
h. i. metalli, Int. uulgo soli est h. ille metallo, Int. Buperti solis h. ille, metallis Bothe 270 non Ch 0V nec LF
58 SILI ITALICI
Tempora multiplici mos est defendere lino Et lino munire latus scelerataque sucis Spicula dirigere et ferrum infamare ueneno. Tum primum castris Phoenicum tendere ritu Cinyphii didicere Macae. squalentia barba 275
Ora uiris, humerosque tegunt uelamine capri Saetigero; panda manus est armata cateia. Uersicolor contra caetra et falcatus ab arte Ensis Adyrmachidis ac laeuo tegmina crure. Sed mensis asper populus uictuque maligno; 280
Nam calida tristes epulae torrentur harena. Quin et Massyli fulgentia signa tulere, Hesperidum ueniens lucis domus ultima terrae. Praefuit, intortos demissus uertice crinis, Bocchus atrox, qui sacratas in litore siluas 285
Atque inter frondes reuirescere uiderat aurum. Uos quoque desertis in castra mapalibus itis; Misceri gregibus Gaetulia sueta ferarum Indomitisque loqui et sedare leonibus iras. Nulla doruus; plaustris habitant; migrare per arua 290 Mos atque errantes circumuectare penates. Hinc mille alipedes turmae — uelocior Euris Et doctus uirgae sonipes — in castra ruebant. Ceu pernix cum densa uagis latratibus implet Uenator dumeta Lacon, aut exigit Umber 295
Nare sagax e calle feras, perterrita late Agmina praecipitant uolucres formidine cerui. Hos agit haud laeto uultu nec fronte serena, Asbytes nuper caesae germanus, Acherras.
271 Pectora Gronov 273 inflammare Heinsius 274 phe- nicum m. 1 corr. ex phemum F phemeum LV phenitum 0 278 caetra Ch 279 Adyrmachidis Cd (T p. 215) adymara-
dis L achimaradis OV acinaradis (— cidis m. 1 suprascr.) F 285 Bocchus V Boccus LFO 288 Gaetulia sueta Ch getula
sueta 0 gens assueta LFV (in V m. 1 in marg. 1'getula sueta T. p. 236 et 243) 290 arma S (in F arua, sed m. 1 suprascr. Tarma T. p. 232) 292 Hinc Ch LO Huic FV 299 Acherras Ch
PUNICORUM LIBER III. 59
Marmaridae; medicum uulgus, strepuere cateruis; 300 Ad quorum cantus serpens oblita ueneni, Ad quorum tactum mites iacuere cerastae. Tum; chalybis pauper; Baniurae cruda iuuentus, Contenti parca durasse hastilia flamma, Miscebant auidi trucibus fera murmura linguis. 305 Necnon Autololes; leuibus gens ignea plantis; Cui sonipes cursu, cui cesserit incitus amnis; Tanta fuga est; certant pennae, campumque uolatu Cum rapuere, pedum frustra uestigia quaeras. Spectati eastris, quos suco nobilis arbor 310
Et dulci pascit lotos nimis hospita baca. Quique atro rabidas efferuescente ueneno Dipsadas immensis horrent Garamantes harenis. Fama doeet; caesae rapuit cum Gorgonis ora Perseus; in Libyam dirum fluxisse cruorem; 315
Inde Medusaeis terram exundasse chelydris. Milibus his ductor spectatus Marte Choaspes; Neritia Meninge satus; cui tragula semper Fulmineam armabat; celebratum missile, dextram. Huc coit aequoreus Nasamon, inuadere fluctu 320 Audax naufragia et praedas auellere ponto; Huc, qui stagna colunt Tritonidos alta paludis, Qua uirgo, ut fama est, bellatrix edita lympha Inuento primam Libyen perfudit oliuo.
Necnon totus adest uesper populique reposti. 325 Cantaber ante omnis; hiemisque aestusque famisque Inuictus palmamque ex omni ferre labore. Mirus amor populo; cum pigra incanuit aetas;
301 uersus.deestin L 302 tactum Cm Ep. 16 ChFOV tac- tus Cm Ep. 98 (T. p. 210) 303 Baniurae Ch bamurae S
Baniurae et Heinsius 315 in Libyam Ch 317 marte V
in arce LO marce corr. in arce F (T. p. 232) — choaspes LFV coaspes 0 318 meanige LF mauigie V mauige 0 319 libra- tum Heinsius sceleratum uel celeratum uel terebratum Schrader 320 Huc Heinsius Huic Ch F Hinc LOV 322 Huc Ch LO
Hinc F Hunc V
60 SILI ITALICI
Imbelles iam dudum annos praeuertere fato
Nee uitam sine Marte pati. quippe omnis in armis 330
Lucis causa sita, et damnatum uiuere paci.
Uenit et, Aurorae lacrimis perfusus, in orbem Diuersum, patrias fugit cum deuius oras, Armiger Eoi non felix Memnonis Astyr. His paruus sonipes nec Marti notus; at idem 335
Aut inconcusso glomerat uestigia dorso, Aut molli pacata celer rapit esseda collo. Cydnus agit, iuga Pyrenes uenatibus acer Metiri iaculoue extendere proelia Mauro.
Uenere et Celtae sociati nomen Hiberis. 340
His pugna cecidisse decus, corpusque cremari Tale nefas. caelo credunt superisque referri, Impastus carpat si membra iacentia uultur.
Fibrarum et pennae diuinarumque sagacem Flammarum misit diues Callaecia pubem, 345
Barbara nunc patriis ululantem carmina linguis, Nunc, pedis alterno percussa uerbere terra, Ad numerum resonas gaudentem plaudere caetras. Haec requies ludusque uiris, ea sacra uoluptas. Cetera femineus peragit labor; addere sulco 350
Semina et impresso tellurem uertere aratro, Segne uiris. quicquid duro sine Marte gerunduin, Callaici coniux obit irrequieta mariti. Hos Uiriathus agit Lusitanumque remotis Extractum lustris, primo Uiriathus in aeuo; 355
Nomen Romanis pactum mox nobile damnis.
329 fato Bentley saxo S taxo JRuperti 335 natus Hein- sius — at V ac LFO 337 rapit Ch 338 Cydnus Ch Cid- nus post in lacunam insertum F (T. p. 233) Cidinis L Erduus OV (T. p. 221) Cycnus uel Cygnus Schlichteisen 340 socia-
tum Wesseling ad Diodor. 356, 18 quod prob. Bothe 341 ce- cidisse FOV tendisse L 342 Uile Withof et Schrader 350 ab- dere Liuineius 362 gerundum S gerendum edd. 354 Uiria- thus Ch ad X. 220 et F uiriafcthus LOV 356 pactum S
factum uulgo — damnisj daunus S
PUNICORUM LIBER III. 61
Nec Cerretani, quondam Tirynthia castra, Aut Uasco, insuetus galeae, ferre arma morati. Non; quae Dardanios post uidit, Ilerda, furores, Nec qui; Massageten monstrans feritate parentem7 360 Cornipedis fusa satiaris, Concane, uena. Iamque Ebusus Phoenissa mouet, mouet Arbacus arma; Aclyde uel tenui pugnax instare ueruto; Iam cui Tlepolemus sator et cui Lindus origo, Funda bella ferens Baliaris et alite plumbo; 365
Et quos nunc Grauios uiolato nomine Graium Oeneae misere domus Aetolaque Tyde. Dat Carthago uiros, Teucro fundata uetusto, Phocaicae dant Emporiae, dat Tarraco pubem Uitifera et Latio tantum cessura Lyaeo. 370
Hos inter clara thoracis luce nitebat Sedetana cohors, quam Sucro rigentibus undis Atque altrix celsa mittebat Saetabis arce, Saetabis, et telas Arabum spreuisse superba Et Pelusiaco filum componere lino. 375
Mandonius populis domitorque insignis equorum Imperitat Caeso, et socio stant castra labore.
At Uettonum alas Balarus probat aequore aperto. Hic adeo, cum uer placidum flatusque tepescit, Concubitus seruans tacitos, grex perstat equarum 380 Et Uenerem occultam genitali concipit aura. Sed non multa dies generi, properatque senectus; Septimaque his stabulis longissima ducitur aestas.
357 Cerretani ChLF terretani OV 359 Non quae ChLF Nec 0V 361 fissa Schrader — concaue S 362 Ebosus
Heinsius — Arbacus Ch arbatus LFO arbutus 0 Artabrus uulgo
363 Aclyde ChV Aclide 0 et ex Acride corr. F Acclyde L
364 lindus S Lyndus uulgo 365 Funda Cm Ep. 98 Feruida S (T. p. 242 et 244) — ferens LFV gerens 0 serens Heinsius — Baliaris Ch balearis S 372 Sedetana Ch (T. p. 211) Hede- tana Cm Ep. 98 — Sedethana L 373 arce Cm l. I 374 Sae- tabis Ch — superba Cm 1. 1. 376 Mardonius Bothe 378 Uetto- num Heinsius Uectonum Ch uestonum S 380 perstat Ch S prostat uulgo, quod prob. van Veen 383 aestas ChLF aetas OV
62 SILI ITALICI
At non Sarmaticos attollens Uxama muros Tam leuibus persultat equis; hinc uenit in arma 385 Haud aeui fragilis sonipes crudoque uigore Asper frena pati aut iussis parere magistris. Rhyndacus his ductor, telum sparus; ore ferarum Et rictu horrificant galeas; uenatibus aeuum Transigitur, uel more patrum uis raptaque pascunt. 390
Fulget praecipuis Parnasia Castulo signis Et celebre Oceano atque alternis aestibus Hispal Ac Nebrissa dei Nysaeis conscia thyrsis, Quam Satyri coluere leues redimitaque sacra Nebride et arcano Maenas nocturna Lyaeo. 395
Arganthoniacos armat Carteia nepotes. Rex proauis fuit humani ditissimus aeui, Ter denos decies emensus belliger annos. Armat Tartessos, stabulanti conscia Phoebo, Et Munda; Emathios Italis paritura labores. 400
Nec decus auriferae cessauit Corduba terrae. Hos duxere uiros flauenti uertice Phorcys Spiciferisque grauis bellator Arauricus oris, Aequales aeui; genuit quos ubere ripa Palladio Baetis umbratus cornua ramo. 405
Talia Sidonius per campos agmina ductor Puluere nigrantis raptat lustransque sub armis, Qua uisu comprendere erat, fulgentia signa
384 Uxama Heinsius Suxama ChLF smiania 0 suuania V (T. p. 188 et 226) Sucrana uel Cartama Buperti 387 et
Liuineius et von Veen — magistri Dausqueius 388 Rhyn-
dacus V Rhindacus FO Rhydacus L Iihodanus Schlichteisen 391 Folgent edd. nonn. — Parsania Ch 393 dei Nysaeis
Lachmann ad Lucr. VI. 1067 cum Scaligero dyoniseis LV dio- niseis 0 dionisseis F 395 arcano Ch ortano LFO hortando V (T. p. 223) Ortano = Oretano coni. Rosweidus quidam quem laudat Lausqueius a. h. I. Orthano uel Orthanae Heinsius 399 tarceseos S 400 Hemathios Brakenborch 402 Phor-
cys Ch phorcis S 403 Arauricus Ch F (T. p. 230) aran-
ticus LO aranthicus V Arauacus SchHchteisen (cf. V. 557) 405 betes S
PUNICORUM LIBER III. 63
Ibat ouans longaque umbram tellure trabebat. ,
Non aliter, quotiens perlabitur aequora curru 410 / / Extremamque petit, Phoebea cubilia, Tethyn Frenatis Neptunus equis, fluit omnis ab antris Nereiduni chorus et sueto certamine nandi Candida perspicuo conuertunt brachia ponto.
At Pyrenaei frondosa cacumina montis 415
Turbata Poenus terrarum pace petebat. Pyrene celsa nimbosi uerticis arce Diuisos Celtis late prospectat Hiberos Atque aeterna tenet magnis diuortia terris. Nomen Bebrycia duxere a uirgine colles, 420
Hospitis Alcidae crimen; qui, sorte laborum Geryonae peteret cum longa tricorporis arua; Possessus Baccho saeua Bebrycis in aula Lugendam formae sine uirginitate reliquit Pyrenen, letique deus; si credere fas est; 425
Causa fuit leti miserae deus. edidit aluo Namque ut serpentem patriasque exhorruit iras; Confestim dulcis liquit turbata penates. Tum noctem Alcidae solis plangebat in antris Et promissa uiri siluis narrabat opacis, 430
Donec maerentem ingratos raptoris amores Tendentemque manus atque hospitis arma uocantem Diripuere ferae. laceros Tirynthius artus; Dum remeat uictor, lacrimis perfudit et amens Palluit inuento dilectae uirginis ore. 435
At uoce Herculea percussa cacumina montis Intremuere iugis; maesto clamore ciebat
410 curru Cm Ep. 98 413 spreto MarTdand ad Stat.
Silv. II. 2.19 414 conuertuntS connectunt Ch 418 lateCm Ep. 98 420 hebritia L hebricia OV babriciaF 422 longo S 424 Ingendam, sed. in marg. TLugendam F (T. p. 232) 425 fle- tique diu Bothe 426 sic interpunxit Heinsius miserae, deus edidit aluo. Namque uulgo 427 hunc locum uariis coniec-
turis? de quibus cf. Buperti a. h. I. , temptatum recte defendit Schlichteistn p. 21 436 At Ch LF Ac OV
64 • SILI ITALICI
Pyrenen, scopulique onines ac lustra ferarum Pyrenen resonant. tumulo tum membra reponit, Supremum illacrimans; nec honos intercidet aeuo, 440 Defletumque tenent montes per saecula nomen.
Iamque per et collis et densos abiete lucos Bebryciae Poenus fines transcenderat aulae. Inde ferox quaesitum armis per inhospita rura Uolcarum populatur iter tumidique minaces 445
Accedit Rhodani festino milite ripas. Aggeribus caput Alpinis et rupe niuali Proserit in Celtas ingentemque extrahit amnem Spumanti Rhodanus proscindens gurgite campos Ac propere in pontum lato ruit incitus alueo. 450 Auget opes stanti similis tacitoque liquore Mixtus Arar, quem gurgitibus complexus anhelis Cunctantem immergit pelago raptumque per arua Ferre uetat patrium uicina ad litora nonien. Inuadunt alacres inimicum pontibus amnem; 455
Nunc celso capite et ceruicibus arma tuentur, Nunc ualidis gurges certatim frangitur ulnis. Fluminea sonipes religatus ducitur alno; Belua nec retinet tardante Libyssa timore; Nam trabibus uada et iniecta tellure repertum 460 Connexas operire trabes ac ducere in altum Paulatim ripae resolutis aggere uinclis. At gregis illapsu fremebundo territus acris Expauit moles Rhodanus stagnisque refusis Torsit harenoso minitantia murmura fundo. 465
Iamque Tricastinis incedit finibus agmen, Iam facilis cainpos, iam rura Uocontia carpit.
440 intercidit uulgo 448 Proserit Ch LF Proselit 0
Prosedit V 457 ulnis L undis m. 2 suprascr. ulnis F
undis OV 458 aluo S 460 ratibus Bentley dliique —
iniecta m. 2 corr. ex inlecta F inlecta LOV 461 rates
Heinsius 463 acris] atras Heinsius et Bentley 466 in-
cedit LF incendit OV intendit edd. c. cod. Put. 467 uocon- tia LF uocantia OV Uocuntia edd.
PUNICORUM LIBER III. 65
Turbidus hic truncis saxisque Druentia laetum Ductoris uastauit iter. narnque Alpibus ortus, Auulsas ornos et adesi fragmina montis 470
Cum sonitu uoluens, fertur latrantibus undis Ac uada translato mutat fallacia cursu; Non pediti fidus, patulis non puppibus aequus; Et tunc, imbre recens fuso, correpta sub armis Corpora multa uirum spumanti uertice torquens 475 Immersit fundo laceris deformia membris.
Sed iam praeteritos ultra meminisse labores Conspectae propius dempsere pauentibus Alpes: Cuncta gelu canaque aeternum grandine tecta Atque aeui glacie cohibent; riget ardua montis 480 Aetherii facies, surgentique obuia Phoebo Duratas nescit tlammis mollire pruinas. Quantum Tartareus regni pallentis hiatus Ad manis imos atque atrae stagna paludis A supera tellure patet, tam longa per auras 485
Erigitur tellus et caelum intercipit umbra. Nullum uer usquam nullique aestatis honores. Sola iugis habitat diris sedesque tuetur Perpetuas deformis hiems; illa undique nubes Huc atras agit et mixtos cum grandine nimbos. 490 Iam cuncti flatus uentique furentia regna Alpina posuere domo. caligat in altis Obtutus saxis, abeuntque in nubila montes. Mixtus Athos Tauro Rhodopeque adiuncta Mimanti Ossaque cum Pelio cumque Haemo cesserit Othrys. 495
468 durentia LOV m. 2 suprascr. druantia F 469 tar-
dauit Heinsius uexauit Burmann uallauit Chory et Blass coll. IX. 238 473 fisus L 476 lateris LOV m. 2 corr. in
laceris F 479 canaque V cauaque LFO — tectae Heinsius
480 Atque cui 0 — glacie scr. glaciem S — cohibens van Veen sublata interpunctione — Aequam aeui glaciem cohibent Barth Aequaeuam Dausqueius tecta (sc. sunt), Atque aeui glacies co- hibent Bothe 494 Mimanti Ch minanti S 495 peleo S
Phlegeo Ch Pholoe Heinsius Pindo Liuineius, sed cf. A. Zingerle, zu spdteren latein. Dichtem II. p. 16 s%.
Silius Italicus. 5
66 SILI ITALICI
Primus inexpertas adiit Tirynthius arces. Scindentem nubes frangentemque ardua montis Spectarunt superi longisque ab origine saeclis Intemerata gradu magna ui saxa domantem.
At miles dubio tardat uestigia gressu, 500
Impia ceu sacros in finis arma per orbem, Natura prohibente, ferant diuisque repuguent. Contra quae ductor — non Alpibus ille nec ullo Turbatus terrore loci, sed languida maestis 504
Corda uirum fouet hortando reuocatque uigorem — : cNon pudet obsequio superum fessosque secundis, Post belli decus atque acies, dare terga niuosis Montibus et segnes summittere rupibus arma? Nunc, o nunc; socii, dominantis moeuia Romae Credite uos summumque Iouis conscendere culmen. 510 Hic labor Ausouiam et dabit hic in uincula Thybrim.' Nec niora, commotum promissis ditibus agmen Erigit in collem et uestigia Knquere nota Herculis edicit magni crudisque locorum Ferre pedem ac proprio turmas euadere calle. 515 Rumpit inaccessos aditus atque ardua primus Exuperat summaque uocat de rupe cohortes. Tum, qua durati concreto frigore collis Lubrica frustratur canenti semita cliuo, Luctantem ferro glaciem premit. haurit hiatu 520 Nix resoluta uiros, altoque e culmine praeceps Humenti turmas operit delapsa ruina. Interdum aduerso glomeratas turbine Corus In media ora niues fuscis agit horridus alis; Aut rursum immani stridens auulsa procella 525
504 maestis Schrader et L. Muller d. r. m. p. 172 maestus S monstris uulgo 511 et dabit Ch et deest in S (in F m. 2
insertum) 515 calpe LFV talpe O 522 Umenti Modius
ad Liv. p. 504 Omenti errore, ut uidetur, typographico Cm Ep. 98 Uiuenti LOV unde Uiuentes uulgo Ingenti F (T.p.234) 523 glomeratas Cm l. I. 525 inmani Cm l. I.
PUNICORUM LIBER III. 67
Nudatis rapit arma uiris uoluensque per orbem Contorto rotat in nubes sublimia flatu. Quoque magis subiere iugo atque, euadere nisi, Erexere gradum, crescit labor. ardua supra Sese aperit fessis et nascitur altera moles, 530
Unde nec edomitos exudatosque labores Respexisse libet; tanta formidine plana Exterrent repetita oculis; atque una pruinae Canentis, quacumque datur promittere uisus, Ingeritur facies. medio sic nauita ponto, 535
Cum dulcis liquit terras, et inania nullos Inueniunt uentos securo carbasa malo, Immensas prospectat aquas ac, uicta profundis Aequoribus, fessus renouat sua lumina caelo.
Iamque super clades atque importuna locorum 540 Illuuie rigidaeque comae squalore perenni Horrida semiferi promunt e rupibus ora, Atque effusa cauis exesi pumicis antris Alpina inuadit manus assuetoque uigore Per dumos notasque niues atque inuia pernix 545 Clausum montiuagis infestat cursibus hostem. Mutatur iam forma locis. hic sanguine multo Infectae rubuere niues, hic, nescia uinci, Paulatim glacies cedit tepefacta cruore; Dumque premit sonipes duro uestigia cornu, 550
Ungula perfossis haesit compressa pruinis. Nec pestis lapsus simplex; abscisa relinquunt Membra gelu, fractosque asper rigor amputat artus. Bis senos soles, totidem per uulnera saeuas Emensi noctes, optato uertice sidunt 555
Castraque praeruptis suspendunt ardua saxis.
At Uenus, ancipiti mentem labefacta timore,
526 Nudatis — uiris Cm l. I. Audacis S 532 plana Ch
534 promittere Ch permittere S (cf. Lachmann adLucr. IV. 681) — uisus OV nisus LF 643 effusa Cm Ep. 106 551 com-
prensa Heinsius et Bcntley 552 lapsu Heinsius
5*
68 SILI ITALICI
Affatur genitorem et rurnpit maesta querelas: cQuis poenae modus aut pereundi tenninus, oro, Aeneadis erit? et quando terrasque fretumque 560 Emensis sedisse dabis? cur pellere nostros A te concessa Poenus parat urbe nepotes? Alpibus imposuit Libyam finemque minatur Imperio. casus metuit iam Roma Sagunti. Quo Troiae extremos cineres sacramque ruinam 565 Assaracique larem et Uestae secreta feraruus, Da sedein, genitor, tutisque iacere. parumne est; Exilia errantis totum quaesisse per orbem? Anne iterum capta repetentur Pergama Roma?'
His Uenus; et1 contra genitor sic deinde profatur: cPelle metus, neu te Tyriae conamina gentis 571
Turbarint, Cytherea; tenet longumque tenebit Tarpeias arces sanguis tuus. hac ego Martis Mole uiros spectare paro atque expendere bello. Gens ferri patiens ac laeta domare labores 675
Paulatim antiquo patrum dissuescit honori; Atque ille, haud umquam parcus pro laude cruoris Et semper famae sitiens, obscura sedendo Tempora agit, mutum uoluens inglorius aeuum, Sanguine de nostro populus, blandoque ueneno 580 Desidiae uirtus paulatim euicta senescit. Magnae molis opus multoque labore parandum, Tot populos inter soli sibi poscere regna. Iamque tibi ueniet teinpus, quo maxima rerum Nobilior sit Roma malis. hinc nomina nostro 585 Non indigna polo referet labor; hinc tibi Paulus, Hinc Fabius gratusque mihi Marcellus opimis. Hi tantum parient Latio per uulnera regnum, Quod luxu et multum mutata mente nepotes Non tamen euertisse queant. iamque ipse creatus, 590
560 ecquando Heinsius et Bothe 563 libram m. 1 corr.
in libyam F libram L libiam OV Libyen uulgo 570 Sic
Uemis Withof — at contra Heinsius 576 desuescit uulgo
PUNICORUM LIBER III. 69
Qui Poenum reuocet patriae Latioque repulsum Ante suae muros Carthaginis exuat armis. Hinc, Cytherea, tuis longo regnabitur aeuo. Exin se Curibus uirtus caelestis ad astra Efferet, et sacris augebit nomen Iulis 595
Bellatrix gens bacifero nutrita Sabino. Hinc pater ignotam donabit uincere Thylen Inque Caledonios primus trahet agmina lucos; Compescet ripis Rhenum, reget impiger Afros Palmiferamque senex bello domitabit Idymen. 600 Nec Stygis ille lacus uiduataque lumine regna, Sed superum sedem nostrosque tenebit honores. Tum iuuenis, magno praecellens robore ruentis, Excipiet patriam molem celsusque feretur, Aequatum imperio tollens caput. hic fera gentis 605 Bella Palaestinae primo delebit in aeuo. At tu transcendes, Germanice, facta tuorum, Iam puer auricomo praeformidate Batauo. Nec te terruerint Tarpei culminis ignes, Sacrilegas inter flammas seruabere terris. 610
Nam te longa manent nostri consortia mundi. Huic laxos arcus olim Gangetica pubes Summittet, uacuasque ostendent Bactra pharetras. Hic et ab Arctoo currus aget axe per urbem, Ducet et Eoos, Baccho cedente, triumphos. 615
Idem, indignantem tramittere Dardana signa, Sarmaticis uictor compescet sedibus Histrum. Quin et Romuleos superabit uoce nepotes,
591 reuulsum Drakcnborch et Btntley 595 sic uersum
exhibet Cm Ep. 106 Exseret Ch (T. p. 211) — iulus S 597 thy- len FV thilen LO Thulen edd. 599 ripis] remis Schrader
600 idymen L idimen FOV cf. Val. Fl. 1. 12 Idumen edd. 602 sedem S sedes edd. — superam Heinsius 608 batano LFO britano V 609 te om. L 613 obtendent Heinsius — bat-
thra L 614 arctos L 617 sedibus LF sectibus O septibus V legibus uel caedibus Dausqueius sudibus Chory, sed cf. Schlicht- eisen p. 25 618 Cum L (cf. IV. 725)
70 SILI ITALICI
Quis erit eloquio parturu decus. huic sua Musae
Sacra ferent, ineliorque lyra; cui substitit Hebrus 620
Et uenit Rhodope, Phoebo miranda loquetur.
Ille etiam; qua prisca; uides, stat regia nobis;
Aurea Tarpeia ponet Capitolia rupe
Et iunget nostro templorum culmina caelo.
Tunc; o nate deum diuosque dature, beatas 625
Imperio terras patrio rege. tarda senectam
Hospitia excipient caeli, solioque Quirinus
Concedet, mediumque parens fraterque locabunt:
Siderei iuxta radiabunt tempora nati. '
Dum pandit seriem uenturi Iupiter aeui; 630
Ductor Agenoreus; tumulis delatus iniquis; Lapsantem dubio deuexa per inuia nisu Firmabat gressum atque humentia saxa premebat. Non acies hostisue tenet; sed prona minaci Praerupto turbant et cautibus obuia rupes. 635
Stant clausi maerentque moras et dura uiarum. Nec refouere datur torpentia membra quiete; Noctem operi iungunt et robora ferre coactis Approperant humeris ac raptas collibus ornos. Iamque ubi nudarunt silua densissima montis, 640 Aggessere trabes; rapidisque accensus in orbem Excoquitur flammis scopulus. mox proruta ferro Dat gemitum putris resoluto pondere moles Atque aperit fessis antiqui regna Latini. His tandem ignotas transgressus casibus Alpes, 645 Taurinis ductor statuit tentoria campis.
Interea, uoces Iouis atque oracula portans, Emensis aderat Garamantum laetus harenis Bostar et ut uiso stimulabat corda Tonante:
619 Quis erit 0 Qui serit LFO Qui foret Ch Qui ferit Cd (T. p. 209) — hinc L 622 Ille Modius llla S — uides Cm
Ep. 106 629 iusta LF 632 nisu FO (in F m. 2 corr.)
uisu LV 634 glacies Blass 635 turbant Ch — et eunti- bus Withof 643 pntris Cm Ep. 106 patris LF (cf. XIII. 464) patens 0 patiens V (T. p. 223)
PUNICORUM LIBER III. 71
*Maxime Belide, patriis qui inoenibus arces 650
Seruitium dextra, Libycas penetrauimus aras.
Nos tulit ad superos perfundens sidera Syrtis,
Nos paene aequoribus tellus uiolentior hausit.
Ad finem caeli medio tenduntur ab orbe
Squalentes campi. tumulum natura negauit 655
Immensis spatiis, nisi quem caua nubila torquens
Construxit turbo, impacta glomeratus harena,
Uel si, perfracto populatus carcere terras,
Africus et, pontum spargens super aera, Corus
Inuasere truces capientem proelia campum 660
Inque uicem ingesto cumularunt puluere montis.
Has obseruatis ualles enauimus astris;
Namque dies confundit iter, peditemque profundo
Errantem campo et semper media arua uidentem
Sidoniis Cynosura regit fidissima nautis. 665
Uerum ubi defessi lucos nemorosaque regna
Cornigeri Iouis et fulgentia templa subimus,
Exceptos hospes tectis inducit Arisbas.
Stat fano uicina, nouum et memorabile, lympha,
Quae nascente die, quae deficiente tepescit 670
Quaeque riget, medius cum sol accendit Olympum,
Atque eadem rursum nocturnis feruet in umbris.
Tum loca plena deo, dites sine uomere glebas
Ostentat senior laetaque ita mente profatur:
ccHas umbras nemorum et connexa cacumina caelo 675
Calcatosque Ioui lucos prece, Bostar, adora.
Nam cui dona Iouis non diuulgata per orbem,
In gremio Thebes geminas sedisse columbas?
Quarum, Chaonias pennis quae contigit oras,
Implet fatidico Dodonida murmure quercum. 680
651 aras ChS oras uulgo, quod prob. Bentley 654 pan-
duntur Burmann 659 et Blass aut S — surgens 0, quod
prob. Thilo 661 montes Ch 667 subimus Cm Ep. 106 co- lumnis S 671 que om. S — medius ChS medium uulgo —
ascendit Heinsius 675 connexa LF conuexa OV 680 do-
nidam LFV domandam 0 — murmure Cm Ep. 106
72 SILI ITALICI
At quae, Carpathiuni super aequor uecta, per auras
In Libyen niueis tranauit concolor alis;
Hanc sedem templo Cythereia condidit ales;
Hic; ubi nunc aram lucosque uidetis opacos,
Ductore electo gregis, admirabile dictu, 685
Lanigeri capitis media inter cornua perstans,
Marmaricis ales populis responsa canebat.
Mox subitum nemus atque annoso robore lucus
Exiluit; qualesque premunt nunc sidera quercus,
A prima uenere die; prisco inde pauore 690
Arbor numen habet coliturque tepentibus aris."
Dumque ea miramur, subito stridore tremendum
Impulsae patuere fores, maiorque repente
Lux oculos ferit. ante aras stat ueste sacerdos
Effulgens niuea, et populi concurrere certant. 695
Inde ubi mandatas effudi pectore uoces,
Ecce intrat subitus uatem deus. alta sonoro,
Collisis trabibus, uoluuntur murmura luco,
Ac maior nota iam uox prorumpit in auras:
cc Tenditis in Latium belloque agitare paratis 700
Assaraci prolem, Libyes. coepta aspera cerno
Gradiuumque trucem currus iam scandere et atram
In latus Hesperium flammam expirare furentis
Cornipedes multoque fluentia sanguine lora.
Tu; qui pugnarum euentus extremaque fati 705
Deposcis claroque ferox das uela labori,
Inuade Aetoli ductoris Iapyga campum;
Sidonios augebis auos nullique relinques,
Altius Ausoniae penetrare in uiscera gentis,
Donec uicta tibi trepidabunt Dardana regna. 710
681 carphacium LO carphatium FV 582 nigris Drakcn- borch et Bothe furuis Heinsius atris Chory , sed. cf. Schlicht- eisen p. 14 683 templo Cm l. 1. 684 aram V ut coni.
Heinsius arma LFO 685 Ductori Heinsius 687 aries
Gronov 690 pauore Cm l. I. 699 aures Bothe 701 Sic interpunxit Heinsius prolem: Libyes uulgo
PUNICORUM LIBER IV. 73
Nec ponet pubes umquam Saturnia curain, Dum carpet superas in terris Hannibal auras."
Talia portabat laetis oracula Bostar Impleratque uiros pugnae propioris amore.
SILI ITALIOI PUNICORUM
LIBER QUARTUS.
Fama per Ausoniae turbatas spargitur urbes Nubiferos montes et saxa minantia caelo Accepisse iugum, Poenosque per inuia uectos, Aemulaque Herculei iactantem facta laboris Descendisse ducem. diros canit improba motus 5
Et gliscit gressu uolucrique citatior Euro Terrificis quatit attonitas rumoribus arces. Astruit auditis, docilis per inania rerum Pascere rumorem uulgi, pauor; itur in acris Bellorum raptim curas, subitusque per omnem 10 Ausoniam Mauors strepit et ciet arma uirosque. Pila nouant, ac detersa rubigine saeuus Induitur ferro splendor, niueumque repostae Instaurant galeae coni decus; hasta iuuatur Ammento, reuocantque noua fornace bipennis. 15
Conseritur tegimen laterum impenetrabile, multas Passurus dextras atque irrita uulnera, tborax. Pars arcu inuigilant, domitat pars uerbere anhelum
714 Impleratque S Implebatque edd. 4 iactantem facta Liuineius, quod Heinsius fdlso cod. Col. tribuit (T. p. 210) iactatur fama S 13, niueumque Cm Ep. 66 inuenumque S
15 Ammento LOV Amento F (cf. IX. 509; XIII. 159) — re- uocantque Cm l. I. recoquuntque Gronov et Bcntley coll. Verg. Aen. VII. 636
74 SILI ITALICI
Cornipedem in gyros saxoque exasperat ensem. Nec uero muris, quibus est luctata uetustas, 20
Ferre morantur opem; subuectant saxa cauasque Retractant turris; edit quas longior aetas. Hinc tela accipiunt arces, ac robora portis Et fidos certant obices accersere silua; Circumdant fossas. haud segnis cuncta magister 25 Praecipitat timor, ac uastis trepidatur in agris. Deseruere larem; portant ceruicibus aegras Attoniti matres ducentisque ultima fila Grandaeuos rapuere senes; tum crine soluto Ante agitur coniux, dextra laeuaque trahuntur 30 Parui, non aequo comitantes ordine, nati. Sic uulgus; traduntque metus, nec poscitur auctor. At patres, quamquam exterrent immania coepta Inque sinu bellum, atque Alpes et peruia saxa Decepere, tamen crudam contra aspera mentem 35 Et magnos tollunt animos. iuuat ire periclis Ad decus et dextra memorandum condere nomen, Quale dedit numquam rebus Fortuna secundis. Sed Libyae ductor tuto fouet agmina uallo, Fessa gradum multoque gelu torpentia neruos; 40 Solandique genus — laetis ostentat ad urbem Per campos superesse uiam; Romamque sub ictu. At non et rerum curas consultaque belli Stare probat solusque nequit perferre quietem. Armiferae quondam prisca inter tempora gentes 45 Ausonium inuasere latus sedesque beatas Et metui peperere manu. mox impia bella Tarpeius pater et capti sensere Quirites. Hic dum sollicitat donis et inania corda Ac fluxam morum gentem fouet armaque iungit, 50
23 et OV 24 Ac Liuineius 26 agris ChLF aruis V
armis 0 (T. p. 225) 32 Sic uulgant traduntque van Veen,
sed cf. VII. 511 35 Decepere Cm Ep. 66 40 gradu Ch
45 quondam] Senonum Schrader , quod prob. Schlichteisen 49 Has Schlichteisen
PUNICORUM LIBER IV. 75
Iam consul, uolucri peruectus litora classe, Scipio Phocaicis sese referebat ab oris; Ingentisque duces, pelagi terraeque laborem Diuersum einensos, propiora pericula uallo Iungebant, magnaeque aderant primordia cladis. 55 Namque ut, collatis admoto consule castris, Sustulerat Fortuna inoras, signumque furoris Accensae uiso poscebant hoste cohortes: fDebellata procul; quaecumque uocantur Hiberis,' Ingenti Tyrius numerosa per agmina ductor 60
Uoce sonat; non Pyrenen Rhodanumue ferocem Iussa aspernatos, Rutulam fumasse Saguntum, Raptum per Celtas iter, et, qua ponere gressum Amphitryoniadae fuerit labor, isse sub armis Poenorum turinas, equitemque per ardua uectum 65 Insultasse iugo, et fremuisse hinnitibus Alpes.
Contra pulchra suos uocat ad discrimina consul: eHostem, miles, habes fractum ambustumque niuosis Cautibus atque aegre torpentia membra trahentem. Eh age, qui sacros montis rupesque profundas 70 Transiluit, discat, quanto stat celsius arce Herculea uallum, et maius sit, scandere collis, An uestros rupisse globos. det inania famae, Dum magna fuso pugna retroque ruenti, Qua uentum est; obstent Alpes. super ardua ductum 75 Huc egere dei, Latios ut sanguine finis Imbueret, tellusque hostilis conderet ossa. Scire libet, noua nunc nobis atque altera bellum Carthago, anne eadem mittat, quae, mersa sub aequor, Aegatis inter uasto iacet obruta ponto.' 80
51 praeuectus Heinsius et Bothe 54 propiore van Veen
59 quacunque uagantur Iberi Liuineius — coluntur Heinsius colantur Thilo habitantur Drdkenborch — Ibera Bothe — uer- sum delendum censet Bentley — nil mutaui; nam Hiberis = Hiberia est cf. Acbaiis = Achaia Ov. met. V. 577; VII. 504
60 numerosa Liuineius nemorosa S 61 ferocem ChLF fu- rentem OV 71 stet Heinsius 73 uestros ChLF nostros OV
76 SILI ITALICI
Haec ait atque agnien Ticini flectit ad undas. Caeruleas Ticinus aquas et stagna uadoso Perspicuus seruat turbari nescia fundo Ac nitidum uiridi lente tratiit anine liquorem. Uix credas labi; ripis tam mitis opacis, 85
Argutos inter uolucrum certamine cantus, Somniferam ducit lucenti gurgite lympham.
Iamque sub extremum noctis fugientibus umbris Lux aderat, Somnusque suas confecerat horas — Explorare locos consul collisque propinqui 90
Ingenium, et campis quae sit natura, parabat. Par studium Poeno similesque in pectore curae. Ergo aderant, rapidis equitum comitantibus alis.
Uerum ubi commoto docuerunt puluere nubes Hostem ferre gradum, et propius propiusque sonoro 95 Quadrupedum cornu tellus geinit, ac simul acer Uincentum lituos hinnitus saeuit equorum: eArma, uiri, rapite arma, uiri/ dux instat uterque. Ambobus uelox uirtus geminusque cupido Laudis et ad pugnas Martemque insania concors. 100
Haud mora; iam tantum campi dirimebat ab ictu, Quantum impulsa ualet comprendere lancea nodo, Cum subitum liquida, non ullis nubibus, aethra Augurium mentes oculosque ad sidera uertit. Accipiter, medio tendens a limite solis, 105
Dilectas Ueneri notasque ab honore Diones Turbabat uiolentus aues atque unguibus idein, Idem nunc rostro, duris nunc ictibus alae, Ter quinas dederat saeua inter uulnera leto; Nec finis satiesue, noui sed sanguinis ardor lio
Gliscere, et urgebat trepidam iam caede priorum
83 Perspicuas S 86 certamine ChS certamina uulgo
88 fugientibus Cm Ep. 66 fulgentibus edd. nonn. uett. 89 duas Heinsius uterque 98 rapite S capite Ch 100 consors
Heinsius 103 liquido S 110 saciesue LFV sacrasue,
sed e m. 1 suprascr. O satiasue Dausqueius (cf. VI. 52) 111 priorum] suorum L
PUNICORUM LIBER IV. 77
Incertamque fugae, pluma labente, columbam, Donec Phoebeo ueniens Iouis ales ab ortu In tenuis tandem nubis dare terga coegit. Tum uictrix laetos signa ad Romana uolatus 115
Conuertit, prolesque ducis qua parte decora Scipio quassabat puerilibus arma lacertis, Clangorem bis terque dedit, rostroque coruscae Perstringens conum galeae, se reddidit astris.
Exclamat* Liger — huic superos sentire monentis 120 Ars fuit ac penna monstrare futura magistra — : cPoene, bis octonos Italis in finibus annos, Audaci similis uolucri, sectabere pubem Ausoniam multamque feres cum sanguine praedam; Sed compesce minas; renuit tibi Daunia regna 125 Armiger ecce Iouis. nosco te; summe -deorum. Assis o firmesque tuae, pater, alitis omen. Nam tibi seruantur — ni uano cassa uolatu Mentitur superos praepes — postrema subactae Fata, puer, Libyae et maius Carthagine nomen/ 130
Contra laeta Bogus Tyrio canit omina regi, Et faustum accipitrem caesasque in nube uolucres Aeneadis cladem et Ueneris portendere genti. Tum dictis comitem contorquet primus in hostis, Ceu suadente deo et fatorum conscius, hastam. 135 Illa uolans patuli longe per inania campi Ictum perdiderat spatio, ni, fusus habenas, Dum primae decus affectat decerpere pugnae, Obuia quadrupedis praeceps Catus ora tuiisset. Sic elanguescens ac iam casura, petitum 140
Inuenit uulnus caedemque accepit ab hoste Cornus et oblatae stetit inter tempora frontis.
Incurrunt acies7 magnoque fragore per aequor
113 ueniens] nehemens F ut saepius cf. 712; VII. 61; VIII. 449 119 Perstringens LV Pstringens F Prestringens 0
120huicFVhincLO — momentis S 131omniaO 137lctumCm Ep. 66 Letum S 140 et iam V 141 caedem LOV sedemF — accepit ChLF inuenit OV recepit uulgo
78 SILI ITALICI
Suspendunt cuncti frenis sublime reductos Cornipedes ultroque ferunt. erectus in auras 145
It sonipes, rapidaque uolans per aperta procella, Tenuia uix summo uestigia puluere signat. Boiorum ante alias Crixo duce mobilis ala Arietat^in primos obicitque immania membra. Ipse, tumens atauis, Brenni se stirpe ferebat 150
Crixus et in titulos Capitolia capta trahebat. Tarpeioque iugo demens et uertice sacro Pensantes aurum Celtas umbone gerebat. Colla uiri fuluo radiabant lactea torque, Auro uirgatae uestes, manicaeque rigebant 155
Ex auro, et simili uibrabat crista metallo.
Sternitur impulsu uasto perculsa Camertum Prima phalanx^ spissaeque ruunt conferta per arma Undae Boiorum; sociata examina densent Infandi Senones; collisaque quadrupedantum 160
Pectoribus toto uoluuntur corpora campo. Arua natant, altusque uirum cruor, altus equorum Lubrica belligerae sorbet uestigia turmae. Seminecum letum peragit grauis ungula pulsu Et circumuolitans taetros e sanguine rores 165
Spargit humo miserisque suo lauit arma cruore. Spicula prima, puer, tumidi, Tyrrhene, Pelori Purpureo moriens uictricia sanguine tinguis. Nam tibi, dum stimulas cornu atque in proelia mentes Accendis renouasque uiros ad uulnera cantu, 170
Haesit barbaricum sub anhelo gutture telum Et clausit raucum letali uulnere murmur. At sonus, extremo morientis fusus ab ore,
144 cunei Heinsius 148 Crixo S Cryxo Heinsius (cf.
Schlichteisen p. 88) 149. 150 sic interp. Heinsius membra
Ipse tumens, ataui Brenni uulgo atauis V ataui LF atani 0 153 gerebat Ch 158 confercta L conferta m. 2 corr. ex con- festa F confesta OV confecta Blass 165 a sanguine edd.
nonn. 166 arma LF ora OV 167 dumidi Ch, unde Nu-
midae Heinsius 170 reuocasque van Vecn
PUNICORUM LIBER IV. 79
Flexa pererrauit mutis iam cornua labris.
Crixus Picentem Laurumque, nec eminus ambo, 175
Sed gladio Laurum; Picenti rasilis hasta,
Ripis lecta Padi, letum tulit. auia namque
Dum petit ac laeuo meditatur fallere gyro,
Hasta uiri femur et pariter per nuda uolantis
Ilia sedit equi et geminam dedit horrida mortem. 180
Idem? sanguinea Uenuli ceruice reuellens,
Sternit praecipitem tepido te, Farfare, telo
Et te sub gelido nutritum, Tulle, Uelino,
Egregium Ausoniae decus ac memorabile nomen,
Si dent fata nioras, aut seruent foedera Poeni. 185
Tum Remulum atque, olim celeberrima nomina bello,
Tiburtis Magios Hispellatemque Metaurum
Et Clanium, dubia meditatus cuspide uulnus.
Nec locus est Tyriis belli pugnaeue, sed omnem Celticus impleuit campum furor; irrita nulli 190
Spicula torquentur, statque omne in corpore ferrum. Hic inter trepidos immane Quirinius audens, Cui fugere ignotum atque inuicta mente placebat Rebus in aduersis exceptum pectore letum, Cuspide flammat equum ac dispergit gaesa lacerto, 195 Si reserare uiam atque ad regem rumpere ferro Detur iter; certusque necis petit omnibus ausis, Quod nequeat sentire, decus. cadit inguine fosso Teutalus, et uasto quatitur sub pondere tellus. Occumbit Sarmens, flauam qui ponere uictor 200.
Caesariem crinemque tibi, Gradiue, uouebat Auro certantem et rutilum sub uertice nodum. Sed Parcae intonsa non exaudita uouentem
174 Flexa Cm Ep. 66 176 Dat gl. L. Barth Sed gla-
dius Lauro Heinsius 179 nuda Ch unda F (T. p. 230) an-
hela LOV 180 et V om. LFO 182 tepido Ch 186 ro-
mulum OV 187 Hispellatemque Metaurum Ch mataurum S — Hispellatesque Heinsius 188 Clanium Ch clamium F
damium L damu 0V (T. p. 233) — haud dubia Ernesti — me- ditatum Barth 195 gaesa 0V cesa LF 199 Tentalus L
80 SILI ITALICI
Ad manes traxere coma; per candida rnembra It fumans cruor, et tellus perfusa rubescit. 205
At, non tardatus iaculo occurrente, Ligaunus Irruit aduersumque uiro rotat obuius ensem Et ferit insurgens, humero qua brachia lenti Annectunt nerui, decisaque uulnere dextra Laxatis paulum moribunda pependifc habenis; 210
Dumque micans tremulo conatu lora retemptat, Flectentem assuetos imitatur nescia frenos. Demetit auersi Uosegus tum colla, iubaque Suspensam portans galeam atque inclusa perempti Ora uiri, patrio diuos clamore salutat. 215
Dumque ea Gallorum populi dant funera campo, Accitas propere castris in proelia consul Raptabat turmas primusque ruebat in hostem, Candenti sublimis equo. trahit undique lectum Diuitis Ausoniae iuuenem, Marsosque Coramque 220 Laurentumque decus iaculatoremque Sabellum Et Gradiuicolam celso de colle Tudertem Indutosque simul gentilia lina Faliscos, Quosque sub Herculeis taciturno flumine muris Pomifera arua creant Anienicolae Catilli, 225
Quosque in praegelidis duratos Hernica riuis Mittebant saxa et nebulosi rura Casini. Ibant in Martem terrae dominantis alumni, Damnati superis nec iam reditura iuuentus. Scipio, qua medius pugnae uorat agmina uertex, 230 Infert cornipedem atque, instinctus strage suorum, Inferias caesis mactat Labarumque Padumque Et Caunum et multo uix fusum uulnere Breucum
206 Hgamis L 209 dextra S laeva uulgo 213 Uose- gus Ch uesegus S, sed in F m. 2 corr. in uosegus — Uogesus Heinsius Uosagus Schlichteisen 214 Suspensans L 220 Co- raeque Heinsius 224 flumine Cd (T. p. 214) LE murmure OV 225 cathilli LOV chatilli F, sed VIII. 366 catilli 232 La-
tarumque SchlicMeisen 233 Caunum Ch camium LF ca-
mum OV — Breucum Ch Leucum Schlichteisen
PUNICORUM LIBER IV. 81
Oorgoneoque Larum torquenteui luniina uultu. Occidis et tristi; pugnax Lepontice, fato; 235
Nam dum frena ferox obiecto corpore prensat Atque aequat celsus residentis consulis ora Ipse pedes; frontem in mediam grauis incidit ensis; Et diuisum humeris iacuit caput. at Batus; amens Qui luctatur equo parmaque incursibus obstat; 240 Ictu quadrupedis fulua porrectus harena Elisa incussis amisit calcibus ora. Perfurit Ausonius turbata per aequora ductor; Ceu Oeticus Boreas; totum cum sustulit imo Icarium fundo uictor mare; nauita uasto 245
Iactatur sparsus; lacerata classe; profundo, Cunctaque canenti perfunditur aequore Cyclas. . Crixus, ut in tenui spes exiguumque salutis, Armat contemptu mentem necis; horrida barba Sanguinea rutilat spuma; rictusque furentis 250
Albet, et affuso squalent a puluere crines. Inuadit Tarium; uicino consule pugnas Miscentem, saeuisque uirum circumtonat armis. Uoluitur ille solo; nam pronum effundit in armos Fata extrema ferens abies; rapiturque pauore 255
Tractus equi; uinctis connexa ad cingula membris. Longa cruor sparso linquit uestigia campo; Et tremulos cuspis ductus in puluere signat. Laudabat leti iuuenem egregiosque parabat Ulcisci consul manis, cum dira per auris 260
Uox uenit; et Crixum ferri clamoribus audit, Haud notum uultu. surgit uiolentior ira Comminus atque oculos optato in corpore figit.
236 prensas et aequas uulgo, quod prob. Bentley 238 oc- cidit OV 239 at Batus ChLF achatus OV 244 imo V
ymo 0 uno LF 245 lcarium ex corr. F Irarum LOV, unde lratum Heinsius 251 affuso Cli 252 Darium uel Cla-
rium Ch Marium Heinsius Dasium DraJcenborch 256 uinctis OV iunctis LF — cingula V singula LFO 257 linquit ChLF
liquit 0V 260 auris S auras uulgo
SlLITJS iTAIilCTTS. 6
82 SILI 1TALICI
Tum; stimulans grato plausae ceruicis honore,
Cornipedemalloquitur : cUulgumMartenique minorem 265
Mox, Gargane; uocant superi ad maiora. uidesne,
Quantus eat Crixus? iam nunc tibi praemia pono
Illum Sidonio fulgentem ardore tapeta,
Barbaricum decus, et fuluis donabere frenis.'
Sic fatus, magno Crixum clamore ciebat 270
In pugnam ac uacuo poscebat proelia campo.
Nec detractantem par ira accenderat hostem.
Ut iussae cessere retro spatiumque dederunt
Hinc atque hinc alae, et medio stetit aequore pugna:
Quantus Phlegraeis Telluris alumnus in aruis 275
Mouit signa Mimas caelumque exterruit armis,
Tantus semifero Crixus sub pectore murmur
Torquet et horrisonis ululatibus erigit iras:
cNemone incensae captaeque superfuit urbi,
Ut tibi, quas Brenni populus ferremus in arma, 280
Narraret, dextras? disce en nunc', inquit et una
Contorquet nodis et obusto robore diram
Uel portas quassare trabem. sonat illa tremendum
Ac, nimio iactu seruasse improuida campi
Distantis spatium, propiorem transuolat hostem. 285
Cui consul: cFerre haec umbris proauoque memento,
Quam procul occumbas Tarpeia sede, tibique
Haud licitum sacri Capitolia cernere montis.'
Tum nodo cursuque leui simul adiuuat hastam,
Dignum mole uiri nisus. fugit illa per oras 290
Multiplicis lini subtextaque tegmina neruis
265 uulgum Martemque minori! Nos Thilo tu Martem temne minorem . Buchivald 267 tunc S 274 et ChLF
om. OV 275 Telluris Cm Ep. 66 276 Mimas Cm l. I.
numas L mumas F minax OV — caelumque Cm l. I. et cae- lum S 281 tunc OV 282 duram Gronov- 284 At Koch 288 sacros — montes van Veen 290 Dignum Cm Ep. 88
Dignam S, sed in F m. 2 corr. (T. p. 232) — nisus CmLF nixus OV — oras Cm 291 subtextaque Ch subtectaque S
subtentaque Gronov — nerui JBlass
PUNICORUM LIBER IV. 83
Atque altum tota metitur cuspide pectus.
Procumbit lata porrectus in arua ruina,
Et percussa gemit tellus ingentibus armis.
Haud aliter, structo Tyrrhena ad litora saxo, 295
Pugnatura fretis subter caecisque procellis,
Pila, immane sonans, impingitur ardua ponto.
Immugit Nereus, diuisaque caerula pulsu
Illisum accipiunt irata sub aequora montem.
Ductore amisso pedibus se credere Celtae; 300
Una spes anima tantusque pependerat ardor.
Ac ueluti summo uenator densa Picano
Cum lustra exagitat spissisque cubilibus atram
Immittit passim dumosa per inuia pestem —
Dum tacitas uires et flammam colligit ignis, 305
Nigranti piceus sensim caligine uertex
Uoluitur et pingui contorquet nubila fumo;
Mox subita in toto lucent incendia monte —
Fit sonitus, fugere ferae, fugere uolucres,
Atque ima longe trepidant in ualle iuuencae. 310
At Mago, ut uertisse globos primumque laboreni, Qui solus genti est, cassum uidet, arma suorum Ac patrium in pugnas equitem uocat. undique nudi Assiliunt frenis infrenatique manipli. Nunc Itali in tergum uersis referuntur habenis, 315 Nunc rursus Tyrias retro pauor auehit alas; Aut illi dextros lunatis flexibus orbes, Aut illi laeuos sinuant in cornua gyros; Texunt alterno glomerata uolumina cursu Atque eadem refuga cedentes arte resoluunt. 320
Hac pontum uice, ubi exercet discordia uentos,
293 arua Cm l. I. 301 anima Cm 303 Piceno Sca-
Jiger 305 tantas F tacitus van Veen 308 toto S tanto Ch 310 ima longe Cm l. I. una S 311 ut Cm 312 casum S
313 patrium Cm 316 auehit ChFOV aduehit L 318 sinu- ant V sumant LFO 320 Atque eadem refuga Cm Ep. S8
refugam LF Atque sedem refugam OV (T. p. 225) — arte 0V arce LF
6*
84 SILI ITALICI
Fert Boreas Eurusque refert molemque profuudi Nunc huc alterno; nunc illuc, flamine gestant.
Aduolat aurato praefulgens ruurice ductor Sidonius; circaque Metus Terrorque Furorque. 325 Isque ubi Callaici radiantem tegminis orbem Extulit et magno percussit lumine campos, Spes uirtusque cadunt, trepidaque a mente recedit Uertere terga pudor; nec leti cura decori, Sed fugere infixum est; terraeque optantur hiatus. 330 Sic? ubi Caucaseis tigris se protulit antris, Linquuntur cainpi; et tutas petit omne latebras Turbatum insano uultu pecus; illa pererrat Desertas uictrix uallis, iamque ora reducto Paulatim nudat rictu, ut praesentia mandens 335
Corpora, et immani stragem meditatur hiatu. Non illum Metabus, non illum celsior Ufens Euasere tamen; quamuis hic alite planta, Hic* ope cornipedis totis ferretur habenis. Nam Metabum ad manis demisit cuspide fulgens 340 Fraxinus; Ufentem collapsum poplite caeso Ensis obit laudemque pedum cum sanguine ademit. Iamque dedit leto Sthenium Laurumque domoque Collinum gelida, uiridi quem Fucinus antro Nutrierat dederatque lacum tramittere nando. 345
Fit socius leti coniecta Massicus hasta; Uitiferi sacro generatus uertice montis Et Liris nutritus aquis; qui fonte quieto Dissimulat cursum ac; nullo mutabilis imbri; Perstringit tacitas gemmanti gurgite ripas. 350
322 Eurusque] cursusque S 332 Caucaseis Cm Ep. 88 FV caucasis L causeis 0 333 insano assultu Heinsius saltu
Blass 334 Desertas Cm l l LF Disiectas OV — ora FV
ore LO 335 mandens Cm manrlans Ch (T.p. 211) mandet S, sed in F m. 2 corr. in mandes (T. p. 232) 341 caeso ChLF flexo OV 342 Ense subit Bentley (cf. IX 382) 343 sthe- nium V sthemum LF sthenumque 0 Stemium uulgo Stenium Schlichteisen — Larumque Ch 344 uiridi] uitreo uulgo
350 Praestringit Liuineius — geminanti LOV germinanti F
PUNICORUM LIBER IV. 85
Exoritur rabies caedum, ac uix tela furori Sufficiunt; teritur iunctis umbonibus umbo, Pesque pedem. premit, et nutantes casside cristae Hostilem tremulo pulsant conamine frontem.
Tergemini primam ante aciem sacraproeliafratres 355 Miscebant, quos Ledaeo Sidonia Barce Xanthippo felix uteri inter bella crearat. Res Graiae ductorque parens ac nobile Amyclae Nomen et iniectus Spartanis colla catenis Regulus inflabant ueteri praecordia fama. 360
Marte probare genus factisque Lacona parentem Ardebant gelidosque dehinc inuisere montis Taygeta et tandem bellis innare subactis Eurotan patrium ritusque uidere Lycurgi. Sed Spartam penetrare deus fratresque negarunt 365 Ausonii, totidem numero, quos miserat altis Egeriae genitos immitis Aricia lucis, Aetatis mentisque pares; at non dabat ultra Clotho dura lacus aramque uidere Dianae. Namque ut in aduersos, impacti turbine pugnae, 370 Eumachus et Critias et laetus nomine patris Xanthippus iunxere gradus, ceu bella leones Inter se furibunda mouent et murmure anhelo Squalentis campos ac longa mapalia complent — Omnis in occultas rupis atque auia pernix 375
Maurus saxa fugit, coniuxque Libyssa profuso, Uagitum cohibens, suspendit ab ubere natos; Illi dira fremunt, perfractaque in ore cruento Ossa sonant, pugnantque feris sub dentibus artus — Haud secus Egeriae pubes, hinc Uirbius acer, 380 Hinc Capys, assiliunt paribusque Albanus in armis.
355 sacra Ch /ra F t fera LOV 357 Xantippo S
358 Graias Ch — Amyclae Ch amiclae OV amide LF 360 in- flabat Cd (T. p. 215) 363 subacti Buperti peractis van Veen 364 Eurotam F 365 negarunt Ch negabant S 368 at V
ac LFO 369 Clotho V Cloto LFO 374 ac LF et OV
378 perfectaque Ch, unde praesectaque Heinsius 379 feri S
86 SILI ITALICI
Subsidens pauluin perfossa proruit aluo Albanum Critias — ast illi cuncta repente Implerunt clipeum miserando uiscera lapsu — Eumachus inde Capyn; sed tota mole tenebat 385 Ceu fixum membris tegimen; tamen improbus ensis Annexam parmae decidit uulnere laeuain, Inque suo pressa est non reddens tegmina nisu Infelix manus atque haesit labentibus armis. Ultima restabat fusis iam palma duobus 390
Uirbius. huic trepidos simulanti ducere gressus Xanthippus gladio, rigida cadit Eumachus hasta, Et tandem aequatae geminato funere pugnae. Inde alterna uiris transegit pectora mucro, Inque uicem erepta posuerunt proelia uita. 395
Felices leti, pietas quos addidit umbris! Optabunt similes uenientia saecula fratres, Aeternumque decus memori celebrabitur aeuo, Si modo ferre diem serosque uidere nepotes Carmina nostra ualent, nec famam inuidit Apollo. 400
At consul toto palantis aequore turmas Uoce tenet, dum uoce uiget: cQuo signa refertis? Quis uos heu uobis pauor abstulit? horrida primi Si sors uisa loci pugnaeque lacessere frontem, Post me state uiri et pulsa formidine tantum 405 Aspicite! has dextras capti genuere parentes. Qua fugitis? quae spes uictis? Alpesne petemus? Ipsam turrigero portantem uertice muros Credite summissas Romam nunc tendere palmas. Natorum passim raptus caedemque parentum 410
384 uiscera] niisera S 388 prensa Heinsius 391 sti- mulanti S 399 serosque Dausqueius miserosque S, unde in serosque uenire n. Barth 402 dum uoce] quantum ore
Buchwald 406. 407 sic interp. Dralcenborch Aspicite has
dextras. capti g. parentes, Quos f. edd. priores — Qua FOV Quas L ut Heinsius coni. Quo edd. Parm. et recc. Asp. h. dex- tras. capti g. parentes (sc. eas). Quo f. Bothe 410 paren-
tum OV parentem LF
PUNICORUM LIBER IV. 87
Uestalisque focos extingui sanguine cerno.
Hoc arcete nefas!' Postquam inter talia crebro
Clamore obtusae crassoque a puluere fauces,
Hinc laeua frenos, hinc dextra corripit arma
Et latum obiectat pectus strictumque minatur 415
Nunc sibi, nunc trepidis, ni restent; comminus ensem.
Quas acies alto genitor dum spectat Olyrnpo, Consulis egregii mouere pericula mentem. Gradiuum uocat et patrio sic ore profatur: cMagnanimi, me nate, uiri, ni bella capessis, 420
Haud dubie extremus terret labor; eripe pugnae Ardentem oblituraque sui dulcedine caedum. Siste ducem Libyae-, nam plus petit improbus uno Consulis exitio, tota quam strage cadentum. Praeterea, cernis, tenerae qui proelia dextrae 425
Iam credit puer atque annos transcendere factis Molitur longumque putat pubescere bello, Te duce primitias pugnae, te magna magistro Audeat et primum hoc uincat, seruasse parentem.'
Haec rerum sator. at Mauors in proelia currus 430 Odrysia tellure uocat; tum fulminis atri Spargentem flammas clipeuin galeamque deorum Haud ulli facilem multoque labore Cyclopum Sudatum thoraca capit quassatque per auras Titanum bello satiatam sanguinis hastam 435
Atque implet curru campos. exercitus una Irarum Eumenidesque simul letique cruenti Innumerae facies, frenisque operata regendis Quadriiugos atro stimulat Bellona flagello. Fertur ab imraenso tempestas horrida caelo 440
Nigrantisque globos et turbida nubila torquens Inuoluit terras; quatitur Saturnia sedes
422 post caedum interp. Lefebure 423 duces OV 436 cursu Dralcenborch cum ed. Parm. 437 Dirarum Gronov 439 atro] torto uel saeuo van Veen
88 SILI ITALICI
Ingressu treinefacta dei, ripasque relinquit, Audito curru, fontique relabitur amnis.
Ductorem Ausonium telis Gararnantica pubes 445 Cinxerat et Tyrio regi noua dona parabat, Armorum spolium ac rorantia consulis ora. Stabat Fortunae non cedere certus et acri Mole retorquebat, crudescens caedibus, hastas, Iamque suo, iamque hostili perfusa cruore 450
Membra madent, cecidere iubae, gyroque per orbem Artato, Garamas iaculis propioribus instat Et Iibrat saeua coniectum cuspide ferrum. Hic puer ut patrio defixum corpore telum Conspexit, macluere genae, subitoque trementem 455 Corripuit pallor, gemitumque ad sidera rupit. Bis conatus erat praecurrere fata parentis, Conuersa in semet dextra; bis transtulit iras In Poenos Mauors. fertur per tela, per hostis Intrepidus puer et Gradiuum passibus aequat. 460 Continuo cessere .globi, latusque repente Apparet campo limesi metit agmina tectus Caelesti clipeo et sternit super arma iacentum Corporaque auctorem teli multasque paternos Ante oculos animas, optata piacula, mactat. 465
Tunc, rapta propere duris ex ossibus hasta, Innixum ceruice ferens humeroque parenteru, Emicat. attonitae tanta ad spectacula turmae Tela tenent, ceditque loco Libys asper, et omnis Late cedit Hiber; pietasque insignis et aetas 470
Belligeris fecit miranda silentia campis. Tum celso e curru Mauors: 'Carthagiuis arces Excindes', inquit, cTyriosque ad foedera coges. Nulla tamen longo tanta exorietur in aeuo Lux tibi, care puer. macte, o macte indole sacra, 475
447 ac LF et OV 451 cecinere Lenz et Bothe 453 con- iectum S traiectum Ch — uibrat Schrader et Thilo libat Koestlin 464 Corpora et 0
PUNICORUM LIBER 1Y. 89
Uera Iouis proles; et adhuc rnaiora supersunt; Sed nequeunt nieliora dari.' Tum nubila Mauors Aetheraque, emenso terras iam sole, capessit; Et fessas acies castris clausere tenebrae.
Condebat noctem deuexo Cynthia curru, 480
Fraternis afflata rotis, et ab aequore Eoo Surgebant roseae media inter caerula flammae. At consul, tristis campos Poenisque secundam Planitiem metuens, Trebiam collisque petebat. Iamque dies rapti cursu nauoque labore, 485
Et medio abruptus fluitabat in amne solutis Pons uinclis, qui Dardanium trauexerat agmem Eridani rapidas aderat cum Poenus ad undas. Dumque uada et mollis aditus per deuia flexo Circuitu petit et -stagni languentia quaerit, 490
Interdum rapta uicinis saltibus alno Flumineam texit, qua trauehat agmina, classem: •Ecce aderat Trebiaeque simul uicina tenebat, Trinacrio accitus per caerula longa Peloro, Gracchorum proles, consul. gens inclita magno 495 Atque animosa uiro, multusque in imagine claris Praefulgebat auus titulis bellique domique. .
Nec Poeni, positis trans amnem in gramine castris, Deerant; namque animos stimulabant prospera rerum Increpitansque super ductor: eQuis tertius urbi 500 Iam superest consul? quaenam altera restat in armis Sicania? en omnes Latiae Daunique nepotum Conuenere manus. feriant nunc foedera mecum Ductores Italuru ac leges et pacta reposcant. At tu, donata tela inter Martia luce, 505
Infelix animae; sic, sic uiuasque tuoque Des iterum hanc laudem nato; nec fine sub aeui
481 rotis] radiis van Veen 483 Et Liuineius — tristis
coniunxit cum campos van Veen 485 raptus Dausqueius et Schlichteisen — nauoque Heinsius nanoque ChS uarioque uulgo 486 fluctabat LF fluctuabat OV 503 uersus deest in F
90 SILI ITALICI
Oppetere in bello detur, cuin fata uocabunt. Pugnanteni cecidisse meum est/ Haec personat ardens. Inde leui iaculo Massylumque impiger alis 510
Castra sub ipsa datis irritat et elicit hostem.
Nec Latius uallo miles debere salutem Fas putat; aut clausas pulsari cuspide portas. Erurnpunt, cunctisque prior uolat aggere aperto Degener haud Gracchis consul. quatit aura comantis 515 Cassidis Auruncae cristas, humeroque refulget Sanguinei patrium saguli decus. agmina magno Respectans clamore uocat, quaque obuia densos Artat turba globos, rumpens iter aequore fertur. Ut torrens celsi praeceps e uertice Pindi 520
Cum sonitu ruit in campos magnoque fragore Auulsum montis uoluit latus; obuia- passim Armenta immanesque ferae siluaeque trahuntur; Spumea saxosis clamat conuallibus unda.
Non, mihi Maeoniae redeat si gloria linguae, 525 Centenasque pater det Phoebus fundere uoces, Tot caedes proferre queam, quot dextera magni Consulis, aut contra Tyriae furor edidit irae. Murranum ductor Libyae, ductorque Phalantum Ausonius, gnaros belli ueteresque laborum, 530
Alter in alterius fuderunt comminus ore. Monte procelloso Murranum miserat Axur, Tritonis niueo te sacra, Phalante, profundo. Ut primum insigni fulsit uelamine consul, Quamquam orbus partem uisus unoque Cupencus 535 Lumine sufficiens bellis, citat improbus hastam Et summae figit tremebundam margine parmae.
514 cuneisque Heinsius (cf. 144) 516 Cassidis Aurun-
cae Ch 520 celso van Veen 522 monti Heinsius 529 et 532 Murmuranum S 532 axur LFV auxur O (cf. XIII. 390
ubi L Assur) Anxur uulgo 533 niueo] uitreo MarUand ad
Stat. Silv. II. 3. 16 et van Veen 535 Cupencus Ch cu-
pentus F0V capentus L 536 rotat Bentley , sed cf.
IX. 552
PUNICORUM LIBER IV. 91
Cui consul, namque ira coquit: Tone; iruprobe, quicquid
Restat in ore fero et truncata fronte relucet.'
Sic ait; intorquens derecto turbine robur, 540
Et dirum tota tramittit cuspide lumen.
Nec leuior dextra generatus Hamilcare saeuit;
Huic cadit infelix niueis Uarenus in armis;
Meuanas Uarenus, arat cui diuitis uber
Campi Fulginia; et patulis Clitumnus in aruis 545
Candentis gelido perfundit flumine tauros.
Sed tristes superi, atque ingrata maxima cura
Uictima Tarpeio frustra nutrita Tonanti.
Instat Hiber leuis et leuior discurrere Maurus.
Hinc pila; hinc Libycae certant subtexere cornus 550
Densa nube polum; quantumque interiacet aequi
Ad ripas campi, tantum uibrantia condunt
Tela; nec artatis locus est in morte cadendi.
Allius, Argyripa Daunique profectus ab aruis Uenator, rudibus iaculis et Iapyge campum 555
Persultabat equo; mediosque inuectus in hostis; Apula non uana torquebat spicula dextra. Huic horret thorax Samnitis pellibus ursae; Et galea annosi uallatur dentibus apri. Uerum ubi turbantem; solo ceu lustra pererret 560 In nemore aut agitet Gargano terga ferarum, Hinc Mago; hinc saeuus pariter uidere Maharbal, Ut subigente fame diuersis rupibus ursi Inuadunt trepidum gemina inter proelia taurum; Nec partem praedae patitur furor — haud secus acer 565 Hinc atque hinc iaculo deuoluitur Allius acto. It stridens per utrumque latus Maurusia taxus; Obuia tum medio sonuerunt spicula corde; Incerttimque fuit; letum cui cederet hastae.
539 reducet S 540 derecto ChLFO directo V (cf. II. 92, VI. 228, IX. 583) 543 Hinc OV 544 Meuanas Uare-
nus ChLF meuano OV 545 fulginia OV fulginea LF 554 pro- fectus] professus S 558 Hinc S 563 diuersi L
92 SILI ITALICI
Et iam, dispersis Romana per agmina sigiris, 570 Palantis agit ad ripas, miserabile, Poenus Impellens trepidos fluuioque immergere certat.
Tum Trebia infausto noua proelia gurgite fessis Incboat ac precibus Iunonis suscitat undas. Haurit subsidens fugientum corpora tellus 575
Infidaque soli frustrata uoragine sorbet; Nec niti lentoque datur conuellere limo Mersa pedum penitus uestigia; labe tenaci Haerent deuincti gressus, resolutaque ripa Implicat aut caeca prosternit fraude paludis. 580
Iamque alius super atque alius per lubrica surgens, Dum sibi quisque uiam per inextricabile litus Praeripit et putri luctatur caespite, lapsi Occumbunt seseque sua pressere ruina. Ille, celer nandi, iamiamque apprendere tuta 585
Dum parat et celso connisus corpore prensat Gramina summa manu liquidisque emergit ab undis, Contorta ripae pendens affigitur hasta. Hic hostem, orbatus telo, complectitur ulnis Luctantemque uado permixta morte coercet. 590
Mille simul leti facies. Ligus occidit aruis ; Sed proiecta uiri lymphis fluuialibus ora Sanguineum hauserunt longis singultibus amnem. Enabat tandem medio uix gurgite pulcher Irpinus sociumque manus clamore uocabat, 595
Cum rapidis illatus aquis et uulnere multo Impulit asper equus fessumque sub aequora mersit.
Accumulat clades subito conspecta per undas Uis elephantorum turrito concita dorso.
574 ac precibus Cd (T. p. 213 et 215) et V 578 tabe
Buperti et van Veen 585 ianuamque S ' 586 couni-
sus ChLF connixus OV 590 luctantemque Cm Ep. 88 LF
undantemque OV 595 lrpinus ChS (cf. XI. 11) Hirpinus alii (cf. H. Jordan, kritische Beitr. z. Gesch. d. lat. Spr. p. 160 et 163) 598 At cumula L in F c et t m. 2 adiect. At
comula OV
PUNICORUM LIBER IV. 93
Namque uadis rapitur praeceps, ceu proruta cautes 600 Auulsi montis, Trebiainque insueta tinienteni Prae se pectore agit spurnantique incubat alueo. Explorant aduersa uiros, perque aspera duro Nititur ad laudem uirtus interrita cliuo. Namque inhonoratam Fibrenus perdere mortem 605 Et famae nudam impatiens: cSpectabimur'; inquit; *Nec; Fortuna; meum condes sub gurgite letum. Experiar, sitne in terris, domitare quod ensis Non queat Ausonius; Tyrrhenaue permeet hasta/ Tum iacit assurgens dextroque in lumine sistit 610 Spicula saeua ferae telumque in uuinere linquit. Stridore horrisono penetrantem cuspidis ictum Belua prosequitur laceramque cruore profuso Attollit frontem ac lapso dat terga magistro. Tum uero inuadunt iaculis crebraque sagitta, 615
Ausi iam sperare necem; immensosque per armos Et laterum extensus uenit atra cuspide uulnus. Stat multa in tergo et nigranti lancea dorso; Ac siluam ingentem, concusso corpore, uibrat, ■ Donec; consumptis longo certamine telis, 620
Concidit et clausit magna uada pressa ruina.
Ecce per aduersum; quamquam tardata morantur Uulnere membra uirum, subit implacabilis amnem Scipio et innumeris infestat caedibus hostem. Corporibus clipeisque simul galeisque cadentum 625 Contegitur Trebia, et uix cernere linquitur undas. Mazaeus iaculo; Gestar prosternitur ense; Tum Pelopeus auis Cyrenes incola Thelgon.
600 praeceps rapitur uulgo 605 perdere Cm Ep. 16
606 nudam Cm l. I. L (T. p. 219) undam FOV — spectabitur Ch 609 permeet Cm l. I. peruicet LF pernicet OV 611 in uul-
nere LF in lumine OV (T. p. 214) — linquit Ch 614 et V
617 extensus S extentus uulgo — atra] acta Schrader et van Veen, qui et atrum coni. 621 magna uada pressa Cm Ep. 16 magna depressa 0V magna pressa fur m. 2 suprascr.) F magna pressante L (T. p. 236) 628 pelopeus V polopeus LFO —
cyrenis S — thelgon L0 telgon FV
94 SILI ITALICI
Huic torquet rapido correptum e gurgite pilum
Et, quantum longo ferri tenuata rigore 630
Procedit cuspis, per hiantia transigit ora.
Pulsati ligno sonuere in uulnere dentes.
Nec leto quaesita quies: turgentia membra
Eridano Trebia, Eridanus dedit aequoris undis.
Tu quoque, Thapse, cadis, tumulo post fata negato. 635
Quid domus Hesperidum aut luci iuuere dearum,
Fuluos aurifera seruantes arbore ramos?
Intumuit Trebia et stagnis se sustulit imis Iamque ferox totum propellit gurgite fontem Atque omnis torquet uires; furit unda sonoris 640 Uertieibus, sequiturque nouus cum murmure torrens. Sensit et accensa ductor uiolentius ira: cMagnas7 o Trebia, et meritas rnihi, perfide, poenas Exsolues', inquit. clacerum per Gallica riuis Dispergam rura atque amnis tibi nomina deniain; 645 Quoque aperis te fonte, premam; nec tangere ripas Illabique Pado dabitur. quaenam ista repente Sidoniuni, infelix, rabies te reddidit amnem?'
Talia iactantem consurgens agger aquarum Impulit atque humeros curuato gurgite pressit. 650 Arduus aduersa mole incurrentibus undis Stat ductor clipeoque ruentem sustulit amnem. Necnon a tergo fluctus stridente procella Spumeus irrorat summas aspergine cristas. Ire uadis stabilemque uetat defigere gressum 655
Subducta tellure deus; percussaque longe Raucum saxa sonant; undaeque ad bella parentis Excitae pugnant, et ripas perdidit amnis. Tum madidos crinis et glauca fronde reuinctum Attollit cum uoce caput: ePoenasne superbas 660
629 Hinc 0 633 leto Cm Ep. 16 iacto S 635 Thapse Ch tapse S 638 Intumuit LFCd (T.p. 214) Intonuit OV 651 in- currentibus ChLF irrumpentibus OV 652 sustulit S (F sub-
stnlit, ut v. 638) sustinet uulgo 657 parentis Ch 660 poe- nasne 0 poenasue LF poenasque V
PUNICOEUM LIBER IV. 95
Insuper et nonien Trebiae delere minaris,
0 regnis inimice meis? quot eorpora porto
Dextra fusa tua! clipeis galeisque uirorum,
Quos mactas; artatus iter cursumque reliqui.
Caede, uides, stagna alta rubent retroque feruntur. 665
Adde modum dextrae aut campis incumbe propinquis.'
Haec, Uenere adiuncta, tumulo spectabat ab alto Mulciber, obscurae tectus caligine nubis. Ingrauat ad caelum sublatis Scipio palmis: fDi patrii, quorum auspiciis stat Dardana Roma, 670 Talin me leto tanta inter proelia nuper Seruastis? fortine animam hanc excindere dextra Indignum est uisum? redde o me, nate, periclis, Redde hosti! liceat bellanti accersere mortem, Quam patriae fratrique probem/ Tum percita dictis 675 Ingemuit Uenus et rapidas direxit in amnem Coniugis inuicti uires. agit undique fiammas Dispersus ripis ignis multosque per annos Nutritas fluuio populatur feruidus umbras. Uritur omne nemus, lucosque effusus in altos 680 Immissis crepitat uictor Uulcanus habenis. Iamque ambusta comas abies, iam pinus et alni; Iam, solo restans trunco, dimisit in altum Populus assuetas ramis habitare uolucres. Flamma uorax imo penitus de gurgite tractos 685 Absorbet latices, saeuoque urgente uapore Siccus inarescit ripis cruor. horrida late Scinditur in rimas et hiatu rupta dehiscit Tellus, ac stagnis altae sedere fauillae.
Miratur pater aeternos cessare repente 690
Eridanus cursus; Nympharumque intima maestus Impleuit chorus attonitis ululatibus antra.
661 minacis S (in F m. 2 corr. in minarisj 662 quot Cli tot V — porro OV 672 fortine ChF (T. p. 230) fortune LOV 673 mi S 676 direxit Ch detexit S detrusit uulgo 679 um- bra8 Cm Ep. 59 685 uno OV 687 arida Gronov et van
Veen 692 attonitus S
96 SILI ITALICI
Ter caput ainbustuni conantem attollere iacta
Lampade Uulcanus mersit fumantibus undis,
Ter correpta dei crines nudauit harundo. 695
Tum demum admissae uoces et uota precantis,
Orantique datum ripas seruare prioris.
Ac tandem a Trebia reuocauit Scipio fessas
Munitum in collem, Graccho comitante; cohortes.
At Poenus; multo fluuium ueneratus honore; 700
Gramineas undis statuit socialibus aras;
Nescius heu, quanto superi maiora mouerent;
Et quos Ausoniae luctus; Thrasymenne, parares.
Boiorum nuper populos turbauerat armis Flaminius; facilisque uiro tum gloria belli; 703
Corde leuem atque astus inopem contundere gentem. Sed labor haud idem Tyrio certasse tyrarmo. Hunc, laeuis urbi genitum ad fatalia damna Ominibus; parat imperio Saturnia fesso Ductorem dignumque uirum ueniente ruina. 710
Inde ubi prima dies iuris; clauumque regendae Inuasit patriae; ac sub nutu castra fuere; Ut pelagi rudis et pontum tractare per artem Nescius, accepit miserae si iura carinae; Uentorum tenet ipse uicem cunctisque procellis 715 Dat iactare ratem: fertur uaga gurgite puppis, Ipsius in scopulos dextra impellente magistri. Ergo agitur raptis praeceps exercitus armis Lydorum in populos sedemque ab origine prisci Sacratam Corythi iunctosque a sanguine auorum 720 Maeonios Italis permixta stirpe colonos.
Nec regem Afrorum noscenda ad coepta moratur
693 iactu S 695. undauit S 696 adinissae Ch —
amissae uires uulgo — uota Gronov uoce S 698 Sic tandem Withof 700 At V Ac LFO 701 statuit ChLF strauit OV 705 dum Ch 711 iuris FV uiris LO 712 ac Cd (T.p. 215) et S 719 in om. S 722 noscenda ed. Basil. 1522 na-
scenda S pascenda Heinsius poscens ad c. Bothe haec noscens Thilo pensanda Blass nauanda Buchwald
PUNICORUM LIBER IV. 97
Laude super tanta monitor deus. omnia sonini Condiderant aegrisque dabant obliuia curis, Cum Iuno, in stagni numen conuersa propinqui 725 Et madidae frontis crinis circumdata fronde Populea, stimulat subitis praecordia curis Ac rumpit ducis haud spernenda uoce quietem: eO felix famae et Latio lacrimabile nomen Hannibal, Ausoniae si te Fortuna creasset, 730
Ad magnos uenture deos! cur fata tenemus? Pelle moras. breuis est magni Fortuna fauoris. Quantum uouisti, cum Dardana bella parenti Iurares, fluet Ausonio tibi corpore tantum Sanguinis, et patrias satiabis caedibus umbras. 735 Nobis persolues meritos securus honores. Namque ego sum, celsis quem cinctum montibus ambit Tmolo missa manus, stagnis Thrasymennus opacis.'
His agitur monitis et laetam numine pubem Protinus aerii praeceps rapit aggere montis. 740
Horrebat glacie saxa inter lubrica, summo Piniferum caelo miscens caput, Apenninus. Condiderat nix alta trabes, et uertice celso Canus apex structa surgebat ad astra pruina. Ire iubet. prior extingui labique uidetur 745
Gloria, post Alpes si stetur montibus ullis. Scandunt praerupti nimbosa cacumina saxi, Nec superasse iugum finit mulcetue laborem. Plana natant, putrique gelu liquentibus undis Inuia limosa restagnant arua palude. 750
Iamque ducis nudus tanta inter inhospita uertex
725 Quin LF (cf. III. 618) — numen Cm Ep. 59 LF iuue- nem OV 728 hunc uersum, qui deest in V, eici uult Hein-
sius 730 ausoniae F ausonia LOV — Fortuna] Natura
Bentley et Schrader 731 cur Ch cui 0 735 sedibus S,
in V m. 2 corr. in cedibus 737 cinctum] cunctis S
744 structa Ch stricta S 748 et 750 hi uersus deerant in
Col. teste Heinsio — mulcetue LFV mulcetque 0 749 lin-
quentibus OV
SLLirrs Italicus. 7
98 SILI ITALICI
Saeuitia quatitur caeli, manaute per ora Perque genas oculo. facilis spreuisse medentis; Optatum bene credit emi quocumque periclo Bellandi tempus. non frontis parcit honori, 755
Dum ne perdat iter; non cetera membra moratur In pretium belli dare, si uictoria poscat; Satque putat lucis, Capitolia cernere uictor Qua petat atque Italum feriat qua comminus hostem. Talia perpessi tandem inter saeua locorum 760
Optatos uenere lacus, ubi deinde per arma Sumeret amissi numerosa piacula uisus.
Ecce autem patres aderant Carthagine missi; Causa uiae non parua uiris, nec laeta ferebant. Mos fuit in populis, quos condidit aduena Dido, 765 Poscere caede deos ueniam ac flagrantibus aris, Infandum dictu! paruos imponere natos. Urna reducebat miserandos annua casus, Sacra Thoanteae ritusque imitata Dianae. Cui fato sortique deum de more petebat 770
Hannibalis prolem discors antiquitus Hannon. Sed propior metus armati ductoris ab ira Et magna ante oculos stabat genitoris iuiago.
Asperat haec; foedata genas lacerataque crinis, Atque urbem complet maesti clamoris Imilce. 775 Edonis ut Pangaea super trieteride mota It iuga et inclusum suspirat pectore Bacchum. Ergo inter Tyrias, facibus ceu subdita, matres Clamat: *Io coniux, quocumque in cardine mundi Bella moues, huc signa refer. uiolentior hic est, 780 Hic hostis propior. tu nunc fortasse sub ipsis Urbis Dardaniae muris uibrantia tela Excipis intrepidus clipeo saeuamque coruscans
763 madentis S 759 petat S queat ed. Basil. 1522 —
feriat] seruet van Veen 773 genitoris Cm Ep. 59 Ch rede- untis S 774 Asperat haec Cm l. I. Asper ad haec S
776 mota ed. Basil. 1522 motu S
PUNICORUM LIBER IV. 99
Lainpada Tarpeis infers incendia tectis.
Interea tibi prima domus atque unica proles 785
Heu gremio in patriae Stygias raptatur ad aras!
I nunc, Ausonios ferro populare penates
Et uetitas molire uias. i? pacta resigna7
Per cunctos iurata deos. sic praemia reddit
Carthago et talis iam nunc tibi soluit honores! 790
Quae porro haec pietas, delubra aspergere tabo?
Heu primae scelerum causae mortalibus aegris,
Naturam nescire deum! iusta ite precari
Ture pio caedumque feros auertite ritus.
Mite et cognatum est homini deus. hactenus, oro? 795
Sit satis ante aras caesos uidisse iuuencos;
Aut si uelle nefas superos fixumque sedetque,
Me7 me, quae genui, uestris absumite uotis.
Cur spoliare iuuat Libycas hac indole terras?
An tlendae magis Aegates et mersa profundo 800
Punica regna forent, olim si sorte cruenta
Esset tanta mei uirtus praerepta mariti?'
Haec dubios uario diuumque hominisque timore
Ad cauta illexere patres; ipsique relictum,
Abnueret sortem an superum pareret honori. 805
Tum uero trepidare metu uix compos Imilce,
Magnanimi metuens immitia corda mariti.
His auide auditis, ductor sic deinde profatur: ?Quid tibi pro tanto non impar munere soluat Hannibal aequatus superis? quae praemia digna 810 Inueniam, Carthago parens? noctemque diemque Arma feram; templisque tuis hinc plurima faxo Hostia ab Ausonio ueniat generosa Quirino. At puer armorum et belli seruabitur heres. Spes, o nate, meae Tyriarumque unica rerum, 815 Hesperia minitante; salus, terraque fretoque
785 Incerta S 790 soluit ChLF fouit 0V 793 pre-
cati S 798 absumite ChLV assumite FO 801 sorte Ch
forte 0 802 praecepta 0 803 hominisque S hominumque Cd (T. p. 214) 808 prefatur LF 812 fixo S
7*
100 SILI ITALICI
Certare Aeneadis; duui stabit uita; memento. Perge — patent Alpes — nostroque incumbe labori. Uos quoque, di patrii; quorum delubra piantur Caedibus atque coli gaudent formidine matrum; 820 Huc laetos uultus totasque aduertite mentes. Nainque paro sacra et maioris molior aras. Tu; Mago; aduersi conside in uertice montis; Tu laeuos propior collis accede, Choaspe; Ad claustra et fauces ducat per opaca Sychaeus. 825 Ast ego te; Thrasymenne; uago cum milite praeceps Lustrabo et superis quaeram libamina belli. Namque haud parua deus promissis spondet apertis; Quae spectata; uiri; patriam referatis in urbem.'
SILI ITALICI PUNICORUM
LIBER QUINTUS.
Ceperat Etruscos occulto milite colles
Sidonius ductor perque alta silentia noctis
Siluarum anfractus caecis insiderat armis.
At parte e laeua; restagaans gurgite uasto;
Effigiem in pelagi lacus humectabat inertis
Et late multo foedabat proxima limo;
Quae uada; Faunigenae regnata antiquitus Arno;
822 maiores Ch — molior ed. Basil. 1522 melior S 823 conside in u. V concide in u. FO concides u. L 824 Cho- aspej hidaspe LV idaspe F hydaspe 0 3 insiderat ChV inse- derat LFO 4 dextra Lefebure et Bothe, sed cf. Schlichteisen p. 112 — uasti 0 5 humectabat LF umectabat Ch inuetabat (i supra e) V iuetebat 0 — inertis Liuineius et Barth inherti L inerti OV in ercti F 7 Arno Ch (T. p. 203) LF auro 0
aruo V
PUNICORUM LIBER V. 101
Nunc uoluente die Thrasymenni nomina seruant. Lydius huic genitor, Tmoli decus, aequore longo Maeoniam quondam in Latias aduexerat oras 10
Tyrrhenus pubem dederatque uocabula terris; Isque insueta tubae monstrauit murmura primus Gentibus et bellis ignaua silentia rupit. Nec modicus uoti natum ad maiora fouebat. Uerum ardens puero castumque exuta pudorem — 15 Nam forma certare deis; Thrasyinenne, ualeres — Litore correptum stagnis demisit Agylle, Flore capi iuuenem primaeuo lubrica mentem Nympha nec Idalia lenta incaluisse sagitta. Solatae uiridi penitus fouere sub antro 20
Naides amplexus undosaque regna trementem. Hinc dotale lacus nomen, lateque Hyinenaeo Conscia lasciuo Thrasymennus dicitur unda.
Et iam curriculo nigram nox roscida metam Stringebat, nec se thalamis Tithonia coniux 25
Protulerat stabatque nitens in limine prirno, Cum minus abnuerit noctem desisse uiator, Quam coepisse diem: consul carpebat iniquas, Praegrediens signa ipsa; uias, omnisque ruebat Mixtus eques; nec discretis leuia arma maniplis 30 Insertique globo pedites et inutile Marti Lixarum uulgus praesago cuncta tumultu Implere et pugnam fugientum more petebant. Tum super ipse lacus, densam caligine caeca Exhalans nebulam, late corruperat omnem 35
Prospectum miseris, atque atrae noctis amictu Squalebat pressum picea inter nubila caelum. Nec Poenum liquere doli. sedet ense reposto Abditus et nullis properantem occursibus arcet.
9 Tmoli] molli S — longo. Hdnsius longas S longe uulgo 10 Maeonias S 12 tubae Ch tuba S 18 iuuenem Cm
JEp. 59 iuuenum S 20 Solatae Cm l. I. 26 lumine V
(cf. I. 66) 27 abnuerit Cm l. 1. 29 Progrediens OV
33 et S ac uulgo 35 interruperat Bentley
102 SILI ITALICI
Ire datur, longeque patet, ceu pace quieta, 40
Incustoditum, mox irrerneabile, litus. Namque sub angustas artato limite fauces In fraudem ducebat iter, geminumque receptis Exitium? hinc rupes, hinc undae claustra premebant. At cura umbroso seruabat uertice montis 45
Hostilem ingressuin, refugos habitura sub ictu. Haud secus ac uitreas sollers piscator ad undas, Ore leuem patulo texens de uimine nassam, Cautius interiora ligat mediamque per aluuin, Sensim castigans, compressa cacumina nectit 50
Ac fraude artati remeare foraminis arcet Introitu facilent, quem traxit ab aequore, piscem.
Ocius interea propelli signa iubebat Excussus consul fatorum turbine mentem, Donec flammiferum tollentes aequore currum 55
Solis equi sparsere diem. ianique, orbe renato, Diluerat nebulas Titan, sensimque fluebat Caligo in terras nitido resoluta sereno. Tunc ales, priscum populis de more Latinis Auspicium, cum bella parant mentesque deorum 60 Explorant super euentu, ceu praescia luctus, Damnauit uesci planctuque alimenta refugit. Nec rauco taurus cessauit flebile ad aras Immugire sono, pressamque ad colla bipennem Incerta ceruice ferens, altaria liquit. 65
Signa etiam affusa certant dum uellere mole, Taeter humo lacera nitentum erupit in ora Exultans cruor, et caedis documenta futurae Ipsa parens miseris gremio dedit atra cruento;
40 sic Modius Ep. 59 uersum inser. 45 At cura Ch
At cura corr. in Ac circa F (T.p. 230) Ac circa LOV At con- tra uulgo Par cura Heinsius At castra Gronov At turma Schrader 50 castigans L (sic coni. Withof) fastigans FOV
58 in terris Buperti 60 parent L 61 euentum Ch 66 af- fusa S effusa c. cod. Tell. Blass aliique effossa Schrader et van Veen
PUNICORUM LIBER V. 103
Ac super haec diuuui genitor, terrasque fretumque 70 Concutiens tonitru, Cyclopum rapta caminis Fulmina Tyrrhenas Thrasymenni torsit in undas; Ictusque aetheria per stagna patentia flamma Furnauit lacus, atque arserunt fluctibus ignes. Heu uani monitus frustraque morantia Parcas 75
Prodigia! heu fatis superi certare minores! Atque hic, egregius linguae nomenque superbum, Coruinus, Phoebea sedet cui casside fulua Ostentans ales proauitae insignia pugnae, Plenus et ipse deum et socium terrente pauore, 80 Immiscet precibus monita atque his uocibus infit: *Iliacas per te flammas Tarpeiaque saxa, Per patrios, consul, muros suspensaque nostrae Euentu pugnae natorum pignora, cedas Oramus superis tempusque ad proelia dextrum 85 Opperiare. dabunt idem camposque diemque Pugnandi; tantum ne dedignare secundos Expectare deos. cum fulserit hora, cruentam Quae stragem Libyae portet, tum signa sequentur Nulla uulsa manu, uescique interritus ales 90
Oaudebit, nullosque uomet pia terra cruores. An te praestantem belli fugit, improba quantum Hoc possit Fortuna loco? sedet obuius hostis Aduersa fronte; at circa nemorosa minantur Insidias iuga, nec laeua stagnantibus undis 95
Effugium patet, et tenui stant tramite fauces. Si certare dolis et bellum ducere cordi est, Interea rapidis aderit Seruilius armis,
73 Ictusque aetheria Cm JEp. 110 Ictusque L Litusque OV Littusque F (alterum t suprascr.) 74 atque arserunt in
fl. i. LF at arserunt in fl. i. 0 atque arserunt (e supra unt) in fl. i. V 76 certare ChS certasse uulgo 82 per te Ch
86 camposque Cm Ep. 110 tempusque S 87 non L 89 por- tet Cm l. I. poscet LFO postet V 92 belli Ch bellis S
94 at circa Ch ac c. S 96 laeuam Leftbure et Bothe dextra
Cluuerus Ital. ant. II. 3 p. 5S5, sed cf. Schichteisen p. 112
104 SILI ITALICI
Cui par iruperiuru et uires legionibus aequae. Bellandum est astu. leuior laus in duce dextrae.' 100
Talia Coruinus, prhnoresque addere passim Orantum uerba, et diuisus quisque timoris Nunc superos, ne Flaminio; nunc deinde precari Flaminium, ne caelicolis contendere perstet. Acrius hoc accensa ducis surrexerat ira; 105
Auditoque furens socias uon defore uires: 'Siccine nos'; inquit, cBoiorum in bella ruentis Spectastis; cum tanta lues uulgusque tremendum Ingrueret, rupesque iterum Tarpeia paueret? Quas ego tunc animas dextra, quae corpora fudi; 110 Irata tellure sata et uix uulnere uitam Reddentis uno! iacuere ingentia membra Per campos magnisque premunt nunc ossibus arua. Scilicet has sera ad laudes Seruilius arma Adiungat, nisi diuiso uicisse triumpho 115
Ut nequeam et decoris contentus parte quiescam? Quippe monent superi. similes ne fingite uobis, Classica qui tremitis, diuos. sat magnus in hostem Augur adest ensis; pulchrumque et milite dignum Auspicium Latio, quod in armis dextera praestat. 120 An; Coruine; sedet; clausum se consul inerti Ut teneat uallo? Poenus nunc occupet altos Arreti muros, Corythi nunc diruat arcem? Hinc Clusina petat? postremo ad moenia Romae Illaesus contendat iter? deforme sub armis 125
Uana superstitio est; dea sola in pectore Uirtus Bellantum uiget. umbrarum me noctibus atris Agmina circumstant; Trebiae qui gurgite quique Eridani uoluuntur aquis, inhumata iuuentus.'
Nec mora. iam medio coetu signisque sub ipsis 130
100 in duce dextrae Ch 102 Oranti Heinsius — ti-
moris Thilo timori S timore Buperti 103 ne Flaminio
Dausqucius et Heinsius de flamino LFV de flamine 0 105 duci Euperti 114 laudis 0 117 mouent OV 126 Una super- stitio Ch 129 uoluentur S
PUNICORUM LIBER V. 105
Postrema aptabat nulli exorabilis arraa. Aere atque aequorei tergo flauente iuuenci Cassis erat munita uiro; cui uertice surgens Triplex crista iubas effundit crine Sueuo; Scylla super, fracti contorquens pondera rerni, 135 Instabat saeuosque canum pandebat hiatus, Nobile Gargeni spolium, quod rege superbus Boiorum caeso capiti illacerabile uictor Aptarat pugnasque decus portabat in omnis. Loricam induitur; tortos huic nexilis hamos 140
Ferro squama rudi permixtoque asperat auro. Tum clipeum capit, aspersum quem caedibus olim Celticus ornarat cruor; humentique sub antro, Ceu fetum, lupa permulcens puerilia membra Ingentem Assaraci caelo nutribat alumnum. 145
Hinc ensem lateri dextraeque accommodat hastam. Stat sonipes uexatque ferox humentia frena, Caucasiam instratus uirgato corpore tigrim. Inde exceptus equo, qua dant angusta uiarum, Nunc hos, nunc illos adit atque hortatibus implet: 150 e Uestrum opus est uestrumque decus, suffixa per urbem Poeni ferre ducis spectanda parentibus ora. Unum hoc pro cunctis sat erit caput. aspera quisque Hortamenta sibi referat: Meus, heu! meus atris Ticini frater ripis iacet; at meus alta 155
Metitur stagna Eridani sine funere natus. Haec sibi quisque; sed est uestrurn, cui nulla doloris
131 optabat S 134 effundit V effudit LFO — crine
sueuo LFV sueno 0 severo Ch 137 Gargeni ed. Ald. et
Marsi Gargaeui Ch gergeni LF gergani 0 gergrieni V terge- minum Schlichteisen 138 illacerabile OV illetabile L illa-
terabile, corr. in illetabile F impenetrabile uel interebrabile Heinsius 139 Raptarat Baehrens, sed cf. 146. 166 140 hinc OV 141 asperat auro V aspera tauro LFO 145 nutrierat 0 nu-
trirat V 148 Causacam LFV Clausatam 0 — instrictus L
153 erit Cm Ep. 110 154 Hortamenta Cm l. I. LF Porta-
menta OV — astris Cm l. I. 155 at meus Cm l. I. et meus
JErnesti
106 SILI ITALICI
Priuati rabies; is uero urgentia sumat E medio; fodiant quae magnas pectus in iras; Perfractas Alpes passamque infanda Saguntum, 160 Quosque nefas uetiti transcendere nomen Hiberi; Tangere iam Thybrim. nam dum uos augur et extis Quaesitae fibrae uanusque moratur haruspex, Solum iam superest, Tarpeio imponere castra/
Turbidus haec, uisoque artis in milibus atras 165 Bellatore iubas aptante: eEst; Orfite; munus, Est/ ait, ehoc certare tuum; quis opima uolenti Dona Ioui portet feretro suspensa cruento. Nam cur haec alia pariatur gloria dextra?' Hinc praeuectus equo7 postquam inter proelia notam Accepit uocem: cProcul hinc te Martius/ inquit, 171 *Murrane; ostendit clanior, uideoque furentem Iam Tyria te caede; uenit laus quanta! sed; oro; Haec angusta loci ferro patefacta relaxa.' Tum Soracte saturn; praestantem corpore et armis, 175 Aequanum noscens, patrio cui ritus in aruo, Cum pius Arcitenens accensis gaudet aceruis; Exta ter innocuos laetum portare per ignes: *Sic in Apollinea semper uestigia pruna Inuiolata teras uictorque uaporis ad aras 180
Dona serenato referas sollemnia Phoebo: Concipe/ ait; cdignum factis, Aequane; furorem Uulneribusque tuis. socio te caedis et irae Non ego Marmaridum mediam penetrare phalangem Cinyphiaeque globos dubitarim irrumpere turmae.' 185
158 urgentia em. ingentia S incendia Gronov 161 limen
Hiberi Ernesti fluinen uel flumina Buperti 162 uos OV
nos LF 165 in milibus] humilibus LF — hirtas Heinsius
albas uel altas Ruperti 166 iubas Cm Ep. 110 — orfite LF orphite OV — est om. Ch 170 prouectus 0 171 uocem
procul: hic Liuineius et Heinsius 178 laetum Ch latum S
180 feras Liuineius 182 aequare corr. in aequaue (n su-
pra u) F equa ue L aequare V equare O 182 fatis et 183 Nu- minibusque Heinsius
PUNICORUM LIBER V. 107
Nec iam ultra monitus et uerba morantia Martem Ferre ualet, longo Aeneadis quod flebitur aeuo. Increpuere simul feralia classica signum, Ac tuba terrificis fregit stridoribus auras. 189
Heu dolor, beu lacrimae, nec post tot saecula serae! Horresco ut pendente rnalo, ceu ductor ad arma Exciret Tyrius. latebrosis collibus Astur Et Libys et torta Baliaris saeuus habena Erumpunt multusque Maces Garamasque Nomasque; Tum; quo non alius uenalem in proelia dextram 195 Ocior attulerit conductaque bella probarit, Cantaber et galeae contempto tegmine Uasco. Hinc pariter rupes; lacus hinc, hinc arma simulque Consona uox urget, signum clamore uicissim Per collis Tyria circumfundente corona. 200
Auertere dei uultus fatoque dederunt Maiori non sponte locum; stupet ipse tyranni Fortunam Libyci Mauors, disiectaque crinem Illacrimat Uenus, et Delum peruectus Apollo Tristem maerenti solatur pectine luctum. 205
Sola, Apennini residens in uertice; diras Expectat caedes immiti pectore Iuno.
Primae Pieentum, rupto ceu turbine fusa Agmina et Hannibalem ruere ut uidere, cohortes Inuadunt ultro, et poenas pro morte futura, 210
Turbato uictore, petunt accensa iuuentus; Et; uelut erepto metuendi libera caelo, Manibus ipsa suis praesumpta piacula mittit. Funditur unanimo nisu et concordibus ausis Pilorum in* Poenos nimbus, fixosque repulsi 215
Summittunt clipeos curuato pondere teli. Acrius hoc rursum Libys — et praesentia saeui
190 tot post V 192 Exciret Ch 197 uasto S 199 clan- gorque Heinsius 202 stupet Cd (T. p. 213 et 215) LF
timet OV 206 diras ChLF duras OV 207 immiti ChV ini- mico LOF, sed F i. marg. 1'imiti 209 ut V et LFO 217 et S ut Dausqueius et Heinsius Libyes pr. Bentley et Lefebure
108 SILI ITALICI
Extimulat ducis — hortantes se quisque uicissim Incumbunt pressoque impellunt pectore pectus.
Ipsa, facem quatiens ac flauam sanguine multo 220 Sparsa comam, medias acies Bellona pererrat. Stridit Tartareae nigro sub pectore diuae Letiferum murmur, feralique horrida cantu Bucina lymphatas agit in certamina mentes. His iras aduersa fouent crudusque ruente 225
Fortuna stimulus spem proiecisse salutis; Hos dexter deus et laeto Uictoria uultu Arridens acuit, Martisque fauore fruuntur.
Abreptus pulchro caedum Lateranus ainore, Dum sequitur dextram, in medios penetrauerat hostis. Quem postquam florens aequali Lentulus aeuo 231 Conspexit, nimium pugnae nimiumque cruoris Infestas inter non aequo Marte cateruas Fata irritantem, nisu se concitat acri Immitemque Bagam, qui iam uicina ferebat 235
Uulnera pugnantis tergo, uelocior hasta Occupat et socium duris se casibus addit. Tunc alacres arma agglomerant geminaque corusci Fronte micant, paribus fulgent capita ardua cristis. Actus in aduersos casu — namque obuia ferre 240 Arma quis auderet, nisi quem deus ima colentum Damnasset Stygiae nocti? — praefracta gerebat Syrtieus excelso decurrens robora mente Et7 quatiens acer nodosi pondera rami, Flagrabat geminae nequicquam caedis amore: 245
eNon hic Aegates infidaque litora nautis, 0 iuuenes, motumque nouis sine Marte procellis
220 furuam Bentley et Schrader rauam Heinsius foedam Burmann adflatam Bothe flagrum Blass 229 Abreptus ChL
Abrectus F Arreptus OV 234 irritantem L britante F liri-
tantem OV 235 bogam V — ferebat Cm Ep. 110 quod prob. Bentley aliique serebat ChS 238 corusci V coruscis ChLFO
239 fulget Ch 240 casus OV 241 una L 242 prae-
fracta FV perfracta LO 247 sine more Schrader
PUNICORUM LIBER V. 109
Fortunani bello pelagus dabit; aequoris olim
Uictores, media sit qualis, discite, terra
Bellator Libys; et naeliori cedite regnis.' 250
Ac dmul infesto Lateranum pondere truncae
Arboris urgebat, iungens conuicia pugnae.
Lentulus huic frendens ira: c Thrasymennus in altos
Ascendet citius collis, quam sanguine roret
Iste pio ramus/ Subsidensque ilia nisu 255
Conantis suspensa fodit. tum feruidus atro
Pulmone exundat per hiantia uiscera sanguis.
Nec minus accensis in mutua funera dextris Parte alia campi saeuit furor. altus Iertes Obtruncat Nerium; Rullo ditissimus arui 260
Occumbis, generose Uolunx, nec clausa repostis Pondera thesauris patrio nec regia quondam Praefulgens ebore et possessa mapalia soli Profuerunt. quid rapta iuuant? quid gentibus auri Numquam extincta sitis? modo quem Fortuna fouendo Congestis opibus donisque refersit opimis, 266
Nudum Tartarea portabit nauita cymba.
Iuxta bellator iuuenilibus Appius ausis Pandebat campum caede atque, ubi plurima uirtus Nullique aspirare uigor, decus inde petebat. 270
Obuius huic Atlans, Atlans a litore Hibero, Nequicquam extremae longinquus cultor harenae, Impetit os hasta, leuiterque e corpore summo Degustat cuspis generosum extrema cruorem. Intonuere minae, uiolentaque lumina flammis 275
250 regnis S (in V corr. m. 2 in regno) cunctis Ch (T. p. 247) Teucris Thilo iuncti Buperti 251 pondere Cm JEp. 110 S
uulnere uulgo uerbere Burmann et Bentley 253 huic F
hinc LFO 255 pio ramus OV prior annis L poramu F m. 2 corr. in pioramnis — subsidensque Ch que om. S 259 Iertes ChF (T. p. 230) inertes LOV 260 arui ChS agri uulgo
264 Profuerunt Ch Profuerint V — parta Gronouius et Heinsius 267 portauit O 268 iuuenalibus Ruperti (cf. II. 312)
271 hinc OV — Atlans S Atlas a litore Cm Ep. 46 272 exter- nae Bothe 274 externa MarUand ad Stat. Silv. I. 2, 98
110 SILI 1TALICI
Exarsere nouis; furit et diffulminat omnem Obstantum turbam; clausum sub casside uulnus Martia commendat mananti sanguine membra. Tum uero aspiceres pauitantem et condere semet Nitentem sociis iuuenem, ceu tigride cerua 280
Hyrcana cum pressa tremit, uel territa pennas Colligit accipitrem cernens in nube columba, Aut dumis subit, albenti si sensit in aethra Librantem nisus aquilam, lepus. ora citato Ense ferit, tum colla uiri dextramque micantem 285 Demetit ac mutat successu saeuior hostem.
Stabat fulgentem portans in bella bipennem Cinyphius socerique miser Magonis inire Optabat pugnam ante oculos spe laudis Isalcas, Sidonia tumidus sponsa uanoque superbus 290
Foedere promissae post Dardana proelia taedae. Huic immittit atrox uiolentas Appius iras Conantique grauem fronti librare securim, Altior insurgens, galeam super exigit ictum. At fragilis ualido conamine soluitur ensis 295
Aere in Cinyphio; nec dispar sortis Isalcas Umbonem incerto detersit futilis ictu. Tum quod humo haud umquam ualuisset tollere saxumr Ni uires trux ira daret, contorquet anhelans Appius et lapsu resupino in terga cadentem 300
Mole premit scopuli perfractisque ossibus urget. Uidit coniuncto miscens certamina campo Labentem socer? et lacrimae sub casside fusae
277 turbam, clausum Cm Ep. 16 at clausum Ch (T. p. 211) ac clausum S et cl. uulgo 278 commaculat Bothe 279 aspi- ceres Cm Ep. 16 LF aspices 0 aspiciens V (T.p. 220) 280 in sociis Heinsius 283 dumis Cm 1. I. 284 nisus Cm l. I. L
uisus FOV — lepus. ora citato Bentley lepus ore citato S 1. orbe citato. Bwrth 1. ire citatus. Thilo 286 Dometit S
289 isalcas L isalces F isalcis V is alths 0 293 securem S
295 At Cm Ep. 16 Et S 297 detersit Cm l l 298 tol-
lere Ch uellere S 299 contorquet Cm Ep. 16 LF (T. p. 222) torquebat OV 300 resupino Cm l. I. LF resupina 0V
PUNICORUM LIBER V. 111
Cum gemitu, rapidusque ruit; data foedera nuper
Accendunt animos expectatique nepotes. 305
Iamque aderat clipeumque uiri atque immania niembra
Lustrabat uisu, propiorque a fronte coruscae
Lux galeae saeuas paulum tardauerat iras.
Haud secus, e specula praeceps delatus opaca,
Subsidens campo summissos contrahit artus, 310
Cum uicina trucis conspexit cornua tauri,
Quamuis longa fames stimulet, leo; nunc ferus alta
Surgentis ceruice toros, nunc torua sub hirta
Lumina miratur fronte ac iam signa mouentem
Et sparsa pugnas meditantem spectat harena. 315
Hic prior intorquens telum sic Appius infit:
cSi qua tibi pietas, ictum ne desere foedus
Et generum comitare, socer.' Per tegmina uelox
Tunc aerisque moras laeuo stetit hasta lacerto.
At contra non dicta Libys, sed feruidus hastam 320
Perlibrat, magni donum memorabile fratris,
Caeso quam uictor sub moenibus ille Sagunti
Abstulerat Durio ac spectatae nobile pugnae
Germano dederat portare in proelia pignus.
Telum ingens perque arma uiri perque ora; doloris 325
Adiutum nisu, letalem pertulit ictuin;
Exanguesque uiri conantis uellere ferrum
In uulnus cecidere manus. iacet aequore nomen
Clarum Maeonio atque Italae pars magna ruinae
Appius; intremuere lacus, corpusque refugit 330
Contractis Thrasymennus aquis; telum ore cruento
Expirans premit atque admorsae immurmurat hastae.
Nec fati melior Mamercus corpore toto Exsoluit poenas, nulli non saucius hosti.
310 Subsidet S Subsidit Lefebure Subsidit campo et Hein- sius 314 micatur S 315 in puguas Heinsius et Buperti
— habena S, in F r suprascr. 316 Huic Heinsius 319 Tunc] Cuncta Drakenborth 325 perque ossa Bentley et Corte ad
Lucan. III. 467, sed cf. v. 332 326 Adiutimi V in marg.
m. 2 admissum — uisu OV 332 admersae L
112 SILI ITALICI
Nanique per aduersos; qua Lusitana ciebat 335
Pugnas dira manus; raptuni cum sanguine caesi Signiferi niagna uexillurn niole ferebat Et trepida infelix reuocabat signa suorum. Sed furiata cohors ausisque accensa superbis, Quodcumque ipsa manu gestabat missile, quicquid 340 Praebebat tellus, sparsis uix peruia telis; Iniecit pariter, pluresque in corpore nullum Inuenere locum perfossis ossibus bastae.
Aduolat interea; fraterni uulneris ira Turbatus, Libyae ductor; uisoque cruore, 345
Num lateri cuspis, num toto pondere teluin Sedisset; fratremque amens sociosque rogabat. Utque metum leti procul et leuiora pauore Cognouit; proprio tectum gestamine praeceps Ex acie rapit et tutis a turbine pugnae 350
Constituit castris. medicas hinc oeius artes Et senioris opem Synhali uocat; unguere uulnus Herbarum hic sucis ferrumque e corpore cantu Exigere et somnum tacto misisse chelydro; Anteibat cunctos; nomenque erat inde per urbes 355 Perque Paraetoniae celebratum litora Syrtis. Ipse olim antiquo primum Garainanticus Hammon Scire pater dederat Synhalo, morsusque ferarum Telorumque grauis ictus sedare medendo. Atque is deinde suo moriens caelestia dona 360
Monstrauit nato; natusque heredis honori Tramisit patrias artis; quem deinde secutus Haud leuior fama Synhalus Garamantica sollers Monstrata augebat studio multaque uetustum
336 caesi Cd (T. p. 214) thesi L tesi F teli OV, unde Teli Scaliger, ut sit nomen signiferi Lethi Schrader 342 nullum S nullo uulgo 343 uersum inser. Cm Ep. 16 deest in S (T. p. 173) 347 fratremque Cm Ep. 110 351 hic L 352 Synhali ChO sinhali L sinali FV 354 tacto Cm Ep. 16 361 Monstrarat uulgo 363 H. melior S — famae Heinsius 364 uetu-
stum 0 necustum LFV, in F m. 1 corr. in uetustum (T. p. 232)
PUNICORUM LIBER V. 113
Hammonis comitem numerabat imagine patrem. 365 Tum, proauita ferens leni medicamina dextra, Ocius, intortos de more astrictus amictus, Mulcebat lympha purgatum sanguine uulnus. At Mago, exuuias secum caesique uolutans Hostis mente necem, fraternas pectore curas 370
Pellebat dictis et casum laude leuabat: 'Parce metu; germane. meis medicamina nulla Aduersis maiora feres; iacet Appius hasta Ad manis pulsus nostra. si uita relinquat, Sat nobis actum est, sequar hostem laetus ad umbras/ Quae dum turbatos auertunt aequore campi 376 Ductores ualloque tenent, ex agmine Poenum Cedentem consul tumulo speculatus ab alto Atque atram belli castris se condere nubem, Turbidus extemplo trepidantis milite maesto 380
Inuadit cuneos subitoque pauore relaxat Iam rarescentis acies; tum uoce feroci Poscit equum ac mediae ruit in certamina uallis. Sic ubi torrentem crepitanti grandine nimbum Illidit terris molitus Iupiter altas 385
Fulmine nunc Alpes, nunc mixta Ceraunia caelo — Intremuere simul tellus et pontus et aether, Ipsaque commoto quatiuntur Tartara mundo — Incidit attonitis inopino turbine Poenis Haud secus improuisa lues; gelidusque sub ossa 390 Peruasit miseris conspecti consulis horror. It medius ferroque ruens densissima latum Pandit iter. clamor uario discrimine uocum Fert belli rabiem ad superos et sidera pulsat.
365 Mammonis S — patrum Heinsius 366 leui S
369 eximias OV 376 tum LFV cum 0 380 maesto] lecto Heinsius multo Burmann misto Bothe alite maesto Koestlin 385 molitus] iaculatus Withof 386 Fulmina S — alto
(sc. caelq) Fulmina; n. Alpes, n. m. C. c. Intremuere; si- mul etc. Burmann 388 cum moto — mundo uel fundo
Schrader
Silius Italicus. 8
114 ' SILI 1TALICI
Ceu pater Oceanus cum saeua Tethye Calpen 395 Herculeam ferit atque exesa in uiscera montis Contortum pelagus latrantibus ingerit undis: Dant gemitum scopuli, fractasque in rupibus unclas Audit Tartessos latis distermina terris, Audit non paruo diuisus gurgite Lixus. 400
Ante omnis iaculo tacitas fallente per auras Occumbit Bogus, infaustum qui primus ad amnem Ticini rapidam in Rutulos contorserat hastam. Ille sibi longam Clotho turbamque nepotum Crediderat, uanis deceptus in alite signis. 405
Sed non augurio Parcarum impellere metas Concessum cuiquam. ruit inter tela cruentis Suspiciens oculis caelum superosque reposcit Tempora promissae media iam morte senectae. Nec Bagaso exultare daturue impune relictum, 410 Consulis ante oculos uita spoliasse Libonein. Laurigeris decus illud auis nauaque iuuenta Florebat; sed Massylus succiderat ensis Pubescente caput mala, properoque uirentis Delerat leto bellator barbarus annos. 415
Flaminium implorasse tamen iam morte suprema Haud frustra fuit; auulsa est nam protinus hosti Ore simul ceruix; iuuit punire feroci Uictorem exemplo et monstratum reddere letum.
Quis deus, o Musae, paribus tot funera uerbis 420 Euoluat? tantisque umbris in carmine digna
395 Tethye Heinsius saeua cethye Ch s. cedire L s. cechre F sceue cetre O sceua cetre V (T. p. 227) saeuior aethere uulgo saeua cuspide Bentley 396 exesi Heinsius 398 frac- tosque i. r. aestus Euperti 402 Occubuit OV 406 telas
Heinsius 407 cruentus Bentley 409 iam in morte Liuineius 410 bagaso LF bigaso OV Pagaso Ch cf. Schlichteisen p. 125 — daturue Ch datur ue LF datur ne OV diuue Gronov datum atque Heinsius 411 uita] ictum Gronov 412 nauaque Ch
uanaque S 415 annos] F in marg. Z'armos (T. p. 232)
417 iam Ch 419 et addidit Liuineius et Heinsius, deest in S 421 Euoluat V Euoluens LFO Euoluet uulgo
PUNICORUM LIBER V. 115
Quis lamenta ferat? certantis laude cadendi Primaeuos iuuenes mortisque in limine cruda Facta uirum et fixis rabiem sub pectore telis? Sternitur alternus uastis concursibus hostis, 425
Nec spoliare uacat praedaeque aduertere mentem. Urget amor caedum, clausis dum detinet hostem Fraternum castris uulnus, funditque ruitque Nunc iaculis7 nunc ense, modo inter milia consul Bellantum conspectus equo, modo Marte feroci 430 Ante aquilas et signa pedes. fluit impia riuis Sanguineis uallis, tumulique et concaua saxa Armorum sonitus flatusque imitantur equorum.
Miscebat campum, membrorum in proelia portans Celsius humano robur, uisaque pauentis 435
Mole gigantei uertebat corporis alas Othrys Marmarides; lati super agmen utrumque Ingens tollebant humeri caput, hirtaque toruae Frontis caesaries et crinibus aemula barba Umbrabat rictus; squalore hic hispida diro 440
Et uillosa feris horrebat pectora saetis. Aspirare uiro propioremque addere Martem Haud ausum cuiquam. laxo ceu belua campo Incessebatur tutis ex agmine telis. Tandem uesanos palantum in terga ferenti 445
Cum fremitu uultus tacita per nubila penna Intrauit toruum Gortynia lumen harundo Auertitque uirum. fugientis ad agmina consul Intorquet tergo iaculum, quod tegmine nudas Irrupit costas hirtoque a pectore primum 450
Mucronem ostendit. rapidus conuellere tentat,
423 lumina 0 — crudaCh crude V 424 sub pectore ChLF s. pectora OV 431 intima uel inuia Heinsius incita Schrader
437 Othyrs LF Othirs OV 440 hic V hinc LFO huic uulgo
441 horrebat Ch horrebant S 442 Martem Cm JEp. 26
443 ausum Cm l. I. 444 Incessebatur tutis Cm l. I Incessa-
batur cunctis S 445 uesano et 446 uulnus Bothe 450 e
pectore Heinsius
8*
116 SILI ITALICI
Qua nasci ferrum fulgenti cuspide cernit, Donec, abundanter defuso sanguine, late Procubuit moriens et telum uulnere pressit. Spiritus exundans uicinum puluere moto 455
Perfiauit campum et nubem dispersit in auras.
Nec minor interea tumulis siluisque fremebat Diuersis Mauors, uariaque per ardua pugna Et saxa et dumi rorantes caede nitebant. Exitium trepidis letique et stragis acerbae 460
Causa Sychaeus erat; Murranum ille eminus hasta Perculerat, quo non alius, cum bella silerent, Dulcius Oeagrios pulsabat pectine neruos. Occubuit silua in magna patriosque sub ipso Quaesiuit montis leto ac felicia Baccho 465
Aequana et Zephyro Surrentum molle salubri. Addiderat misero comitem pugnaeque ferocis Gaudebat tristi uictor nouitate Sychaeus. Palantis nam dum sequitur, peruaserat altam In siluam et priscae reclinis ab ictibus ulmi 470
Terga tuebatur trunco frustraque relictos Tauranus comites suprema uoce ciebat. Transegit iuuenern, ac perfossis incita membris Haesit in opposito cuspis Sidonia ligno.
Quid uobis? quaenam ira deum, uel mente sinistra Quae sedit formido, uiri? qui, Marte relicto, 476
Ramorum quaesistis opem. non aequus in artis Nimirum rebus suasor metus. arguit asper Exitus euentu praui consulta timoris. Annosa excelsos tendebat in aethera ramos 480
Aesculus, umbrosum magnas super ardua siluas Nubibus insertans altis caput, instar, aperto Si staret campo7 nemoris lateque tenebat Frondosi nigra tellurem roboris umbra.
459 rubebant Heinsius et Schrader 463 eugrios LOV
aeugurios F Oebalios Heinsius Orpheos Schrader — pulsauitCh 470 reclinis Dausqueius recliuis S 474 Haesit] Exit OV
481 Aesculus Ch Asculus S 484 nigra Ch
PUNICORUM LIBER V. 117
Par iuxta quercus, longum niolita per aeuum 485
Uertice