Vt&r/w |
v^" ' |
Wwmww$d£.wW |
r# i |
;^
## I
DE
MATRIMONIO
CHRISTIANO
DE
MATRIMONIO
CHRISTIANO
LIBRI TRES
AUCTORE 10. PERRONE E SOC. IESU
IN COLL. ROM. GEN. STUDIORUM PRAEFECTO.
TOMUS SECUNDUS
ROMAE
TYPIS S. CONGREGATIONIS DE PROP. FIDE
MDCCCLVIII.
'
MATRIMONIO CHRISTIANO
II IIK II SMIAIHS
DE POTESTATE LEGIFERA ECCLESIASTIGA ET GIVILI
IN MATRIMONIUM CHRISTIANUM
SECTIO PRIMA
DE POTESTATE ECCLESIASTICA
IN MATRIMONIUM CHRISTIANUM (H-l, I.
GENERALIS IDEA ECCLESIASTICAE POTESTATIS IN MATR. CHRISTIANUM
ARTICULUS I. Potestas in Matrimoninm cbristianum Ecclesiae inest iure divino.
l^Juandoquidem de ecclesiae potestate in matrimonium christianum accurate a nobis atque per partes hoc in libro disserendum est, iuverit in ipso tractationis exordio sum- mis veluti lineis generalem quamdam eiusdem potestatis ideam adumbrantes inquirerecuiusmodi ea sit; quo iure insit ecclesiae ; quomodo suprema sit atque independens ; quo- modo ecclesiae ita sit propria , ut ad eam exclusive perti- neat ; quae quidem distinctis articulis generali quadam ra- tione explicabimus. Ut omnis tamen ambiguitas tollatur, declaramus per ius in vinculum, de quo nobis in praesentia- rum disserendum est , non intelligi potestatem vinculum , cum semel plenum extiterit , solvendi , sed conditiones po- nendi sine quibus oriri nequit, nec non inquirendi et de- cernendi , cum de vinculo, utrum validum sit, dubitatur.
6 LIB. II. SECT. I. DE POTEST. ECCLES.
Ac primo asserimus ecclesiam in matrimonium chri- stianum potestatem habere et quidem iure divino : utrum- que iisdera argumentis a priori et a posteriori conficitur. A priori, quatenus ex ipsa natura sacramenti ea divina potestas colligitur ; a posteriori , quatenus ecclesia ipsa eandem potestatem iugiter in matrimonium exercuit ut in retn sacram , eodem plane modo quo potestatem circa alia sacramenta exercuit , nimirum iure divino.
Sane si coniugium christianum est sacramentum a Christo Domino institutum , eius administratio ac regimen ecclesiae a Christo commissum est , prout eidem eccle- siae collata divinitus est reliquorum sacramentorum mo- deratio atque administratio. Etenim eo ipso , quod sa- cramenta sint gratiae conferendae media ac vehicula a Christo instituta ad fidelium suorum sanctificationem ac salutem , eorum administratio ecclesiae Christi concessa est, quae eosdem fideles regere debet et ad salutem ae- ternam perducere. Nemo qui sapiat hoc in dubium re- vocare poterit , quum et sacramenta sint media ad salu- tem potissima , et aeterna salus supremus sit finis ac meta ultima ob quam aedificata ecclesia est. Aut igitur ab ad- versariis negandum est matrimonium esse vero et proprie novae legis sacramentum, aut negandum, auctore Christo ecclesiam sacramentorum dispensatricem esse ac modera- tricem. Cum vero neutrum sine fidei dispendio in dubium revocari possit. omnino infertur matrimonii christiani sa- eramentum, perinde ac sacramenta cetera, ecclesiae aucto- ritati ac potestati fuisse tributum.
Dum vero dicimus sacramenta eorumque administra- tionem ecclesiae regimini , custodiae aut potestati a Christo fuisse commissa , non id de intima ipsorum substantia ac vi inteliectum volumus , quae independens prorsus est ab ecclesia , ac tota pendet ex Christi institutione. Scilicet eatenus sacramenta ecclesiae potestati subsunt, quatenus
CAP. I. GEN. IDEA POTEST. ECCLES. ART. I. 1
ecclesia sive declarare sive ' constituere potest , quae ad legitimam eorundem administrationem pertinent, quaeque ad augustiorem formam conferre possunt. Hinc ecclesiae est ritus determinare ac ceremonias , quae in illorum col- latione servari debent ; definire item tempus , locum , mo- dum , personas , conditiones quae e re esse iudicaverit ad dignam convenientemque eorum susceptionem ; nec non iudicium ferre , cum oboritur dubium, aut quaestio circa materiam , formam , ministrum , dispositiones suscipien- tium , ac cetera huiusmodi. Cum igitur ex praeiacto prin- cipio eadem sit ratio sacramenti matrimonii ac reliquo- rum sacramentorum , iure meritoque inferimus et huius pariter sacramenti moderationem ad ecclesiam pertinere.
Neque obest christiani connubii administros esse con- trahentes ipsos , non autem sacerdotes , secus ac in aliis accidit sacramentis ; siquidem id non officit quominus hoc etiam sacramentum regimini subsit ecclesiae. Nec enim possunt fideles sibi invicem hoc sacramentum conferre , nisi sub ecclesiae auctoritate, cuius est eos ad coniugium, prout est sacramentum , admittere , ac providere ut illud tamquam christiani , ecclesiae subditi ac filii iuxta statu- tas leges et suscipiant et administrent.
Itaque semel ac constitutum est iuxta perpetuam ec- clesiae fidem , christianorum coniugium vere ac proprie sacramentum esse a Christo Domino institutum , eo ipso consequitur , potestatem in matrimonium ad ecclesiam di- vino iure pertinere. Quod vidit etiam Calvinus , qui ve- nenum suum evomens adversus catholicam ecclesiam , matrimonium dixit ab ecclesia in sacramentorum album relatum fuisse , ut eo ipso in illud suam protenderet aucto- ritatem. « Dicas nihil aliud ( sic ille ), quam abominatio- num latebram quaesiisse ( pontificios ) , dum e matrimonio sacramentum fecerunt. Ubi enim id semel obtinuere, con- iugalium causarum cognitionem ad se traxerunt: quippe
8 LIB. H. SECT. I. DE P0TEST. ECCLES.
res spiritualis erat profanis iudicibus non attrectanda. Tum leges sanxerunt , quibus tyrannidem suam firmarunt (1).» Adeo evidenter ex ipsa rei natura , seu ex sacramenti ra- tione a priori , logica necessitate deducitur, ecclesiam in matrimonium ipsum divino iure potestatem habere.
Reliquum est ut eandem veritatem evincamus ex facto, seu a posteriori. Quod ut assequamur, satis nobis erit percurrere ecclesiastica documenta , ex quibus universim patefiat ecclesiam quovis tempore in coniugia fidelium suo- rum hanc sibi tribuisse ac vindicasse divino iure potesta- tem. Huius autem rei tot sunt documenta , quot attulimus in superiore libro , dum ostendimus ab apostolica aetate matrimonium ut verum ac proprium sacramentum a Chri- sto institutum semper in ecclesia theoretice ac practice spectatum fuisse. Tot suppetunt documenta , quot sunt testimonia patrum atque ecclesiasticorum scriptorum , qui agunt de matrimonio christianorum tamquam de re sacra, cui divina gratia , ac multiplex Dei benedictio adnexa est per manus nimirum ecclesiae. Quae cum a nobis iam ad- ducta fuerint , eaque magno numero , necesse non est eadem hic denuo proferre.
Sed magis directe ad rem praesentem pertinent tot illae sanctiones , quibus ecclesia constituit, ut nonnisi de sententia episcopi nuptiae fierent , quo sint secundum Do- minum, et non secundum cupiditatem, ut loquitur s. martyr Ignatius (2) . Quae quidem verba si apprime perpendantur, ostendunt iam ab initio receptum fuisse , ut coniugia a fidelibus non inirentur , nisi iuxta normas ab ecclesiae pastoribus positas ; atque episcopi fuisse , omnibus per- spectis , iudicare, utrum coniugium legitime celebrari pos-
(l) Institut. lib. IV. cap. 19. §. 37.
(1) In epist. ad Polycarp. c. V. ed. Coteler. cuins integrum testimonium ita se liabet : « Decet vero , ut sponsi et sponsae de sententia episcopi coniugium laciant, quo nuptiae etc.«
CAP. I. GEN IDEA POTEST. ECCLES. ART. I. 9
set. Id enim totum significatur dicto illo de sententia epi- scopi, quod ad simplicem notitiam , aut admonitionem et exhortationem coarctari nequit. Quum autem haec a viro apostolico scripta fuerint , merito proinde diximus ec- clesiam iam a suis initiis spectasse fidelium coniugium tamquam rem suam . seu circa quam ipsa decernere , sta- tuere , ac iudicare deberet , eo ipso quod de sacramento divinitus sibi commisso ageretur (3) .
Huc etiam pertinent institutiones illae , quibus cautum est , ut nonnisi coram episcopo , aut sacerdote , seu in facie ecclesiae , uti nunc loquendi usus obtinet , connu- bium celebraretur , et sic sancte omnia fierent, atque aditus iis abusibus occluderetur , qui a malesuada cupiditate oriri possent. Exinde omnis ille rituum ac caeremonia- rum apparatus , quo ecclesia , ut augustiorem redderet solemnem hunc actum, et coniuges ad contrahendum co- ram sacerdote alliceret, christianum connubium communi- vit atque adornavit. Tales fuerunt ritus ab ecclesia vel instituti vel admissi uti traditio anuli , veli , coronae , cae- terorumque eiusmodi , preces praesertim ac benedictiones, quibus et divinum auxilium super nubentes ecclesia ipsa
(3) Ne meris coniecturis inuixi haec affirmasse videamur, iuverit heic de- scribere , quae doctus Albaspinaeus adnotavit lib. I. Observation.de veteribus ecctesiae ritibus observat. XXIV. ubi expianans verba Tertulliani -. Miror consi- liuriorum praevaricationem ; item ea quae leguntur in eiusdem libro De mono- gamia : petere maritum ab episcopo a vidua. « Reperi , inquit , in ecclesia olim statutum ne quisquam uxorem duceret, autdenuptiis cogitaret, quin prius ec- clesiam, id est episcopum, sacerdotes, viduas, ceterumque clerum consuluisset eisque conditiones futuri coniugis, statum, religionem, sectam, patriam denique ft aetatem exposuisset.»
Et paulo post: ■ Nuptias, neque facere, neque de iis cuiquam mulierum fas erat cogitare, quin prius per easdem viduas (diaconissas) episcopum consuluissent. Petere igitur maritum a vidua, estcum vidua communicare ( et per hanc cum episcopo ) cui, aut qua de causa quaepiam nubere vellet. In eandem plane sen- tentiam accipienda sunt, quae eodem libro leguntur; et illi plane sic dabunt uxores et viros quomodo buccellas; dare enim uxores et viros, nihil aliud est, quam nubendi potestatem facere.» Inter opp. Sirmondi ad calcem libri XII. Fa- cundi Hermianens. pag. i8. et opp. Alhaspinaei. Paris. ie23. pag. 175.
10 LIB. II. SECT. I. DE POTEST. ECCLES.
imploraret, atquo oh oculos veluti subiiceret gratiam il- lam, quae foederi nuptiali inest, si rite celebretur (4).
Ex eadem ecclesiae auctoritate receptum fuit ab im- memorabili , ut intra missarum solemnia , seu in ipsa sacrificii oblatione ut plurimum inirentur coniugia, peracta confessione, atque eucharistia percepta (5). Constitutum pariter est, ut novi sponsi per triduum in continentia se in tanti sacramenti obsequium ac reverentiam servarent (6).
Cum vero temporis tractu ecclesia experimento didi- cisset abusus plures irrepere in nuptiarum celebratione , factum est, ut pluribus legibus eas communiret quavis aetate , ut ea qua par est sanctitate inirentur , adeo ut perenni usu ecclesia potestatem suam in christianorum coniugia palam ostenderit.
Hinc quoties aliqua exorta est controversia circa ali- cuius coniugii naturam , valorem , legitimitatem ; nec non circa sponsalia , separationem etiam quoad torum , alia- que eiusmodi , toties reperimus illam fuisse ab ecclesia discussam , atque definitam (7) . Plura item antiquitus con- stituta sunt circa secundo , tertio , ulteriusque repetitas nuptias , quae deinceps partim immutata sunt , partim obsoleverunt (8). Sic plura sancita sunt circa tempus et locum quibus coniugium iniri posset (9).
(4) Plerique eiusmodi ritus iamdiu obtinebant in nuptiisHebraeorum etEthni- coruni, quos ecclesia adscivit ac sanctificavit. Cf. Martene De anliqu. eccl. ritib. lib. I. c. IX. not. 3 et 4. Goarium in Euchologio not. in officium coronation. p. 397 seqq. I. A. Fabricinm in Bibliographia antiquaria cap. XX.
(5) Tertullianus in lib. I. Ad uxor. cap. IX iam meminit oblationis in cele- bratione matrimonii dicens: confirmat oblalio ; quaeverba omnino intelligi debere de sacrificio missae et communione ostendit Albaspinaeus in notis ad hunc locum.
(6) De qua continentia fuse scribit Martenius loc. cit. c. IV.
(7) Cf.PhillipsZ)« droit ecclesiastique dans ses principes gdneraux.Tr&d. Crouzet. Paris 1850. tom. deux. liv. I. §. CIX. pag. 403.
(8) Haec omnia collecta sunt apud Chardon Eisl. des sacremens tom. VI. Hist. du mariage ch IV. art. 1. et 2. ex quibus patet a nonnullis privatis et par- licularibus ecclesiis interdum erratum fuisse: quare quae ab ipsis perperam consti- tuta sunt vel ab ecclesia universa, vel a rom. pontilicibus sunt emendata.
(9) Ibid. chap. III.
CAP. I. GEN. 1DEA POTEST. ECCLES. ART. I. 11
Ab his singillatim afferendis abstinemus , cum nobis in pracsenti articulo unice propositum fuerit ostendere ge- neratim, ecclesiam tum divinitus habere, tum iugiter sibi divino iure in christianorum coniugia potestatem vindi- casse.
ARTICULUS II.
Potestas Ecclesiae in Matriraonium christianum suprema est et iodependens.
Optima ratio dignoscendi naturam potestatis ecclesia- sticae , de qua disserimus , est diligenter inspicere ma- teriam circa quam versatur, et modum quo in praxim de- ducta est. Si enim materia ipsa , utpote spiritualis omnino et sacra, supremam et independentem ecclesiae potesta- tem suapte natura requirat , si ecclesia a suis usque ini- tiis hoc plane sensu sine ulla prorsus dependentia eam collatam sibi divinitus esse intellexerit , ac iugiter exer- cucrit , profecto nemo ihficias ibit eiusmodi potestatem iure meritoque dici independentem atque supremam.
At vero , si primo materiam circa quam potestas ver- satur inspiciamus , ea est matrimonium christianum ve- rum propriumque sacramentum. Huic fundamento potestas ecclesiae eaque suprema et independens innititur. Semel ac coniugium , quod antea in officium naturae , ac si placet , in societatis bonum constitutum erat , ad sacra- menti dignitatem evectum est , eo ipso Christus Deus-homo ac supremus Dominus sine ulla prorsus ab hominibus dependentia in tota sua plenitudine supremam ecclesiae suae potestatem contulit in sacramentum matrimonii, quod ipse instituit.
Nimirum eadem ratione ecclesiae commissum est ma- trimonii sacramentum , qua cetera sacramenta eidem ec- clesiae administranda commissa sunt ; scilicet ea est col- lata suprema potestas , quae necessario requiritur , ut
\t LIB. I. SECT. I. DE POTEST. ECCLES.
ecclesia Christi ipsius vice fungens decernat atque iudicet de conditionibus appositis aut apponendis , ut nil desi- deretur quominus et ex parte tum materiae tum formae, et ex parte ministri , et ex parte suscipientis, rite sacra- menta singula conficiantur ac suscipiantur.
Ecquis enim alius praeter ecclesiam poterit iure de- cernere, ac sententiam ferre in iis, quae ad sacramento- rum valorem , aut dignam collationem aut susceptionem requiruntur? Ridiculum plane atque absonum foret, con- tendere ecclesiae non inesse supremam independentem- que potestatem iudicandi de materia , forma , subiecto , ministro baptismi , confirmationis , eucharistiae , poe- nitentiae , extremae unctionis , aut ordinis ; deque aliis adiunctis, quae horum omnium sacramentorum administra- tionem , ac susceptionem praecedunt aut comitantur. Hinc numquam hac de re excitata quaestio est. Cum donatistae errorem rebaptizantium adoptantes contenderent non so- lum ab haereticis , verum etiam a malis ministris admi- nistratum baptisma nullius esse valoris ; cum montanistae ac novatiani nonnulla esse peccata docerent , quae virtute clavium remitti aut solvi non possent; cumque callixtini necessariam ad salutem esse utriusque eucharistici sym- boli sumptionem effutirent , nonne iure ab ecclesia su- premo iudicio iudicati ac damnati sunt , perinde ac re- liqui omnes , qui simili ratione ecclesiam incusarunt circa aliorum sacramentorum administrationem ? Nonne pari ra- tione reiecti ab ecclesia sunt montanistae ac novatiani primis seculis , quemadmodum medio aevo cathari, albi- genses proscripti sunt qui pariter circa sacramentum poe- nitenliae aut sacri ordinis turpiter errarunt? Quandonam principes aut seculares potestates sese hisce negotiis im- miscuerunt, aut contenderunt, ecclesiam haud posse absque dependentia a potestate civili suam exercere potestatem? Quando nam ecclesiae auctoritatem in sacramentaobnoxiam
CAP. 1. GEN. IDEA POTEST. ECCLES. ART. II. 13
suis legibus atque statutis principes laici autumarunt ? Certe nihil eiusmodi in tota sacra antiquitate invenietur. Cur enim vero, nisi quia omnibus semper persuasum fuit, ecclesiae potestatem in sacramentorum administratione ex Christi ipsius voluntate supremam atque independentem esse oportere ?
Nisi igitur certis ac indubiis argumentis ostendatur aut aliquod interpositum esse discrimen inter sacramentum christiani coniugii ac cetera sacramenta , aut Christum Dominum aliquam pro hoc solo sacramento exceptio- nem fecisse , iure nos concludimus , eadem ratione inde- pendentem atque supremam esse ecclesiae potestatem in connubii christiani sacramentum , ac suprema et indepen- dens est eiusdem ecclesiae potestas in sacramenta reliqua.
Iam vero discrimen intercedere inter matrimonium , prout est sacramentum , ac sacramenta reliqua nequit ostendi. Etenim sacramenta signa sunt gratiae efficacia, pariter matrimonii sacramentum gratiae signum efficax est. Unicum quod urgetur discrimen illud est, quod ma- trimonium non modo sit sacramentum , verum etiam con- tractus. Haec porro distinctio inter contractum sive natu- ralem sive civilem et sacramentum in connubio christiano explosa est in libro superiore in quo ostendimus quam inanis in concreto sit huiusmodi distinctio , quae nonnisi ratione et mentis conceptu admitti potest, minime vero in re, ita ut duae entitates reales contractus et sacra- mentum haberi debeant , cum iuxta catholicam doctrinam christianum coniugium nihil aliud sit in suo formali con- ceptu quam ipse contractus evectus ad dignitatem sacra- menti , seu pressius adhuc , quam ipse contractus effectus a Christo sacramentum aut in sacramentum conversus. Ita- que eo ipso quod Christus nuptialem contractum sacra- mentum effecerit , non amplius dispesci aut separari potest ratio sacramenti a ratione contractus , et viceversa , sed
14 LIB. II. SECT. I. DE POTEST. ECCLES.
re duo haec unum idemque sunt (10); aut iuxta nonnul- lorum sententiam contractus nuptialis pars est essentialis ac materia proxima ex qua fit sacramentum , qui ex divina dispositione ecclesiae regimini traditus est in quem ipsa plenam supremamque exerceat potestatem. In quacumque hypothesi , aut ipsemet contractus est sacramentum , ut nunc certo tenet vera sententia , et nullum dubium quin subsit ecclesiae potestati , ut constat ex dictis ; aut est ma- teria proxima et essentialis sacramenti , et iterum patet ab ipso sacramento esse inseparabilem , adeoque ecclesiae potestati subesse.
Neque realis poni potest distinctio relate ad personas , quae ad contrahendum conveniunt. Etenim licet antequam contractum faciant spectari debeant uti cives , ac propterea politicae subsint potestati , cum tamen actu ineunt coniu- gium per mutuum consensum , seu efficiunt contractum nuptialem, uni subduntur ecclesiae, quum eo in actu eaedem personae, aut ipsum efficiant sacramentum per illum eun- demque actum quo contrahunt , aut per contractum po- nant materiam proximam sacramenti , quod ad ecclesiam unice pertinet. Ad eum nempe modum quo aqua , panis, vinum ac res ceterae quae sacramentis conficiendis inser- viunt, quamdiu non sunt nisi materia remota sacramen- torum, profanae res sunt, atque hominum curae permis- sae : cum vero ex illis sacramenta conficiuntur , seu quum accedente forma materiam proximam sacramentorum con- stituunt , sacrae res sunt ad solam pertinentes ecclesiam ; sic contrahentes per actum quo se coniugio copulant ac sibi invicem administrant sacramentum , sub regimine so- lius ecclesiae, quatenus contrahentes sunt, constituuntur.
Nullo idcirco existente sive intrinseco, sive extrinseco discrimine inter cetera sacramenta et sacramentum chri- stiani connubii , unde peti possit aut debeat diversus ec-
(10) Vid. lib. I. sect. I. cap. 1, art. 1
CAP. I. GEN. IDEA POTEST. ECCLES. ART. II. 15
clesiasticae potestatis gradus relate ad hoc unum sacra- raentum , reliquum est , ut expendamus utrum Christus sacramentorum auctor et institutor aliquara fecerit exceptio- nem quoad sacramentum coniugii , unde inferri possit Sal- vatorem coarctasse ecclesiae potestatem , ita ut respectu istius sacramenti independens non sit atque suprema. Ve- rum huius exceptionis nuspiam in sacris litteris vestigium apparet. Quin potius si ratio habeatur eorum quae Chri- stus ipse circa matrimonium constituit, inferre deberemus peculiarem in coniugia auctoritatem ipsum exercuisse. Si- quidem Christus non modo naturalem contractum nuptialis foederis sacramentum effecit , verum etiam sustulit indul- tam veteribus polygamiam , nullo habito respectu ad po- liticam potestatem ; abrogavit concessum a Mose repudii libellum ; respuit omnes perfecti divortii faciendi causas, ut suo loco ostendemus. Nempe omniraodam plane ac su- premam in coniugium auctoritatem patefecit , atque idcirco exemplo suo ecclesiam docuit, ei plenam, independentem, supremamque competere in coniugium potestatem.
Concludamus igitur sacramenta orania uno eodemque modo ecclesiae commissa a Christo fuisse; ac propterea, cum , omnibus fatentibus , ita reliqua omnia ecclesiae commissa fuerint , ut ipsa in illorum administratione ius plenum , supremum ac independens a quavis seculari po- testate consecuta sit , eandem plenam , supremam , ac prorsus independentem potestatem in christianum coniu- gium accepisse, quod non secus ac alia verum est pro- priumque sacramentum.
Sed ne forte haec ecclesiasticae potestatis independen- tia videatur abstracta tantum atque idealis conclusio ex natura sacramenti petita , rationem , qua in praxin tra- dita potestas deducta est ab ecclesia paulo diligentius in- vestigemus. Prout enim ab initio constituimus, si eccle- sia , quae hanc potestatem a Christo obtinuit, vel a prima
16 LIB. II. SECT. I. DE POTEST. ECCLES.
sua institutione eam et intellexit et exercuit uti supremam independentem, iure optimo ut talis habenda est. Porro ita ecclesiam intellexisse atque executioni mandasse potesta- tem sibi factam in coniugio christianorum , nullo negotio demonstrari potest.
Atque ut omittamus apostolum Paulum , qui in I. ad Corinth. VII. plura , auctoritate sibi a Christo tradita , circa coniugia constituit sive fidelium cum infidelibus , sive fidelium inter se , pluresque sibi propositas hac de re quaestiones diremit , nulla interposita potestatis civilis mentione; quia reponi posset ipsum potestate extraordi- naria fuisse potitum , utpote apostolum, alia iam in promptu habemus argumenta, quae nullam exceptionem patiuntur.
Compertum est , ecclesiam per tria fere continenter secula sub ethnicorum imperatorum politico regimine ac potestate extitisse. Haec vero est aptissima aetas qua quid ecclesia potestate sibi insita , propria , suprema ac inde- pendente a regimine politico principum praestare possit certo innotescat. Si constiterit, tota illa dirae ac immanis persecutionis periodo , plenam prorsus ac supremam et ab ethnicorum principum legibus atque statutis immunem potestatem in sacramentorum administratione , praesertim vero in iungendis nuptiis sibi vindicasse , evidens erit ecclesiam uti supremam et independentem intellexisse sem- per eam potestatem , quam a Christo accepit ; adeoque hanc esse Christi ipsius mentem , qui eam facultatem con- tulit. Porro ab haereticis quibuscumque et a regalistis inquirimus , ut ipsi nobis patefaciant an ecclesia aliquando ad rite ac legitime sacramenta administranda a magistra- tibus illius aetatis facultatem aliquando petierit, aut sal- tem fideles docuerit ut eam ipsi exposcerent , ut legitime coniugia contraherent.
Proferant , si quod habent , Neronis , Decii aut Dio- cletiani diploma , quo ecclesiae christianae facultas data
CAP. 1. GEN. IDEA POTEST. ECCLES. ART. II. 17
fuerit aliquando quidpiam eiusmodi perficiendi , quod ad sacramenta, aut ad nuptias iungendas iuxta ecclesiae le- ges referatur. Proferant libellum supplicem aliquem a chri- stianis exhibitum principibus , aut magistratibus , ut sese legibus conformare possent , quibus ab ecclesia obstrin- gebantur. Quod si nihil eiusmodi proferre possunt , fa- teantur oportet, ecclesiam toto illo tempore plena abso- lutaque potestate hac super re potitam fuisse.
Iam vero si ecclesiae potestas sub ethnicis principi- bus circa sacramenta in genere , ac in specie circa con- iugia , plena fuit ac independens , nulla assignari ratio potest, quare illam sub christianis principibus aliquando amiserit , cum scilicet principes in ecclesiae sinum recepti et cooptati sunt , subditique eidem sunt facti , discipuli ac filii, non autem domini aut magistri. Illorum ad chri- stianismum conversio accepta referri debet Dei gratiae , qui eos praevenit et in sortem vocavit filiorum Dei , atque ecclesiae , quae eos admisit in sinum suum lustrali la- vacro aluitque doctrina sua. Immutata quidem per hanc conversionem fuit illorum conditio , sed conditio ecclesiae eadem permansit quoad naturam ac praerogativas suas perseveravitque. Nullum prorsus ius illi in ecclesiam acquisiverunt , sed novas cum ea relationes adepti sunt, iuxta quas interdum legislationem suam temperare debue- runt ac harmonice cum legislatione ecclesiae ordinare ; quin ecclesiae imperarent , eidem potius obtemperare de- buerunt in iis , quae ecclesia divinitus accepit, ac iugiter exercuit, ante quam principes ad christianam religionem converterentur.
Revera si veterum documenta consulimus , ecclesiam tum ante tum post principum conversionem supremam atque independentem potestatem circa nuptiale foedus chri- stianorum exercuisse comperimus. Ac de prima quidem epocha sub ethnicis imperatoribus testis est Tertullianus ,
H 3
18 LIB. II. SECT. I. DE POTEST. ECCLES.
qui perhibet proliibitas christianis nuptias cum paganis fuisse , dum scribit : « Coronant et nuptiae sponsos , et ideo non nubimus ethnicis , ne nos ad idololatriam usque deducant , a qua apud illos nuptiae incipiunt (11).» Et iterum : « Fideles gentilium matrimonia subeuntes , stupri reos esse constat , et arcendos ab omni communicatione fraternitatis , ex litteris ApostoJi dicentis, cum eiusmodi nec cibum quidem sumendum. Aut, numquid tabulas nuptia- les die illo apud tribunal Domini proferemus? Et allega- bimus qtiod vetuit ipse ? Non adulterium est , quod pro- hibitum est, non stuprum est. Extranei hominis admissio minus templum Dei violat: minus membra Christi cum membris adulterae commiscet. Quod sciam, non sumus nostri , sed pretio empti: et quali pretio ? sanguine Dei. Laedentes igitur carnem istam , eum laedimus de proxi- mo (12).» Quibus , ut patet , Tertullianus , cum agatur de disparitate cultus , non provocat ad leges civiles , quae profecto de hoc nihil statuerant , sed ad sacram Scriptu- ram , et ad ecclesiae consuetudinem legemque.
Testis praeterea est s. Basilius , qui agens de impe- dimento orto ex primo affinitatis gradu in linea collate-
(11) De coron. viilit. c. XII.
(12) Lib. II. Ad tixor. cap. III. ad quae verba boc adiecit Rigaltius commen- tarium. « Erant scilicet, quae maritis non christianis nuberenl, ac nihilominus in Domino nubere crederent: nuptiis videlicet iustis ac legitimis, et liberorum quae- rendorum, non libidinis caussa ; verum hosce colores diluit Tertullianus , conver- susque ad uxorem; non satis est, inquit, rite ac legitime nupsisse, et coniugii fidem sancte coluisse: nec tibi caussam ante Domini tribunal dicenti, quicquam proderit tabulas nuptiales proferre; nam tabulas allegando, coniugium allegabis cum inlideli: et allegatione tua teipsam damnabis peccati, quod evitari Dominas per Apostolum iussit. Quid enim his verbis : Tantum in Domino velitum putas? Stuprum? adulterium? Haec alio quidem capite vetantur, non isto. Christianus seu vir, seu foemina, templum Dei est. Foemina christiana, quae viro nubit non christiano , templum Dei contaminari et inquinari patitur; imo turpius quam adultera. Kempc alieni viri admissio templum iliud minus violat, minus membra Christi cum membris adulterae commiscet. Quod ut scias ac diligenter perpendas etiam atque etiam volo. Non sumus nostri, sed pretio empti, et quidem sanguine Dei. Laedentes igitur carnem istam , Deum laedimus de proximo qui carnem eius Jaedimus, carnem sanguine ipsius redemptam. Haee omnino fuit mens Tertulliani.-
CAP. I. GEN. IDEA POTEST. ECCLES. AKT. 11. 19
rali iuxta supputationem canonicam , quam aliqui effu- tiebant vetitam haud esse in Levitico , eo quod ageretur de coniugio ineundo cum sorore uxoris defunctae , eos re- darguit innixus consuetudini ecclesiae , et antiquae patrum traditioni atque statutis sanctorum virorum. Sic enim scri- bit : « Primum quod in eiusmodi rebus maximum est , morem nostrum obiicere possumus , ut vim legis haben- tem , eo quod nobis a viris sanctis traditae sunt regulae. Mos autem ille est eiusmodi , ut si quis impuritatis vitio aliquando victus in illicitam duarum sororum coniunctio- nem inciderit , neque id matrimonium existimetur , neque omnino in ecclesiae coetum admittatur , priusquam a se invicem dirimantur. Quare etiamsi nihil aliud dici posset, satis esset ipsa consuetudo ad boni custodiam (13).» Haec consuetudo, haecregula, mos hic vim legis obtinens repe- titur a s. Basilio ex antiqua traditione , seu ab aetate illa, in qua adhuc ecclesia sub principibus ethnicis degebat , alioquin recens fuisset eiusdem institutio ac proinde me- moria. Hac de causa documentum istud retulimus veluti spectans ad epocham, quae praecessit principum conversio- nem. Porro in eo ne verbum quidem de principum legibus. Aliud huius rei documentum nobis exhibet pro illa aetate concilium illiberitanum , quod longe verisimilius an. CCCV. celebratum est , seu vigentibus adhuc persecu- tionibus (14). Hoc enim concilium can. LXI. constituit : « Si quis post obitum uxoris suae sororem eius duxerit , et ipsa fuerit fidelis, quinquennium placuit communione abstinere (15).» Et in can. LXVI. severius adhuc ab eodem concilio vetitae fuerunt nuptiae inter ascendentes et de- scendentes in primo affinitatis gradu , siquidem illis ] qui eas attentassent , ecclesiae communio in perpetuum
(13) Epist. CLX. ad Diodorum n. 2. ed. Maur. tom. III. pag. 249.
(14) Cf. card. De Aguirre Concil. Hispan. tom. II. diss. 1. n. 18.
(15) Acta conc. Harduin. tom. I. col. 256.
20 LIB. II. SECT. I. DE POTEST. ECCLES.
denegata est. « Si quis privignam suam duxerit uxorem , eo quod sit incestus , placuit nec in fine dandam esse communionem (16).» Rursum can. XV. prohibetur coniu- gium christianarum virginum cum ethnicis : « Propter co- piam puellarum , gentilibus minime in matrimonium dan- dae sunt virgines christianae, ne aetas in flore tumens, in adulterio animae resolvatur (17).»Demum can. XVII. sub perpetuae excommunicationis interminatione prohibetur quominus parentes filias suas nuptui tradant idolorum sacerdotibus : « Si quis forte sacerdotibus idolorum filias suas iunxerit, placuit , nec in fine eis dandam esse com- munionem (18).»
Hic non contendimus , in his aliisque documentis r quae afferri facile possent ex primaeva illa aetate agi de impedimentis matrimonium dirimentibus , hanc quippe controversiam nunc seponimus , cum alias de ea singil- latim sermo fieri debeat; sed illud unum asserimus, quod nemo inficiari poterit , quin omnia respuat aut in dubium revocet , quae allata sunt documenta , primis rei christia- nae seculis , seu sub ethnicis imperatoribus , ecclesiam no- mine et auctoritate propria , adeoque plena , suprema ac independente plura circa matrimonium fidelium constitu- isse, illudque ut rem suam, seu sibi a Christo traditam ab initio spectasse. Asserimus praeterea, ex iisdem docu- mentis constare, ecclesiam suis in sanctionibus nullam iniecisse de civilibus legibus , et de politica potestate men- tionem ; sed constanter provocasse aut ad sacras litteras , aut ad apostolicam traditionem , aut ad consuetudinem maiorum , aut denique ad sanctorura virorum statuta , ad honestatem sanctitatemque christiani coniugii , ac se plane autonomam in christiano coniugio regendo patefecisse.
(16) Ibid. COl. 257.
(17) Ibid. col. 252.
(18) Ibid.
CAP. 1. GEN. IDEA P0TEST. ECCLES. ART. II. 21
Quod demum vetustissimis illis temporibus iam eo- clesia fidelium coniugia ritibus , precibus benedictioni- busque communiverit quibus , significaret connubialem fidelium coniunctionem , gratiam utpote novae legis sacra- mentum, conferre , testis est iterum locupletissimus Ter- tullianus dum eius matrimonii celebrat felicitatem , quod ecclesia conciliat, confirmat oblatio , seu eucharistiae ce- lebratio, et obsignat benedictio (19); quique alibi inter ce- teros nuptiarum ritus velum etiam commemorat , quod sponsa de sacerdotis manibus accipiebat , quodque distin- guit a velo quod christianis virginibus dabatur, scribens: « Et desponsatae quidem habent exemplum Rebeccae , quae cum ad sponsum ignotum ignota duceretor... si autem ad desponsationem velantur etc. (20).» Quod clarius postea expressit s. Ambrosius dum ait: « Ipsum coniugium vela- mine sacerdotali et benedictione sanctificari oporteat (21).» Poenis vero ecclesiasticis sancita fuisse, quae constituta fuerant circa coriiugia ex allatis concilii illiberitani cano- nibus apertum fit.
Et haec de prima aetate sub imperatoribus infidelibus; eadem autem ratione se gessisse ecclesiam in altera pe- riodo , quae coepit sub imperatoribus christianis , ita ut propria auctoritate , eaque plane independente ab ipsorum politica potestate connubia christiana moderata sit, adhuc luculentiora documenta evincunt. Nam in concilio neocae- sariensi , quod celebratum est ante concilium Nicaenum, vetatur iniri coniugium a muliere cum defuncti coniugis fratre sub interminatione excommunicationis usque ad mor- tem ; neque indulgentia delinquenti in vitae exitu conce- ditur, nisi sub expressa conditione, quod si supervixerit, vinculum solvat eiusmodi incesti coniugii.En canonis U.
(19) Lib. II. Ad uxor cap. VIII.
(20) De virginibus veland. cap. XI.
(21) Epist. XVII. ad Vigil ed. Maur.
gg LIB. II. SECT. I. DE POTEST. ECCLES.
verba : « Mulier si duobus fratribus nupserit , abiiciatur usque ad mortem. Verumtamen in exitu , propter miseri- cordiam , si promiserit , quod facta incolumis , huius con- iunctionis vincula dissolvat , fructum poenitentiae conse- quatur (22).»Et in conc. ancyrano pariter ante nicaenum habito statuitur, ut puellae alicui iam desponsatae, quae postea ab altero raptae fuerint , e raptorum manibus eri- piantur, restituanturque illis , quibus fuerant desponsatae, quamvis a raptoribus violatae fuissent : « Desponsatas pu- ellas , et postea ab aliis raptas, placuit erui et his reddi, quibus fuerant ante desponsatae , etiamsi a raptoribus flo- rem pudoris sui amisisse constiterit (23).» De eodem raptus crimine egit s. Basilius in epist. canonica ad Am- philochium. « Qui ex raptu , inquit, mulieres habent, si- quidem aliis iam desponsas abripuerint, ante admittendi non sunt , quam ab eis ablatae sint , et eorum quibus ab initio desponsae erant, potestati redditae , utrum eas velint accipere , an desistere ; si quis autem vacantem acceperit, auferre quidem oportet , suisque restituere , et ipsorum voluntati permittere , sive sint parentes , sive fratres , sive quivis alii puellae moderatores ; ac si ei quidem tradere velint , oportet matrimonium constituere , sin autem re- nuerint, nequaquam vim inferre (24).»
In eadem epistola, ac in altera quam prius ad eumdem Amphilochium dederat s. Basilius alia plura constituit circa coniugia quae successive contrahebantur a trigamis et po- lygamis , ac circa canonicarum matrimonium , de quo in specie statuit : « Canonicarum stupra pro matrimonio non reputentur , sed earum coniunctio omnino divellatur. Hoc
(22) Ex interpretat. Dionysii Exigui apud Harduin. Acta concil. tom. I. col. 282. Celebratum est autem an. 314.
(23) Can. XT. ex vers. Dionys. ibid. col. 276. eodem an. 314 celebratum hoe concilium est.
(24) Epist. II. canon. ad Ampliiloch. n. CXCIX. can. 22. ed. Maur. Opp tom. III.
CAP. I. GEN. IDEA POTEST. ECCLES. ART. II. 23
enim et ecclesiae ad securitatem est utile , et haereticis non dabit adversus nos ansam, quasi per peccandi liber- tatem ad nos attrahamus (25).» Cetera quae de variis con- iugiis disserit s. pater in utraque canonica epistola silentio praetereo. Plura item constituerunt rom. pontifices circa nuptias , inter quos s. Syricius in epistola ad Himerium episcopum tarraconensem irritum declarat coniugium mo- nachorum , prout iamdiu receptum erat sive in orientali sive in occidentali ecclesia (26), nec non sacerdotum ac le- vitarum (27), perinde ac in epistola ad Afros (28). Ita etiam se gessit s. Innocentius I. (29), et s.LeoM. (30); ut omit- tam , quae statuerunt concilia quae quarto et quinto seculo celebrata sunt , cum de his postea recurrat sermo quando de impedimentis dirimentibus , eorumdemque statuendo- rum potestate disseremus (31).
Ex his nihilominus , quae hactenus protulimus aut in- dicavimus, satis apparet veritas eorum, quae affirmavimus, tum nempe a prima ecclesiae periodo, quae sub principum persecutione decurrit , tum in altera , quae ipsorum con- versionem subsecuta est , ecclesiam suo nomine , suaque auctoritate , ac sine ullo ad politicam potestatem respectu legislationem propriam constituisse circa fidelium coniu- gium , quod iugiter uti sacramentum sibi administrandum ac moderandum a Christo traditum spectavit , quin ullo modo civili potestati subiiceretur.
(25) Epist. CLXXVIII. can. 6. I)e eodem argumento disserit in altera epist. cit. can. 18. Quid canonicarum nomine s. Basilius signiflcet, ambiguum videtur. Zonarus et Balsamon contendunt sub hac appcllationc designaii clericos, mona- chos ac virgines Deo consecratas; at maurinus editor solas virgincs sacras ostendit designari.
(26) Epist. VI. apud Coustant Epist. rom.ponli/. col. 620.
(27) Ibid. cap. VII.
(28) Ibid. Epist. V. cap. II. n. 3. col. 655.
(29) Epist. ad Probum col. 909.
(30) Epist. ad Rusticum Narb. ed. Ballerin. CLXVII. c. 3. col. «415 seqq.
(31) Interim Cf. Bianchi Della potesta c della polizia dclla chiesa. Roma 1750. tom. V. par. II. cap. 6. §. 1.
24 LIB. II. SECT. I. DE POTEST. ECCLES.
ARTICULUS III.
Potestas in Matrimonii christiani viuculum solius est propria Eeclesiae.
-
Non hic agimus de omnibus , quae quomodocumque ad matrimonium referuntur , sed de ipso agimus tantum \in- culo, quo matrimonium constituitur. Iam vero potestatem in vinculum matrimonii christiani ad solam pertinere eo- clesiam tum a priori , tum a posteriori facile probatur.
Etenim , uti ostendimus , matrimonium christianum nihil aliud est quam contractus naturalis ad sacramenti dignitatem a Christo evectus; aut clarius adhuc, quam contractus coniugalis sacramentum a Christo effectus. Vin- culum illudque perpetuum ac indissolubile res est sacra- menti, saltem prout est perfectum et consummatum , atque eo pertinet ut significet indissolubilem divini Verbi cum humana natura et cum ecclesia unionem. Sane deme a con- iugio rationem sacramenti , et omnis aut praecipuus saltem titulus perpetuitatis matrimonii in quolibet eventu , in qua- libet rerum difficultate, adiunctorumque complicatione , sublatus est. Argumenta , quae pro dissolutione in non- nullis casibus pugnant , non minimam vim habent , ac proinde si coniugium spectaretur tantummodo sub con- tractus sive naturalis sive civilis ratione , sua perpetua firmitate destitueretur. Hinc Bellarminus adstruere non du- bitavit insolubilitatem matrimonii in causam primariam et certissimam referri non posse nisi in signum coniunctionis indissolubilis Christi cum ecclesia , in quam s. Augustinus eam perpetuo refert (32). Quocirca in nulla legislatione
(32) Lib. Dc matrtm. c. IV. in quam sententiam cum Sanchez praeter d. Thomam allegasset s. Bonaventuram , Burgensem, Durandum, d. Antoninum, Caietanum, Medinarn aliosque novemdecim subdit: « Hinc infertur omnimodam indissolubilitatem non competere matrimonio consummato ex iure naturae, sed ex Christi praecepto positivo divino: quos Deus coniunxit homo non separet ,
CAP. I. GEN. IDEA POTEST. ECCLES. ART. III. 25
humana, imo neque in veteri lege divina, at solum in evan- gelica perpetuitatem illam reperimus in matrimonio, quae adstruitur et servatur in ecclesia Christi , eo ipso quod ecclesia tamquam verum propriumque sacramentum fide- lium suorum coniugium habuerit referens perpetuamChristi cum ecclesia coniunctionem. Quod si vinculum nuptiale ef- fectus immediatus est ac res sacramenti , patet illud nulli subiacere potestati nisi illi , cui a Christo commissa est sacramenti ipsius moderatio atque administratio , nempe ecclesiae. Hinc videbimus a sola ecclesia dirimentia im- pedimenta constitui posse ; ipsum quandoque vinculum ab ecclesia solvi in matrimonio , non quidem consummato , quod omnino est indissolubile , sed in matrimonio rato , ob solemnem religiosae vitae professionem , atque alia ab ecclesia praeterea fieri posse , et facta ,esse , quae ipsum vinculum respiciunt.
Insuper vinculum coniugale ob mysticam significatio- nem quam praesefert , quaeque iugiter completur per le- gitimum coniugii usum (33), haberi debet , ut res sacra ,
ubi elevavit matrimonium ad esse sacramenti , et ut repraesentaret indissolubilem Christi per carnem cum ecclesia nnionem.» Lib. II. De matrim. disp. 13. Verum de hoc argumento plenius agemus in lib. III.
(33) Licet theologi omnes doceant ad essentiam matrimonii sufficere solum contrahentium consensum verbis de praesenti utrimque expressum , fatentur ta- men eiusdem consummationem conferre ad pleniorem significationem coniunctio- nis Christi cum ecclesia ob naturae conformitatem. Hinc communi calculo tradunt scholastici, matrimonium dignitate minus quidem esse celeris sacramentis, signl- ficatione tamen aliis praestare. Quapropter in Commentariis in dist. 26. libri IV. Sentent. quaerunt utrum carnalis commixtio sit de integritate matrimonii, eamque quaestionem resolvunt affirmaf ive. Nobis satis sit conclusionem afferre s. Bona- venturae in cit. Dist. 2. 3. «Copula carnalis non est de integritate sacramenti ma- trimonii , quanlum ad esse necessitatis, sed solum quantum ad esse completio- «i5. In matrimonio considerantur haec tria , scilicet signum, officium, remedium. Quantum ad signiticationem, dicendum quod duplex est eius significatio : signifi- cat enim coniunctionem Christi et ecclesiae per charitatem: et coniunctionem eorumdem per naturae conformitatem....Primum igitur signatum,et primum offi- < ■ium.et primum remedium sunt in sacramento matrimonii quantum ad coniunctio- nem animorum. Secundum est solum quantum ad coniunctionem corporuro. Et primum est de substantia matrimonii quantum ad esse nccessarium . Secundum quantum ad esse plenum.»
26 LIB. II. SECT. I. DE POTEST. ECCLES.
quae unice a spirituali potestate , cuiusmodi est potestas ecclesiae, potest attingi. Quapropter invenimus , quod sola ecclesia de coniugii vinculo decreverit ac iudicaverit. Ipsa enim conditiones apposuit quibus firmum illud permaneret atque consisteret; ipsa, cum exorta quaestio est utrum subsisteret nec ne, rem expendit ac sententiam tulit; ipsa, causa expensa, sive circa legitimitatem contrahentium, sive circa consensum eiusve defectum , sive circa conditionum omnium concursum, quae ad coniugii valorem requiruntur, iudicavit de ipso coniugio ; imo constituit in suis eccle- siasticis tribunalibus eum , qui data opera vinculi patroci- nium susciperet , cum causae agitarentur , nec ullam un- quam rationem habuit illius sententiae , quae in laico foro pronunciata fuisset, quasi conscientiae satisfaceret.
Ex qua postrema animadversione tertio adiicimus , vin- culum quod ex consensu et sacramento oritur, esse rem internam atque conscientiae , cuius propterea iudex alius esse nequit praeter eum qui conscientias moderatur, nempe potestas spiritualis, cuiusmodi ecclesia est. Ipsa sola po- test in conscientiae foro de re morali iudicium instituere , eo vel magis quod interdum ea celebrentur coniugia , quae conscientiae nuncupantur, quorum ecclesia sola conscia est , neque ad forum externum ac politicum ullo modo per- veniunt(34).Possunt praeterea intervenire causae latentes, quae ex occulto impedimento oriuntur , quaeque efficiunt , ut vinculum non subsistat, quo in casu, putati coniuges separari ab invicem debent. Contra vero fieri potest, ut in
(34) Egregium opus hoc de argumento scripsit Franc. Mazzei cui tit. De ma- trimonio conscientiae liber singularis, vol. un. in-4. Romae 1766. illudque ita definit cap. I. §. 2. « Matrimouium quod contrahitur coram parocho, aut altero sa- cerdote ab eo cui facta sit potestas destinato, duobusque testibus, ealege utoc- cultum semper sit, 'atque ideo contrahitur omissis , auctoritate tamen superioris ecclesiastici, iisquae praecedere debent, proclamationibus, tum illa , quae subsequi debet descriptione in ordinario matrimoniorum libro.>> Quam definitionem seu po- tius notionem cnarrat ac vindicat cum suis consectariis in totius operis decursu.
CAP. I. GEN. IDEA POTEST. ECCLES. ART. III. 27
foro externo aliquod coniugium tamquam illegitimum ha- beatur ac irritum, cum tamen in ecclesiae foro ea omnia concurrant , quae ad validum ac legitimum connubium constituendum requiruntur ac sufficiunt. Iam vero in his rerum adiunctis in quibus agitur de honestate vel inho- nestate morum , ecquis nisi ecclesia poterit causam inspi- cere , sententiamque proferre , utrum vinculum existat nec ne , adeoque licita vel illicita sit personarum , de quibus agitur, congressio?
Age vero , si coniugium prout sacramentum est, soli ecclesiae a Christo concreditum est, hoc ipso constat so- lam ecclesiam ius habere in coniugii christiani vinculum , quod ei intimum est ac inhaeret, quatenus ex sacramento exurgit. Principes idcirco nullam possunt sibi in illud auctoritatem vindicare , alioquin attingerent sacramentum ipsum , remque prorsus spiritualem atque internam , sive conscientiae.
At magis etiam directe ostendimus , principibus civi- libus nullo modo hanc in vinculum coniugii christiani potestatem convenire posse. Profecto si quod ipsi ius in vinculum haberent, vinculum ipsum matrimonii non quate- nus ex sacramento est , sed quatenus ex mero contractu sive naturali sive civili profluit , respicerent. At vero uti in praecedente libro evicimus , in coniugio christiano, eius- modi realis distinctio admitti nullo pacto potest , cum una eademque res sit contractus et sacramentum ; ergo si ipsi ius nullum habent in matrimonium prout sacramentum est, nec ullum habent in idem prout est contractus.
Praeterea , vel hoc ius ipsis adscribi deberet prout principes sunt , nimirum ratione principatus ac imperii quo fruuntur , vel prout sunt principes christiani , scilicet ratione christianae professionis. At neutrum affirmari po- test. Si enim ideo ius habent quia sunt principes , tunc ipsi etiam principes infideles possent aut impedire aut dis-
28 LIB. II. SECT. I. DE f»0TEST. ECCLES.
sohere coniugia christiana, sive obsistendo quominus vin- culum coniugale contraheretur , sive contractum dirum- pendo per divortia , quod nemo dicet. Alioquin rei chri- stianae hostes viam sibi amplissimam patefecissent ad ec- clesiam destruendam. Absurdum praeterea est asserere potestatem aliquam principes infideles sibi vindicare posse in sacramentum ecclesiae christianae. Haec tamen omnia fluerent , si ratione imperii ac principatus aliquid efficere valerent super vinculum christiani matrimonii; principatus enim natura eadem est in christiano principe ac in ethnico.
Quod si spectentur ut principes christiani , multo mi- nus ea facultate gaudent; ut enim paulo ante adnotavi- mus , cum principes Christi religioni nomen dederunt , et in ecclesiae coetum cooptati sunt, effecti sunt ecclesiae filii, atque in spiritualibus eidem subditi evaserunt, nec ius ul- lum in sacra ex eorum conversione sunt adepti. Quum vero hic agatur de re sacra , cuiusmodi est vinculum perpe- tuum ex sacramento proveniens, patet ius nullum in ipsum acquisivisse principes , quo antea destituti erant.
Hinc historia ecclesiastica universa tradit, ecclesiam passim principum leges, quae attigerant vinculum nuptiale, ex quo oritur unitas et indissolubilitas coniugii respuisse , immo vero docet ecclesiam leges eiusmodi nusquam et numquam ratas habuisse. Quoties proinde casus accidit in quo contra ecclesiae legislationem alterutra ex his proprie- tatibus per legem aliquam affecta est , toties ecclesia uti nullius plane valoris eam habuit. Notae illae patrum sen- tentiae sunt quibus leges divortii , aut divortio saltem faventes ab imperatoribus latas perpetuo reiiciunt respuunt- que , utpote quae iuri divino , atque legibus ecclesiae ad- versarentur, ut patet ex iis omnibus testimoniis patrum , quae alias congessimus , quin ea iterare heic debeamus.
Huic doctrinae conformis semper fuit praxis ecclesiae. Atque ut unum saltem documentorum genus hac de re
CAP. I. GEN. IDEA POTEST. ECCLES. ART. II. 29
exempli causa afferamus , sufficiat innuere romanos pon- tifices insurrexisse , ac poenis etiam et comminationibus in illos principes animadvertisse , qui ius sibi in matri- monii proprii vinculum arrogarunt , tentantes suum ipsi dissolvere coniugium contra ecclesiae leges. Ita se gessit Stephanus IV. cum Carolo M. (35), Nicolaus I. cum Lotha- rio (36), Gregorius V. cum Roberto (37), Alexander III. cum Henrico II. (38), Urbanus II. cum Philippo 1. (39), Inno- centius III. cum Philippo Augusto (40). Iam vero si eius- modi iure principes potiti essent , profecto non hac se ratione gessissent romani pontifices , neque eorum com- minationibus aut poenis illi cessissent, sed ius suum vin- dicassent ; quod tamen non fecerunt , atque ad multipli- ces potius technas confugerunt , ut eiusmodi facta aliquo saltem modo , seu pallio cohonestarent (41).
Sive igitur intima rei spectetur natura , sive secula- ris principatus conditio , sive doctrina et praxis christia- nae antiquitatis universae, constat solam ecclesiara po- testatem habere in christiani matrimonii vinculum , ac proinde nullatenus ad potestatem politicam pertinere posse sub quovis respectu spectetur.
Haec autem non minimum robur accipiunt , si cum nonnullis haud spernendis auctoribus quispiam inficiare- tur matrimonium etiam in se spectatum , seu praecisione
(35) Apud Duchesne Historiae Francorum scriplores, tom.III. pag. 76(. el Le Cointe Annal. ecclesiast. Francorum ad an. 770. n. XIII.
(36) Apud Harduiu. Acta concil. tom. V. col. 539. concil. aquisgranens. III. a quo concessum est Lothario novum coniugium ; ast eidem restitit summus pon- tifex.
(37) Ibid. tom. VI. part. I. col. 755. in conciiio rom. an. 998. celebrato.
(38) Cf. Rogerium de Hoveden. Annal. pars poster. pag. 170. apud Rerum angticanar. scriptores Francof. 1601.
(39) Duchesne Hist.Francor. tom.IV. ad an. 1100. pag. 13 seq.
(40) Cf. Hurter Histoire de la vie d'Innoc. VI U. in qua de hac re fuse per- agitur.
(41) Cf. Roskovany De matrim. in eccles. cathol. tom. II. Augustae Vinde- lic. 1840. §. 171.
30 LIB. II. SECT. I. DE POTEST. ECCLES.
facta a sacramenti ratione , esse vere ac rigoroso sensu contractum sive naturalem sive civilem. Hi enim conten- dunt matrimonium quoad naturam ac substantiam suam nulla prorsus ratione esse contractum , siquidem deest obiectum seu res de qua contrahi possit. Substantiam quippe matrimonii efficit mutua obligatio coniugum ad amorem et fidelitatem in ordine ad prolem procreandam instituendamque , quae omnem contrahendi ac paciscendi naturam refugit (42). Quapropter nonnisi improprie ac latiori quadam significatione matrimonium contractus ex istorum sententia dici posset , quatenus scilicet verbum contrahere usurpatur ad ea exprimenda , quae per matri- monium intenduntur , usuque quodammodo consecratum est , quo sensu a concilio tridentino vocabulum hoc ad- hibetur (43) , quin tamen idcirco conclusio ad veritatem sententiae, quae matrimonium in ceterorum contractuum civilium classem refert, deduci possit.
Verum quidquid de hoc verisimilius tenendum sit , quod suis auctoribus dimittimus , illud ratum exploratum- que esse debet, coniugium contractum quemdam esse sui generis a reliquis omnibus plane diversum ac immane di- stantem. Ut enim loquitur Moser : « matrimonialis contra- ctus , abstractione etiam facta a ratione sacramenti , quoad naturam ac substantiam suam a reliquis contractibus toto caelo differt — Qui matrimonii naturam atque originem attenta mente consideraverit , statim fateri cogetur , con- tractum esse vere singularem , non ab hominibus sed a Deo ipso immediate institutum ; circa quem varias quoque ipse praescripsit regulas a nulla potestate humana immutandas, aut relaxandas v. g. circa eius unitatem , indissolubilitatem
(42) Sedulo quaestionem hanc pertractavit aetate hanc nostra D. Moy in op. germanico De iure matrimoniali christianorum in ecclesia orientali el occidentali. Regemsburgi 1833.
(43) Sess. XXIV. cap. 1. Dc reform. malrim.
CAP. I. GEN. IDEA POTEST. ECCLES. ART. III. 31
aliasque proprietates : item circa personas , quae ad hunc contractum valide in eundum habiles aut inhabiles non exi- sterent. Gen. II. 28. Levitic. XVII-XX. Deut. XX. 22,26.... Hinc matrimonium a s. Thoma contractus spiritualis ap- pellatur ; . . . hinc quoque fit , quod publica potestas , quae alius contractus etsi valide initos quandoque rescindere , item requisitum in contrahentibus consensum certis in con- ditionibus supplere valet , nihil tamen horum circa con- tractum matrimonialem praestare possit , nec unquam po- tuerit (44). »
Cui doctrinae assentitur pariter card. Gerdilius, dum adversus apostatam Spalatensem ostendit ingens quod in- terponitur discrimen inter contractus reliquos , et contra- ctum connubialem. Quod quidem duplex est , alterum in- trinsecum , extrinsecum alterum. Intrinsecum illud est quod oritur ex ipsa rei natura , quatenus consensus ex parte contrahentium coniugium sic debeat liber esse , ut huic defectui nulla humana lex supplere possit , secus ac respectu ceterorum contractuum pluribus in casibus con- tingat. Extrinsecum vero illud censetur quod provenit ex iure divino positivo , quatenus Deus in ipsa coniugii in- stitutione a mundi primordiis duas apposuerit conditiones contractui matrimonii , quae a nulla humana potestate pendeant , cuiusmodi sunt unitas et indissolubilitas , quas cum Deus ipse iure suo in veteri lege mitigaverit, Chri- stus in nova ad pristinam sanctitatem revocavit (45) . Quod quidem in reliquis contractibus sive naturalibus sive ci- vilibus non evenit.
Quid plura ? inter ipsos philosophos non defuere , qui analogiam inter matrimonium et civiles contractus iusta crisi perstringerent (46). Quod si ratio spectetur sacra-
.
(44) De impedim. matrim. cap. XXIII. §. 8. 9. 10. 11.
(45) Trattalo del matrimonio part. I. §. 1. opp. ed. Rom. tom. XV.
(46) Ipse Hegel carpeit notionem matrimonii a Kant exhibitam, et a recen>
32 LIB. II. SECT. I. DE POTEST . ECCLES.
menti , quae contractui inhaeret matrimonii christiani , iam per se patet , vinculum quod ex ipso enascitur, nullo modo principibus sed ecclesiae dumtaxat subesse, cuius potestatis generalem hactenus ideam exhibuimus , dein- ceps evolvendam.
CAPUT II.
DE ECCLESIAE POTESTATE CONSTITUENDI IMPEDIMENTA MATRIMONIUM DIRIMENTIA.
ARTICULUS I. Historica controversiae totius expositio.
Si sibi cohaerentes christiani omnes esse vellent, num- quam dubium excitarent, ecclesiae ne an vero principi- bus insit potestas constituendi impedimenta , quae fide- lium connubium nullum ac irritum reddant. Semel ac enim firmatum est, contractum connubialem christianorum esse novae legis sacramentum , suapte natura consequitur ad ecclesiam eamque solam cui sacramentorum admini- stratio divinitus commissa est , eam pertinere. Si prae- terea sola ecclesia ad laicorum principum exclusionem ius habet in vinculum coniugii christiani , utpote quod intrin- secum sit ipsi coniugio , atque a matura sacramenti dima- nans ; si denique principibus nulla alia convenit potestas
tioribus nonnullis, praesertim vero a Saur defensam, vi cuius matrimonium pure civilis contractus exponitur. Itaque Hegel Saurum perstringens in Princi- piis philosophiae junioris Berolini 1821. statuit: « Matrimonium non est con- tractus, quia I. ad naturam contractus pertinet, ut ex libero arbitrio prodeat; quia 2. id quod ex contractu prodit, volitum est ex arbitrio contrahentium , ergo volitum quidem est ex communi contrahentium consensu, non vero volitum ex universali quadam lege, non est effectus roxi communis idealis, logici ; quia 3. obiectum contractus res externa esse debet, quae alterius fieri potest. Essentialia matrimonii non possunt dependere ab arbitrio privato, sed in morali bominis natura posita sunt, ita ut coniuges, non tam vi contractus, quam spiriluali quadam unione , religione et pietate obligentur. » Ita quidem hic ra- tionalista licet ex pravo (ine, atque etiam perperam disserit; hac enim ratione plures alii contractus negari possent.
CAP. II. DE ECCL. POTEST. CONST. IMP. MATR. DIR. ART. I. 33
in christianorum nuptiis quam directio earum extrinseca ad bonum societatis , pronum est deducendo colligere , ipsos nullo modo attingere posse huius contractus substan- tiam , atque adeo impedimenta dirimentia constituere.
Attamen non defuerunt aliquot ab hinc seculis , nec hodiedum adhuc desunt, qui connisi fuerint et connitan- tur potestatem hanc instituendi impedimenta matrimonium dirimentia ecclesiae eripere, eamque in principes trans- ferre, aut saltem communem utrique ecclesiastico et po- litico regimini efficere.
Primo quidem novatores sec. XVI. Lutherus et Cal- vinus cum suis asseclis , negata huius sacramenti veritate, ius statuendi impedimenta irritantia coniugium cuicumque humanae potestati , nempe ecclesiasticae seu pontificiae , ut paulo post ostendemus , denegarunt , contenderuntque non alia esse agnoscenda praeter illa quae in Levitico cap. XVIII. constituta sunt, ubi prohibentur connubia cum consanguineis el affinibus in primis propinquitatis gra- dibus (1).
At deinceps non pauci hic illicque surrexerunt , seu potius pullularunt , qui ad politicum regimen potestatem hanc constituendi impedimenta detulerunt. Marcus Anto- nius de Dominis inter ceteros eminet , nec non Ioannes Launoius qui illius apostatae non modo sententiam ado- ptavit , sed ut plurimum argumenta etiam exscripsit (2) . Censuit enim hic lutheranus larvatus ius statuendi impe- dimenta , quae dirimant matrimonium ita propria ac nativa
(1) Ita Lutherus in lib. De captivit. liabylonica. De matrimonio, ubi non aliaui potestatem coustituendi impedimenta praeter divinam admittit, cuius verba postea affercmus; item in Serm. de malrim. edito an. 159.5. Calvinus, ut solet, nibil novi attulit , sed solum exornavit , quae Lutherus scripserat. Item Buce- rus et Melanchthon , qui Lutheri placita sequuntur. Cf. Bellarm. J)e matrim. cap. XXV.
(2) In op. De Regia in malrimonium potestate an. 1674. vulgato. Quam expilationem a Launoio faclain ex op. M. A. I)e Dominis Leullierius Dr. Sorboni- cus, collato utriusqtie textu , in propatulo posuit.
II 3
34 LIB. II. SECT. I. DE POTEST. ECCLES.
potestate ad solos reges ac principes civiles pertinere , ut ecclesia nequeat sine usurpatione , aut indulgentia et con- cessione principum illud exercere (3). Cum vero dissimu- lare non posset concilium tridentinum sess. XXIV can. III. et IV. anathema in eos tulisse, qui dixerint : « Ecclesiam non posse constituere impedimenta matrimonium dirimen- tia, >/ipse eos negavit esse dogmaticos ; tum novo plane ac antea inaudito paradoxo effutiit , tridentinos patres ec- clesiae nomine reges ac principes significasse , quorum dumtaxat nomine et auctoritate potest ecclesia statuere impedimenta. Temerario huic auctori sese opposuerunt non pauci , iique doctissimi scriptores , inter quos eminuerunt Dominicus Galesius Rubensium episcopus (4) , quem im- pugnare Launoius aggressus est (5) ; nec non Leullierius qui malam Launoii fidem in afferendis textibus foede de- pravatis apprime detexit (6).
Launoii vestigiis institerunt non pauci causidici, ca- nonistae , atque theologi tum in Austria , tum in Galliis,
(3) Sic enim scribit op. cit. art. 4. c. 5. Colon. Allobrog. 1734. opp. tom. I. pag. 749. seq. « Spiritualem potestatem ab seculari pendere quoad naturam civilis contractus matrimonii , cui iam legitime facto divinitus acce- dit ratio sacramenti , secularem potestatem a spirituali pendere quoad mini- sterium sacramenti matrimonii , qua sacramentum est ; hanc mutuam civilis et spiritualis potestatis subordinationem doctam fuisse a Gelasio et Nicolao pontificibus ; impedimentum matrimonium dirimens ex se suoque genere esse civile , non spirituale : seculares principes impedimenta matrimonium dirimentia statuere posse , secluso sacerdotalis ordinis consensu , qui secularium principum legibus obediendi necessitatem addat, quasi leges illae ex se non idoneam vim obligandi haberent ; sacerdotaiem ordinem sacram pontificum auctorita- tem non posse sine consensu principum impedimenta dirimentia statuere. »
(4) In op. Ecclesiastica in matrimonium potestas. Apologema pro ve- tustissima et catholica doctrina de iure ecctesiae in sanciendis legibus ma- trimonium impedientibus et dirimentibus. Romae 1677. vol. un. in 4.
(5) In lib. iam cit. Ioannis Launoii contentorum in libro Galesii er- ratorum index locupletissimus. Paris. 1677. inter opp. Launoii ed. et loc. cit. pag. 883-1000.
(6) Tn librum Magistri Launoii theologi parisiensis , qui inscribitur : Regia in matrimonium potestas observationes , auctore theologo parisiensi. Paris. 1678. ac reperitur in collectione opp. Launoii ed. cit. tom. IV. part. II. pag. 149-301.
CAP. II. DE ECCL. POTEST. COST. IMP. MATR. DIRIM. ART. I. 35
in Belgio atque in Italia , rerum novarum cupidi atque animo in ecclesiam hostili , regiminis politici assenta- tores , qui ut illi plus aequo faverent nihil moliti non sunt, ut politicae potestati soli assererent ius statuendi impedi- menta matrimonium dirimentia. Hi quidem inauditam ab- surdamque canonis IV. tridentini launoianam interpreta- tionem deseruerunt , rationem nihilominus invenerunt se se ab anathemate , ut ipsis videbatur, subducendi. Siqui- dem animadverterunt concilium in praefato canone minime declarasse utrum ex Christi institutione , an vero ex prin- cipum indulgentia ecclesia asserta potestate polleat. Qua praemissa animadversione, toti in id incubuerunt, ut ad- struerent ecclesiam non proprio ac nativo iure , sed ex principum concessione potestatem hanc exercuisse ante- actis seculis, atque ex eorumdem conniventia adhuc dum exercere.
Itaque in imperio austriaco banc potestatem exclusive principibus iuxta nativum ac proprium ius inesse docuit Benedictus Oberhauser iuris canonici professor, ecclesiae vero nonnisi ex beneficio iuris alieni (7). Hunc cum im- pugnavisset alter iuris canonici professor Ludovicus Beck atque haereseos insimulasset, Oberhauser duplici libello notam hanc a se amovere conatus est (8). In his libellis Oberhauser , separatione facta inter contractum matrimo- nialem et sacramentum , potestali civili ius tribuit in ma- trimonium , prout est contractus civilis, et ius ecclesiae in matrimonium tribuit , prout est sacramentum ; ex qua theoria intulit ad principes spectare impedimenta veri no- minis seu dirimentia constituere, ad ecclesiam vero ea
(7) In op. Fuldae 1763. hoc de argumento edito.
(8) Prior inscriptus est i Systema historico-crilicum divisarum pote- statum in legibus matrimonialibus impedimentorum dirimenttum ex avi- tis principiis sanae theologiae et iurisprudentiae canonicae. Franco- fnrti 1771. Posterior vero i Apologia historico-critica divisarum potesta- tum etc. lbid.
36 LIB. II. SECT. I. DE POTEST. ECCLES.
quae referuntur ad sacramenti sanctitatem , nempe impe- dientia. Ad hanc doctrinam porro evolvendam propugnan- damque in subsidium hic auctor adscivit argumenta ipsa quibus usus iam fuerat Launoius (9).
Huic pariter principio de distinctione inter contractum civilem praevium atque ei superveniens sacramentum tam- quam basi , matrimonialis legislatio austriaca losephi II. innixa erat, qua ius omne in coniugium christianum prin- cipatui adscribebatur , ac propterea ius statuendi impedi- menta dirimentia , itaque hac in re abrogabatur totum ius canonicum , neque ecclesiae aliud concedebatur nisi ce- lebratio sacramentalis (10).
Ex quo tempore nova haec atque eversiva legislatio data fuit , nempe an. 1783. undique canonistae surrexe- runt ad exclusivum politicae potestatis ius adstruendum in contractum civilem coniugii ipsius, ut loquebantur, impe- dimenta apponendi , causas matrimoniales iudicandi , dis- pensandi , aliaque id genus plurima peragendi. Quidam enim pene dixerim furor animos canonistarum et theolo- gorum illius aetatis incesserat. Inter eos autem eminue- runt Le Plat in Belgio (11), et Petzek in Brisgovia (12).
(9) Cumque iterum Oberhauser expostulatus haereseos fuisset, ipse no- vum edidit libellum cui tituJum fecit : Causa decisa divisarum potestatum in legibus matrimonialibus. Francof. et Lipsiae 1777. Iterum lacessitus a M. A. Hochstad in Disquisitione canonica. Moguntiae 1780. rursum se de- iendit in opusc. Pagellae volantes de causa dccisa pro studio iuris regii in- tegri illustrando. Francof. et Lips. 1782.
(10) De Moy vir apprime catholicus quemque merito August. Rosckovany magni facit ac laudat in op. cui tit. germanice fecit : I)e matrimonio et de statii quem obtinet in germanica ecclesia catholica cir-ca hoc disciplinae caput Landshut. 1830. legislationem matrimonialem Iosephi II. e natura rei et principiis catholicismt critico examini subiecit.
(U) De quo loquuntur Ephemerides viennenses ecclesiasticae 1785. n. 44.
(12) In op. De potestate ecclesiae in statuendis matrimonii impedimentis . Ubi affirmat statuitque « Ecclesiae ius solum regulas quasdam circa administra- tionem sacramenti matrimonii rogandi, seu sic dicta impedimenta impedientia constituendi competere; impedimenta vero dirimentia tantum a civili imperio poni posse, quippe cui unice insit anctoritas quoslibet contractus aut approbandi
CAP. II. DE ECCL. POTEST. CONST. IMP. MATR. DIR. ART. I. 37
losephinam de matrimonio legislationem adoptavit san- xitque pseudo-synodus pistoriensis , dum in decreto, quod fidei inscribitur, titulo De matrimonio n. 7. constituit « Ad supremam civilem potestatem dumtaxat originarie spe- ctare , contractui matrimonii adponere posse conditiones eius generis , quae ipsum nullum reddant , dicunturque impedimenta dirimentia : Ecclesiam contra, supposito so- lum assensu vel conniventia principum , impedimenta hu- iusmodi sancire potuisse: ius porro civitatis originarium constituendi impedimenta dirimentia cum iure dispensandi essentialiter connexum esse (13).» Hisce principiis cohae- rens episcopus Ricci supplicem libellum dedit Leopoldo Magno Etruriae Duci , quo eum rogat , ut de numero impedimentorum cognationem spiritualem et publicam ho- nestatem tollat , et cognationem seu affinitatem ad secun- dum gradum coarctet.
Hac eadem aetate tum paulo ante tum paulo post au- striacam legislationem ac synodi pistoriensis celebrationem insurrexerunt etiam ex Italia non pauci ad impugnandam ecclesiae potestatem circa matrimonium. Quos inter non infimum locum tenet Aloisius Litta mediolanensis (1 i) , item Petrus Tamburini professor ticinensis (15); quibus accessit Thomas Nestius pistoriensis (16) , qui ut prae- cedentes , Pauli Sarpii ac Launoii incredibili audacia prin- cipia tuetur.
Supremum vero attigit gradum antireligiosa de matri-
aut irritandi ; idque ex tota antiquitate , quamdin utraque potestas intra suos- limites, ipsaque civilis maiestas illaesa et integra perstitit, clare patere. »
Alios plures per id temporis auctores id ipsum adstruentes cf. apud erudi- tissimum Roskovany op. cit. tom. 1. §. 11-12 seqq.
(13) Atti e Decreti del sinodo di Pistoia an. 1786. cf. etiam Potter Vie de Scipion de Ricci, iv&que de Pistoie et Prate. Bruxelles 1825.
(14) In op. Del diritto di stabilire impedimenti dirimenti il matrimonio e di dispensare. Cremona 1784.
(15) Praelect. De iustitia christ. et sacram. vol. II.
(16) De dirimentibus impedimentis liber singularis. Florentiae 1785.
38 LIB. II. SECT. I. DE POTEST. ECCLES.
monio doctrina in legislatione matrimoniali gallicana post- quam vix per publicam rerum omnium eversionem vel ipsa religio christiana in florentissimo illo regno a medio sub- lata non est, per novum codicem qui tunc temporis edi- tus fuit. In hoc enim codice lex promulgata est an. 1792. , quae coniugium spectans ut mere civilem contractum , san- ctitatem omnem ab eo removit , nullam omnino de impe- dimentis canonicis rationem habuit , dissolutionem con- nubialis vinculi pluribus in casibus adstruxit (17).Deinde Napoleonis opera magna quidem ex parte reipublicae co- dex emendatus est , verumtamen et ipse omnem auctori- tatem ecclesiasticam a matrimoniali legislatione penitus abstulit , magistratusque civiles huic negotio unice prae- fecit , nullamque rationem habuit de consensu coram pa- rocho ac duobus testibus ex catholica doctrina praebendo ad legitimum celebrandum coniugium , adeoque pure ci- vile , quod vocant , coniugium sanxit , quod etiamnum in Galliis , haud levi religionis detrimento , aut saltem vul- nere , viget (1 8) .
Haec eadem principia launoiana et pistoriensia in re-
(17) Staudlin in op. germ. J/istoria opinionum et doctrinarum quae de malrimonio prolatae sunl. Gottingae 1826. praefat. pag. VIII. scribil: « Pa- risiis prioribus 27. mensibus post legem an. 1792. de matrimonio 5994. matrimonia dissoluta sunt. »
(18) In ephemerid. germanic. ecclesiae Darmstatdiens. an. 1829. n. 17. circa legislationem de matrim. gallic. animadversum iure est : « legislatio gallicana matrimonium purum esse contractum civilem rata, civilem actnm praescribit. Benedictio ecclesiastica non est praescripta , neque ullo modo ante actum civilem fieri debet. Res theoretice spectata, nil periculi habere videtur, sed si practice spectetur negari non potest,dignitatem et sanctitatem matrimonii maximam fecisse iacturam. Matrimonium si nil est nisi contractus civilis, institutum tantummodo erit ad explendam voluptatem et ad procreandam prolem; nihilque habebit, quod animum efferre ad ailiora possit in ipso actu matrimonii ineundi.»
Ceterum historiam legislationis napoleonicae uberius exposuit recensuitque Kustner , De matrimonio , atque ratione quae ei cum civitate et ecclesia in- tercedit. Lipsiae 1810. pag. 76 seqq.
Cf. Roskovany op. cit. De matrim. in ecclesia cath. tom. 1. qui fuse ex- ponit , quae nos in compendiuin redegimus spectantia ad praesens argumentum historicum de origine ac progressu novae doctrinae circa impedimenta dirimenti».
CAP. II. DE ECCL. POTEST. COST. IMP. MATR. DIRIM. ART. I. 39
gio taurinensi athenaeo adoptarunt ac propugnarunt passim iuris canonici professores , praecipue vero Bon (19), et ex eo Io. Nepomucenus Nuytz (20), qui agmen claudit. Easque doctrinas eo in regno invaluisse penes iuristas plures et canonistas patet ex iis , quae in primo libro ex sententiis de matrimonio civili tum in conventu electivo subalpino, tum in regio senatu prolatis attulimus.
Ex synoptica hac historica expositione pronum est col- ligere genesin et progressum novae huius doctrinae circa impedimenta. Ex ea enim constat , hanc nos in acceptis referre debere in primis Luthero et Calvino eorumque se- ctariis protestantibus , deinde vero apostatae insigni Marco Antonio de Dominis , postea eius pedissequo Ioanni Lau- noio , demum turbae iuristarum , canonistarum , ac theo- logorum iansenistarum aut regalistarum , inter quos re- censuimus pistorienses , qui omnes nihil aliud effecerunt quam diversa ratione exponere , illustrare , atque explicare priorum argumenta : demum a rationalistis , et atheis pra- cticis atque pseudopoliticis ad perfectionem res perducta est , separato omnino sacramento a contractu civili , ac omni sublata a coniugio etiam christiano t sanctitate ac firmitate.
At misericors Deus iugiter praesto fuit ecctesiae suae , exsuscitatis undique pro opportunitate strenuis viris , qui sese opposuerunt perniciosis his omnibus erroribus et ma- chinationibus fortiter constanterque. Quod enim attinet ad austriacam Iosephi II legislationem eidem restitit episco- patus et clerus prope universus sive in Austria sive in Belgio sive in ltalia. Lucta siquidem inter utramque po- testatem ex illa aetate perseveravit , dum ex una parte ma-
(19) In tbesibus editis ab an. 1768. ad an. 1797. cf. Avogadro Teorica del matrimonio part. I. Torino 1853.
(20) In ius ecclesiasticum universum tractationes. Taurini 1849. Dema- trimonio.
40 LIB. II. SECT. I. DE POTEST. ECCLES.
gislratus civiles urgerent legis executionem, ex altera vero parte episcopi et parochi , immo et religiosae, ut aiunt, conscientiae laici canonicas sanctiones opponerent. Ob frequentes , quae insurgebant difficultates factum est, ut politicum regimen dispensationum matrimonialium systema quinquaginta annorum spatio pluries immutare coactum fuerit (21). Postremo demum piissimus Austriae impera- tor Franciscus Iosephus omnem hac de re difficultatem plane sustulit in conventione facta cum apostolica sede an. 1855, revocatumque fuit matrimonium ad canonicas sanctiones una cum causis omnibus ad illud spectantibus. sicque factum est ut iosephina matrimonialis legislatio de medio penitus tolleretur (22). In Galliis pariter , non ob- stante legum codice sive reipublicae sive napoleonico , agente clero universo , fideles coniugia sua contrahere consueverunt ad canonicarum sanctionum normam ; et plures ex iis , qui secus se gessissent, defervescente primo aestu, a rom. pontific. sanationem , quam vocant, ille- gitimorum coniugiorum petere enixis precibus non ab- nuerunt.
Sic nec unquam defuerunt docti catholici scriptores , qui vindicias sumerent proculcatae undique ecclesiasticae potestatis. Etenim praeter eos , quos paulo ante comme-
(21) Historiam dispensationum iuxta varias epochas texuit Tbomas Dolliner in op. germ. Compendium de legislatione matrimoniali austriaca II. pars. Viennae 1814. pag. 12-34.
(22) Placet verba heic describere quae summus pontifex Pius IX. protulit iu alloculione habita in consistorio secreto die 3. Novemb. 1855. quae huc spectant : •< Iam vero , inquit , omnes ecclesiasticae causae , et illae praesertim , quae fidem , sacramenta, et sacri ministerii iura respiciunt, atque ad ecclesiae forum unice spectant, ab ecclesiasticis iudicibus erunt cognoscendae; qui ad sacrorum cano- num normam et concilii tridentini praescripta de matrimonialibus etiam causis sententiam ferent, remissis tantum ad laicos iudices iis rebus, quae civiles dum- taxat matrimonii effectus attingnnt. Atque ab eadem ecclesiastica auctoritate iu- dicium quoque erit proferendum de sponsalium existentia, deque effectibus ad matrimonium impediendum, iis tamen sedulo servatis, quae idem tridentinum concilium,et apostolicae felicis recordationis Pii VI. decessoris nostri Htterae, qnarum initium, Auctorem fidei , provide sapienterque constituunt. »
CAP. II. DE ECCL. POTEST. CONST. IMP. MATR. DIR. ART. I. 41
moravimus , qui se se stren,ue opposuerunt Launoio, per- strinxit Petzeckium celebris in universitate catholica ar- gentinensi iuris canonici professor Franciscus Georgius Dieterich (23) ; Launoianis et professori taurinensi Bon sese opposuit Petrus Deodatus , qui canones tridentinos strenue defendit (24) ; sic adversus neapolitanum Petrum Giannone , qui sectatus est Launoii theoriam et errores praeclare scripsit P. Io. Ant. Bianchi lucensis (25) , atque aliis omissis , praecipuam laudem sibi comparavit in pro- pugnanda catholica doctrina cl. card. Gerdilius tum in defensione constitutionis dogmaticae Auctorem fidei, tum praesertim in apposito tractatu de matrimonio , quo solide et docte , prout solet , omnes potestatis ecclesiasticae oso- res , initium sumens ab omnium ducibus M. A. de Domi- nis et Launoio , refutavit atque devicit (26). Novissime egregium ac eruditum opus de hoc ipso argumento vul- gavit Augustinus de Rosckovany nunc episcopus in Hun- garia , in quo adversarios ecclesiasticae potestatis exagitavit atque refellit (27). lmpios vero seu rationalistas , seu se- ctarios et pseudo-politicos matrimonii civilis assertores ag-
(23) In duplici diss. De potcsla/e ecclesiae in statuendis matrtmonii im- pedimentis. Argentorati 1784.
(24) In op. Dcfensio tridentinorum canonum de ecclesiae potcstate in dirimentia matrimonium impedimenta adversus Launoium, Tamburinium aliosque scriptores. Hierapoli 1786. Tum in alio op. Nuova difesa de' canoni 111. e IV. della sess. XXIV. del concilio di Trento. NelI'anno della salute 1788. Item Epistola ad anonymum anlecessorem taurinensem (Bon.), qua illustran- tur eius edilae propositiones , de potestate ecclesiac in matrimonia. Mega- lopoli an. 1789.
(25) Op. pariter cit.
(26) Trattato del matrimonio , ossia confutazione de' sistemi contra- rii all' aulorila dclla chiesa circa il matrimonio. Opp. ed. Rom. 1819. tom. XV.
(27) In saepe laud. opp. De matrimonio in ecclesia catholica duob. vol. quorum primum prodiit Augustae Vindelic. an. 1837.alterum an.1840. Qui prae- terea bene meritus est de re catholica hac in parte ob tria volumina quae edidit de matrimoniis mixtis , et quattior quae inscripsit : Monumenta ea- tholica.
42 LIB. II. SECT. I. DE POTEST. ECCLES.
gressi sunt cll. Audisio (28), Rosmini Serbati (29), Iac. Margotti (30), et Avogadro (31).
E censu eorum , qui impugnarunt ecclesiasticam pote- statem secernere prorsus debemus catholicos illos auctores, qui eam quidem dirimentium impedimentorum sancien- dorum potestatem ultro ecclesiae tribuunt , eamque pro- priam , nativam ac originariam , attamen eandem pariter etiam circa coniugia christianorum communem faciunt se- cularibus principibus. Inter quos est Sanchez , qui sta- tuit « posse principem secularem ex genere et natura suae potestatis matrimonii impedimenta dirimentia fidelibus sibi subditis , ex iusta causa suis legibus indicere , eo pacto quo id Pontifex summus potest (32). » Limitat tamen im- mediate subdens : « nisi sibi (Pontifex) hanc potestatem reservasset. » Atque hac ipsa de causa statuit « non esse in- tegrum hodie principi seculari fideli disponere aliquid circa matrimonia fidelium impedienda aut dissolvenda (33).» Hanc ipsam sententiam pluribus evincere connisus est Ger- baesius , ac late extendere , dempta Sanchezii limita- tione (34). Petrus Soto docuit posse quidem principes proprio iure statuere de impedimentis irritandis vel non ;
(28) In op. Quistioni politiche- II matrimonio e la ragion di slalo ecc. Napoli 1854.
(29) Delle leggi civili, che riguardano il malrimonio de' Cristiani. To- rino 1851.
(30) Processo di Nepomuceno Ntiylz. Torino 1852.
(31) Teorica del matrimonio cuius prima pars edita est typis Taurinens. an. 1853. altera vero an. 1854.
(32) De matrim. lib. V. disp. 3. n. 2.
(33) Ibid. n. 4.
(34) In op. Traite du Pouvoir de 1'eglise et des princes sur les empe"- chemcns du mariage. Un vol. in 4. Paris 1696. ubi seconde part. ch. II. Sta- tuit. Prop. I. « Le pouvoir de mettre les empechemens au mariage, subsiste dans les princes chr6tiens a 1'egard de tous sujets tant baptizes , que non bapti- ze"s • Prop. II. - L'eglise n'a pas depouille" non plus les princes du pouvoir , qifils ont naturellement sur le mariage en se le reservant a elle seule- Prop. III. - L'eglise n'a pas meme interdit aux princes 1' usage ou 1'exercice du pouvoir qifils ont naturellement sur les conditions du mariage.»
CAP. II. DE ECCL. POTEST. COST. IMP. MATR. DIRIM. ART. I. 43
sed ex sua pietate et in ecclesiam propensione ab usu et exercitio huius potestatis a multis iam seculis abstinuisse, ut iam nullum censeatur matrimonium christianum, quod ecclesia tale non iudicat (35). Tournelyo haec Soti senten- tia valde arrisit , tenetque proinde et ipse principes se- culares posse impedimenta matrimonium irritantia ac di- rimentia etiam relate ad christianos subditos constituere ; ast temperat doctrinam suam adiiciens iam multis ab hinc seculis christianos principes aut nulla, aut saltem nonnisi approbante et concurrente ecclesia , statuisse impedimenta sacramentum matrimonii dirimentia (36). Eidem senten- tiae adstipulatus est eius continuator Petrus Collet , qui plures alios recenset, qui eam adstruxerunt (37).
Demum ceteris praetermissis, D. loseph Carriere theo- logiae professor in celebri seminario sulpiciano parisiensi in tractatu de matrimonio quaestionem hanc de ecclesiastica , deque civili potestate constituendi impedimenta coniugium fidelium dirimentia copiose expendit. Constituta porro , ut decet theologum catholicum eumque pium , potestate , quae ecclesiae convenit, inquirit utrum eadem potestas na- tivo ac originario iure seculari principatui pariter tribui debeat. Excussisque hinc inde rationum momentis theolo- gorum exterorum , ut ipse loquitur , qui eam denegant , et gallorum , qui eam vindicant , denique veluti probabi- liorem cum Baston posteriorem sententiam amplexus est ; quia galli felicius sese expediunt ab auctoritatibus qui- bus potissimum innituntur theologi extranei , qui eam potestatem negant , quam isti theologica argumenta sol- vant, quibus pugnant theologi galli ad eam tuendam. Adeo- que constituit non modo theoretice probabiliorem esse gal-
(35) De inslitutione sacerdotum. Tr. de malrimonio. Sectio IV. Di- linge 1558.
(36) De sacram. matrim. Quaest. VII. art. 2. conclus. I. et II.
(37) Tract. de matrim. cap. VII. art. II. conclus. it. 66. refert pro hac ipsa opinione Petrtim de Marca, Carol. Merinvillitim , Carol. o"Argentre etc.
44 LIB. II. SECT. I. DE POTEST. ECCLES.
lorum opinionem , qui docent posse principes impedimenta statuere quae irritent ipsum naturalem contractum matri- monii etiam post eius evectionem ad sacramenti dignitatem auctoritate sibi innata ac propria ; verum etiam practice hanc dicit esse tutiorem , sive quoad principes , sive quo- ad ecclesiam , sive quoad societatem , sive quoad nuben- tes ipsos (38).
Ita quidem hic auctor annis elapsis in primis operis sui editionibus, nunc vero in quinta huiusce tractatus com- pendii editione, a sententiis quas prius adstruxerat reces- sit , doctrinamque suam doctrinae apostolicae sedis ad amussim conformavit publice declarans se nil aliud sentire ac tenere velle nisi quod ab hac veritatis magistra tene- tur atque docetur (39). Quae quidem agendi ratio penes omnes bene sentientes eidem clarissimo auctori laudem non minimam comparavit , nosque ipsi ei ex animo gra- tulamur.
Opportunum duximus sub ipsum tractationis nostrae exordium totam huius controversiae historiam brevi pro- ponere. Quamquam enim quaestiones multiplices , quas in historica hac adumbratione attigimus , partim in hac prima libri sectione , partim in altera , prout ordo rerum ac idearum postulabit pertractandae sint , iuvat tamen ge-
(38) Part. III. sect. II. cap. II. art. 2. ed. Paris 1837.
(39) Etenim in praefatione ad hanc quintam editionem an. 1857. Compendii tractatus de matrimonio refert varia rescripta prodiisse a sede apostolica post prioris operis sui publicationem de hoc argumento quibus rom. pontificum mens declarata magis ac magis est; hinc praemissis s. Innocentii I. verbis ex epistola ad coucilium carthaginiense, quod a sancta sede romana « velut de natali suo fonte aquae cunctae procederent , et per diversas totius mundi regiones puri lati- ces capitis incorrupti manarent , » ita praeclare subdit : « Nous avons pris soin de rejormer nos opinions des , que nous avons vu , qu'elles n'etaient pas assez con- formes aux traditions du siege apostolique. Nous devons donc avertir le lecteur de modifier ce que a ^te" dit dans notre grand cours, et dans les premieres edi- tions de notre Abr^ge d'apres ce que nous consignons dans ce Compendium. Si nous avions encore laisse^ ^chapper a notre attention quelque point d'une doctrine moins approuv^e , ou moins conforme a la foi de regMse , nous voulons qu'on le tienne pour nul » v. Univers 23. lanv. 1857.
CAP. II. DE ECCL, P0TEST. CONST. IMP. MATH. DIR. ART. I. 45
nerali quodam modo totius controversiae ambitum primo complecti, deinde suis locis singula persequi . Itaque primo canones tridentini , qui huc pertinent , quique sunt veluti cardo quaestionis , expendendi sunt.
ARTICULUS II.
Potestas Ecclesiae constituendi impedimenta dirimentia dogmatice definita censeri debet in Concilio Tridentino Can. III. et IV. Sessionis XXIV.
Tridentini porro canones de quibus agitur , ita se ha- bent: III. « Si quis dixerit eos tantum consanguineitatis et affinitatis gradus , qui Levitico exprimuntur , posse im- pedire matrimonium contrahendum , et dirimere contra- ctum j nec posse ecclesiam in nonnullis illorum dispen- sare , aut constituere , ut plures impediant et dirimant ; anath. sit. » IV. « Si quis dixerit, ecclesiam non potuisse constituere impedimenta matrimonium dirimentia , vel in iis constituendis errasse ; anath. sit. » Hisce canonibus controversia omnis penitus sublata videbatur , saltem pe- nes catholicos , qui in rebus fidei ac morum auetoritate ecclesiae reguntur. At quas technas pervicaces homines excogitaverint ut se ab ea subducerent , nuper diximus. Ut eas itaque ex ordine , distincte et per partes disiiciamus , duo efficere hoc in articulo aggredimur; primo ostende- mus praefatos canones esse dogmaticos , non autem mere disciplinares , secundo veritatem dogmaticam in iis asser- tam vindicabimus. Prior pars est adversus Launoium, po- sterior adversus novatores sec. XVI.
Launoius itaque ut adstruat canones de quibus agimus minime esse dogmaticos , adnititur ostendere id colligi non posse ex anathemate quo communiti sunt. « Porro , scribit , non ante tollam manum de tabula , quam obser- vaverim eos falli graviter , qui propter dictum anathema ,
46 LIB. II. SECT. I. DE POTEST. ECCLES.
tridentinos canones non ad disciplinam tantum , sed etiam ad fidem pertinere docent : quasi vero canon in discipli- nae causa editus anathemate muniri non possit. Nescie- runt Gregorium Iuniorem cum quasdam circa matrimonium Ieges negligi perspiceret , ut illae diligentius custodiren- tur quam antea , in romano concilio decreta haec condi- disse : si quis commatrem spiritualem duxerit in coniugio, anathema sit : si quis consobrinam suam duxerit in coniu- gio , anathema sit. Quis autem propter denuntiatum ana- thema duplex , dogma fidei duplex a Gregorio constitu- tum assereret ? Spectandum est in primis , utrum canonis materia fidei dogma ferat : non enim potest quidlibet in dogma catholicum evadere (40) . »
Optime quidem , si verum esset quod ipse assumit , nempe theologos asserere canonem aliquem ideo esse dog- maticum , quia anathemate munitum cernunt. Ast hoc est falsum. Nec enim ignorant theologi plures reperiri cano- nes disciplinares , qui anathemate sanciti sint. Verum cri- terium secernendi canones dogmaticos a disciplinaribus desumunt theologi catholici ab obiecto canonis , a fine quem sibi praestituit ecclesia in canone edendo, ab ec- clesiae ipsius mente. Iam vero si criterium istud appli- cemus canoni IV. de quo potissimum nunc est sermo , statim apparebit ex triplici hoc capite illum vere esse dogmaticum.
Nam obiectum canonis IV. non est merum factum , quod aut praecipiatur aut vetetur, ut in canonibus re- censitis concilii romani sub Gregorio Iuniore coacti , sed est ius sive potestas qua pollet ecclesia , et quidem tale ius , ut in eo sanciendo minime errasse ecclesia dicatur. Id vero constat ex verbis ipsis canonis : « Si quis dixerit ecclesiam non potuisse constituere . . . vel in iis consti-
(40) Reg ia etc. part. I. art. 4. §. 4. edit. cit. pag. 759. Loquitur autem de can. trid. III. et IV.
CAP. II. DE ECCL.POTEST. COST. IMP. MATR. DIRIM. ART.H. 17
tuendis errasse. » Ergo agitur de iure , de potestate , de veritate. Potestas autem et veritas in ecclesia sunt quid doe;maticum ; ergo obiectum canonis ostendit illum vere esse dogmaticum. Quod quidem magis planum fit ex ra- tione qua canon editus est; in eo enim anathema dicitur ei qui dixerit. Nam in aliis canonibus ab adversario ob- iectis anathema dicitur iis qui aliquid commiserint; sed si anathema dicitur ei qui dicat, idem est ac si dicatur ei qui opinetur et doceat ; proinde agitur de fide tenenda et tradenda.
Praeterea id ipsum efficitur ex fine quem sibi pro- posuerunt tridentini patres in illis canonibus condendis sess. XXIV. Hic autem finis patefit ex ipsa inscriptione praefixa huic sessioni : Doctrina de sacramento matrimonii. Patefit ex declaratione praemissa a concilio his ipsis ca- nonibus editis adversus novatorum errores ; en synodi verba : « quorum ( impiorum hominum ) temeritati san- cta et universalis synodus cupiens occurrere , insigniores praedictorum schismaticorum haereses et errores , ne plu- res ad se trahat perniciosa eorum contagio , exterminan- dos duxit , hos in ipsos haereticos , eorumque errores de- cernens anathematismos. » Si igitur ad exterminandas haereses et errores canones editi sunt , profecto non di- sciplinares , sed vere dogmatici sunt habendi ; tot enim sunt veritates dogmaticae, quot errores et haereses pro- scriptae.
Quae quidem confirmantur ex eo quod contigit in le- ctione canonis IX. sess. XIII. de sacrosancto eucharistiae sacramento his verbis expresso : « Si quis negaverit , omnes et singulos Christi fideles utriusque sexus , cum ad an- nos discretionis pervenerint, teneri singulis annis , saltem in paschate , ad communicandum iuxta praeceptum san- ctaematris ecclesiae; anath. sit.» Siquidem nonnulli theo- logi adnotarunt , quod cum eo in canone non de praecepto
48 LIB. II. SECT. I. DE POTEST. ECCLES.
divino , sed tantum de ecclesiastico ageretur, contrarius error potius ut schismatious , quam ut haereticus videretur damnandus. Attamen , ut scribit Natalis Alexander: « re- liquus consessus anathemate damnandum putavit , in quod postea omnes convenere : quod negans christifideles hoc ecclesiae praecepto obligari , neget consequenter traditam ecclesiae a Christo potestatem leges condendi ad fidelium salutem promovendam : quod certe haereticum est (41). » Idque merito unanimi consensu declaratum fuit, quia licet praeceptum de communicando semel in anno ex se sit di- sciplinare , potestas tamen ecclesiae condendi praeceptum et obligandi , veritas dogmatica est , adeoque hoc canone adserta (42). Multo vero id magis dicendum de canone IV. de quo disserimus , per quem expresse definitur eccle- siam potuisse statuere impedimenta , et in his constituen- dis non errasse ; nam licet conditio impedimentorum sit quid disciplinare , potestas nihilominus ea statuendi est veritas dogmatica , et negatio huius potestatis in ecclesia haeretica est. Ex animadversione praeterea illorum theo- logorum circa canonem IX. sess. XIII. evidenter patet pro certo omnes habuisse, canones constitutos a tridentinis pa- tribus , apposita anathematis nota , totidem esse dogmaticos canones (43).
Quod demum attinet ad ecclesiae mentem , seu ad ec- clesiasticum sensum horum canonum III. et IV. ( quos ideo coniungimus , quia eodem referuntur et ex aequo im- pugnantur a Launoio) , quod nempe eos iugiter uti dogma- ticos habuerit , duplici ratione ostenditur , negative et positive. ftegative , quatenus nemo unquam usque ad Lau- noium in dubium id revocaverit , ita ut ante illum nemo
(41) Dissert. XII. in sec. XV. et XVI. De sacrosancta synodo trident. art. VIII. de sess. XHl. decretis n. l.
(42) Id ipsum contigit in non paucisaliis canonibus editis a cone. tridentino, quos in Praelectionibus theologicis diximiis agerc dcfacto cum iure coniuncta.
(43) Cf. Gerdil Trattato del matrim. part. I. §. V.
CAP. II. DE ECCL. POTEST. CONST. IMP. MATR. DIR. ART.II. 49
unus proferri possit qui cum Launoio consentiat ; positive autem ex conciliis provincialibus , quae magno numero sec. XVI. celebrata sunt toto pene orbe terrarum post con- cilium tridentinum , quaeque recensentur a Natali Alexan- dro et a lo. Dominico Mansi (44). Haec concilia omnia in duas ut plurimum partes divisa sunt , quarum prior com- plectitur decreta fidei , posterior decreta disciplinae , quae comprehenditur in concilii tridentini capitibus de refor- matione. Iam vero unanimi consensione memorata concilia profitentur se habere uti dogmaticas , ac propterea ad ca- tholicam fidem spectantes eas definitiones quas in suis ca- nonibus tridentina synodus sancivit , deinde vero ea am- plectuntur quae circa disciplinam in eadem fuerunt con- stituta. Ecclesia igitur universa solemniter professa est se tamquam dogmaticos habere canones III. et IV. sess. XXIV. de Matrimonio.
Si itaque criterium , quo omnium catholicorum suffra- gio distinguuntur canones dogmatici a disciplinaribus , spectato obiecto , fine , et intelligentia seu mente ecclesiae , canonibus III. et IV. applicemus , reperimus in his omnes adimpletas esse conditiones , quae ad canones dogmati- cos constituendos requiruntur , nec proinde qui catho- licam profiteantur fidem , eos dogmaticos esse inficiari posse.
Quae a Launoio afferuntur ut contrarium suadeat , par- tim falsa sunt , ut patet ex iis , quae de adiecto anathe- mate disseruimus , partim ab hac quaestione sunt prorsus aliena, cuiusmodi sunt quas profertleges de manumissione servorum ex episcoporum placito facienda ac de testamento, quas tulit Constantinus imperator , et quas canonibus con- firmarunt synodi Arausicana I. Arelatensis II. et Matisco- nensis II. (45) ; Neque enim in iis agitur de Ecclesiae
(44) Hist. eccles. sec. XV. et XVI. art. cum nota Io. Dom. Mansi.
(45) Laun. op. cit. nar. I cap. XIV. pag. 743 seqq.
N 4
50 LIB. II. SECT. I. DE POTEST. ECCLES.
potestate , sed de executione legum imperialium , de qui- bus in his conciliis sermo est.
Vindicata dogmatica auctoritate canonum tridentino- rum , reliquum est , ut eorumdem vindicemus veritatem , prout secundo loco proposuimus. Id autem efficiemus tum ex rei natura et a priori, tum a posteriori.
Ex rei quidem natura multiplex emergit probatio , ea- que plane ineluctabilis ; ac 1 . ex ratione sacramenti , quae inhaeret coniugio legitime inter fideles celebrato. Ex de- monstratis enim, in connubio christiano inseparabilis est ratio contractus a ratione sacramenti , quia sacramentum ex institutione Christi ab illo rite inito exurgit , immo et conficitur. Porro sacramentorum administratio ac mode- ratio ita a Christo ecclesiae concredita est, ut ipsa pos- sit decernere quae ad eorum validam aut invalidam con- fectionem spectant et concurrere debent. Cum igitur in matrimonii sacramento conficiendo requiratur legitimus con- tractus , qui oritur ex contrahentium consensu , si contra- ctus nullus fuerit nullum pariter erit sacramentum ipsum ; aut rectius etiam : ecclesiae est personas habiles aut non habiles declarare seu efficere ad legitime contrahendum , atque idcirco ad conferendum aut recipiendum valide sa- cramentum matrimonii cum de re morali eique obnoxia agatur. Quapropter potest ecclesia apponere conditiones sine quibus personae legitime contrahere non valeant nec proinde sacramentum efficere , et quibus deficientibus, sacramentum nullum sit , adeoque et contractus. Hae au- tem conditiones illae sunt, quae impedimenta appellantur. Nam penes potestatem publicam est conditiones sine qui- bus contractus valide fieri non possunt , apponere , et no- minatim certas personas ad contrahendum inhabiles red- dere; sed potestas publica hoc non potest nisi in contra- ctibus, qui ad suum tribunal pertinent. Atqui contractus matrimonialis , quia sacramentum est, ad ecclesiae tribunal
CAP . II . DE ECCL . POTEST . CONST . IM P . MATR . DIR . ART . II . 51
exclusive pertinet ; ergo ipsa sola potest eas ponere condi- tiones coniugio christiano, seu penes ipsam est impedi- menta dirimentia constituere.
2. Nemo negaverit ecclesiam ius ac potestatem habere in res spirituales; sed inter eas praecipuum locum obti- nent sacramenta ; cum igitur matrimonium sacramentum sit , hoc ipso in illud potestate pollet ecclesia. In eius proinde potestate sunt condiliones apponendae ad validam sacramenti matrimonii collationem ac susceptionem ; seu in ecclesiae potestate est constituere impedimenta , quae nullum reddant contractum ad dignitatem sacramenti eve- ctum , seu potius sacramentum constituentem ; aut decla- rare et efficere ut personae idoneae sint sacramento confi- ciendo aut non idoneae.
3. Quotquot catholico nomine ac professione censen- tur , fateri debent ecclesiam a Christo potestate praeditam esse condendi leges ad spirituale filiorum suorum bonum , eorumque actiones ita dirigendi , ut si ad normam a se praestitutam non exigantur ineptae ac nullius valoris sint ad finem quem ipsa intendit (46) ; potest igitur ecclesia le- ges sancire, quae ita spiritualem contractum coniugalem christianorum , quo sacramentum efficitur , attingant , ut ineptum reddant ad sacramentum , aut si placet : perso- nas ipsas attingant ita ut eas reddant inhabiles ad con- trahendum. Sane , ut vidimus, tum novatores tum rega- listae, qui tribuunt principibus potestatem in coniugium suorum subditorum , contendunt , imo adstruunt posse prin- cipes ad bonum societatis tales condere leges , quibus nullum et irritum fiat coniugium , idque ob auctoritatem quam habent in personas et contractus civiles ; igitur eius-
(4<J) Hic, ut patet, pro certo assumimus pollere ecclesiam divinitus potestate condendi leges, quam theologisuo loco ostendunt adversus novatores saeculiXVl. Nosque evicimus in Praelect. theolog. in tract. De loc. theolog. part. I. De ec- clesia cap. IV. art. III. prop. unic.
*
52 LIB. II. SECT. I. DE POTEST. ECCLES-
dem auctoritatis vi poterit ecclesia personas sibi subditas afficere , et nullum reddere contractum spiritualem coniu- gii ; seu quod idem est , potest statuere impedimenta con- iugium irritantia.
Id quod hactenus a priori ostendimus , a posteriori iam efficimus , nimirum ex perpetuo huius iuris exercitio. Nam si semel constiterit quovis tempore ecclesiam hac ^potestate in constituendis matrimonii impedimentis usam esse, hoc ipso constabit ipsam revera posse id efficere. Iam vero quemadmodum Christus Matth. XIX. Marci X. et Luc. XII. iam constituerat impedimentum , quod vocant ligaminis , ita ut nemo possit vivente adhuc uxore sua, aliam ducere, sic Apostolus , accepta a Christo potestate I. Cor. VII. non modo declarat uberius Christi mentem circa memoratum ligaminis impedimentum , verum etiam w. 12-15. aliud constituit dirimens matrimonium quoad fidelem a quo religionis causa infidelis coniux discesserit, facultatem tribuens aliud ineundi coniugium (47) ; nec de- sunt, qui contendant eumdem Apostolum impedimentum constituisse disparitatis cultus II. Corinth. VI. 14. illis ver- bis : « Nolite iugum ducere cum infidelibus ; » saltem ex iis certum est prohiberi ab Apostolo fidelibus nuptias iun- gere cum infidelibus (48) , Atque hinc factum est , et eius-
(47) Cf. Praelect. theolog. tract. de matrim. cap. II. prop. II.
(48) In hanc sententiara consentiunt interpretes catholici Cornelius a Iapider Estius, Calmet, Bernardinus a Piconio aliique. Et recte; siquidem per coniu- gia societas oritur omnium arctissima , quae non sine magna fidei iactura esse potest. Animadvertunt praeterea hi ipsi , quod Paulus I. Cor. VII. permiserit quidem fidelibus iam nuptis cum infidelibus permanere cum iisdem , quando id fieri posset sine Creatoris iniuria; in hac vero secunda epistola vetuerit, ne innupti dqcerent aliquem infidelem in coniugium. Bationem diversae huius agendi rationis exiabet Estius in hunc loc.
lam srflieronymus in lib. I. contra Iovinian. n. 10. et in epist. ad Age- ruchiam , qujie in edit. Vallarsii est CXXIII. n. 6. scripserat i «Quodque addidit (Paulus) taiitum in Domino, amputat ethnicorum coniugia, de quibus in alio Joco dixerat : Nolite iugum ducere cum infidelibus. » Neque abnuunt ipsi in- terpretes protestantes , ut videre est in Criticis sacris ad hunc loc
CAP. II. DE ECCL. POTEST. CONST. IMP. MATR. DIR. ART. 11. 53
modi nuptiae , quamvis non semper irritae , illicitae saltem apud christianos habitae fuerint, ut patet ex iis quae scri- bit Tertullianus in lib. De corona militis : « Coronant , in- quit , et nuptiae sponsos ; ideo non nubamus ethnicis , ne nos ad idololatriam usque deducant , a qua apud illos nuptiae incipiunt (49). » Verisimilius nihilominus censeo neque ab Apostolo , neque ab ecclesia sex plus minus prio- ribus seculis disparitatem cultus fuisse impedimentum di- rimens constitutum , sed solum prohibitas fuisse nuptias fidelium cum infidelibus , lege sallem generali. Nam quod spectat ad peculiares synodos , extra dubitationem est ali- cubi eiusmodi impedimentum constitutum fuisse; in con- cilio illiberitano can. XVI. hoc decernitur : «Haereticis si se transferre noluerint ad ecclesiam catholicam , nec ipsas catholicas dandas esse puellas ; sed neque iudaeis , neque schismaticis dari placuit, eo quod nulla possit esse so- cietas fidelis cum infideli (50); » et can. XVI. « Si qui forte sacerdotibus idolorum filias suas iunxerint, placuit nec in fine dandam esse communionem (51). » Alios eius- modi canones inferius dabimus.
Interim ex his deprehendimus vel ab ipsis ecclesiae primordiis leges latas ab ea fuisse , quibus nonnulla con- iugia vel prorsus dirimerentur vel prohiberentur ne fierent , idque statutis poenis. Ergo ecclesia sibi plenam a Christo moderandi coniugia filiorum suorum potestatem legislatri- cem tributam fuisse pro certo habuit , atque executioni mandavit pro ratione temporis , locorum ac personarum. Haud dubia legiferae huius supremae potestatis vestigia, immo vero et probationes occurrunt in documentis trium priorum seculorum. Etenim in canonibus apostolicis tres prostant, qui versantur circa coniugia , nempe XVII. (52),
(49) Cap. XII. ed. Rigalt.
(50) Apud card. de Aguirre Collecl. maxim. concil. hisp. tom. I. pag. 433.
(51) lbid. pag. 436.
(52) Iuxta version. Dionysii Exigui ; nam alias est XIII.
54 LIB. II. SECT. I. DE POTEST. ECCLES.
quo bigami repelluntur ad ordinatione; XIX. quo arcentur a clero, qui duas sorores duxerint; XXVII. quo prohiben- tur coniugia clericis innuptis , exceptis tantum lectoribus et cantoribus , seu constituitur impedimentum ordinis , cu- ius canonis , utpote qui propius ad rem nostram faciat , verba haec sunt : « Innuptis autem , qui ad clerum pro- vecti sunt , praecipimus , ut si voluerint , uxores accipiant , sed lectores , cantoresque tantummodo (53). » Hi porro ca- nones , saltem usque ad quinquagesimum , a viris aposto- licis , hoc est, secundo labente, et ineunte tertio a Christi nativitate seculo constituti sunt ac magno semper in pretio in ecclesia habiti (54). Origenes supponit latam ab ec- clesia legem, cum affirmat eam non admittere digamos in clerum scribens : « Sicut ab ecclesiasticis dignitatibus , non solum fornicatio , sed et nuptiae repellunt ; neque enim episcopus , nec presbyter , nec diaconus , nec vidua (dia- conissa ) possunt esse digami (55). »
Ad has ecclesiae leges aperte alludit s. Ignatius dum in epist. ad Polycarpum praescribit, ut sponsi et sponsae de sententia episcopi coniugium faciant, quo nuptiae sint secundum Dominum. Alia documenta ex tribus prioribus seculis praetermitto , cum ea quae attulimus sufficiant ad ostendendum quod proposuimus , nempe ecclesiam iugiter
(53) In versione cit. alias est XIX.
(54) Cf. Guillelmum Beveregium De canonibus apostolicis iudicium de numero et auctoritate canonum apostolicorum §. X. qui ostendit iam a ma- ioribus fuisse receptos canones istos, et seculo II. labente et tertio ineunte fuisse collectos. Apud Cotelerium Sanctorum patrum, qui temporibus apo- stolicisfloruerunt. Antwerpiae 1698. vol. I. pag. 431. cf. etiam ibid. pag. 424. eiusdem Cotelerii de his canonibus iudicium.
(55) Hom. XVII. in Luc. opp. ed. de La Rue tom. III. pag. 953.
Huc pariter referuntur quae scribit Tertullianus in lib. De monogamia ,' cap. XII. in quo legem iamdiu in ecclesia constitutam ac firmam supponit ; dum enim vult indiscriminatim omnibus monogamiam esse communem, urget exem- plum cleri, qui illam profiteri tenebatur antequam ad ecclesiasticos gradus ascen- deret «Unde enim , inquit, episcopi et clerus? nonne de omnibus? Si non omne» monogamiae tenentur, unde monogami in clerum? An ordo aliquis seorsum de- bebit institui monogamorum , de quo adlectio liat in clerum?»
CAP. II. DE ECCL. POTEST. CONST. IMP. MATR. DIR. ART. II. 55
hanc potestatera exercuisse , sive in dirimendis , sive in prohibendis nonnullis fidelium coniugiis.
Exinde receptum est, ut numquara interruptum eiusmodi potestatis exercitium fuerit seculis insequentibus. Iam su- pra (cap. 1. art. 2.) verba descripsimus s. Basilii, quibus adstruit consuetudinem, seu morem qui legis vim obtinet repetendum a sanctionibus quas viri sancti circa nuptias tra- diderunt. Quandonam vero eiusmodi sanctiones a viris san- ctis constitui potuerunt, nisi tribus prioribus seculis, vigente adhuc in ecclesiam persecutione , cum ipse s. Basilius flo- ruerit sec. ecclesiae IV. (56)? Ad minimum alludere potest ad ea, quae sancita fuerunt a conc. illiberitano sub ini- tium quarti seculi , ut vidimus celebrato , vel a synodo an- cyrana a qua editus est canon adversus raptores (57). Sic etiam concilium neocaesariense reapse statuit impedimen- tum affinitatis cuius pariter canonis verba attulimus.
Sed pergamus alia ex sec. IV. et V. documenta afferre. S. Siricius impedimentum publicae honestatis in epist. ad Himerium tarraconensem episcopum aperte statuit scribens: « De coniugali autem violatione requisisti : si desponsatam alii puellam alter in matrimonium possit accipere? Hoc ne fiat , modis omnibus inhibemus; quia illa benedictio, quam nupturae sacerdos imponit , apud fideles cuiusdam sacri- legii instar est, si ulla transgressione violetur (58). » Qui
(56) Vita enim (unctus est an. 378. vel 379. cf. Baronium ad an. 378. et Tillemont Mtmoircs potir servir h 1'Mst. tcclesiast. tom. IX. pag. 278.
(57) Celebratum est hoc concilium an. 314. cf. apud Harduinum Acta con- cil. tom. I. col. 275. Etsi daremus quod nonnulli contendunt, hoc canone patres ancyranos non tara impedimentum constituere, quam quod ius naturae ob da- tam fidem postulat, declarare, non tamen sequeretur, vere legem non fuisse latam ad ius naturae ccnfirmandum. Ceterum erat in sponsi potestate raptam virginem sibi restitutam sive recipere, sive recusare.
(58) Cap. IV. apud Coustantcol. 628.Nonnulli disputantde qua benedictione loquatur hic summus pontifex ; ast Coustant in obvio sensu de alia benedi- ctione, haec verba intelligi non posse ostendit nisi de benedictione , quae in prima desponsatione, seu in sponsalibus dabatur. Declaravit propterea virum et spon- sam alterius ad valide contrahendum inhabiles esse.
56 LIB. II. SECT. I. DE POTEST. ECCLES.
insuper in eadem epistola de personis agens voto obstri- ctis scribit : « Praeterea monachorum quosdam atque mo- nacharum abiecto proposito sanctitalis in tantam protesta- ris demersos esse lasciviam , ut prius clanculo , velut sub monasteriorum praetextu illicita ac sacrilega se contagione miscuerint ; postea vero in abrupta conscientiae despera- tione perducti de illicitis complexibus libere filios pro- creaverint , quod et publicae leges et ecclesiastica iura con- demnant. Has ergo impudicas detestabilesque personas e monasteriorum coetu , ecclesiarumque conventibus elimi- nandas esse mandamus (59). »
De hoc ipso voti impedimento extat can. CIV. concilii carthag. IV. « Ut si quae viduae . . . se devoverunt Do- mino . . . postea vero ad nuptias seculares transierunt . . . tales personae sine christianorum communione maneant, quae etiam nec in convivio cum christianis communicent. Nam si adulterae coniuges reatu sunt viris suis obnoxiae ; quanto magis viduae , quae religiositatem mutaverunt , cri- mine adulterii notabuntur , si devotionem , quam Deo sponte , non coactae , obtulerunt , libidinosa corruperint voluptate , atque ad secundas nuptias transitum fece- rint (60)?» Quo quidem canone adulteriis comparantur viduarum Deo devotarum transgressiones. Dixi eiusmodi violationes adulteriis comparari , quia etsi vere ac proprie adulteria non sint , prout iamdiu adnotaverat s. Augu- stinus, tamen ipsemet affirmare non dubitat «lapsus et ruinas a castitate sanctiori , quae vovetur Deo , adulteriis esse peiores (61). »
Verum quod ut illicitum damnatum est in concilio
(59) lbid. cap. VII. col. 629.
(60) Apud Harduin. Acta Concil. tom. I. col. 985. Celebratum autem est boc concil. an. 436. eique interfuit s. Augustinus cum episcopis 214.
(61) Lib. De bono viduitatis cap. X. et XI. luxta s. Doctorem eiusmodi nu- ptiae erant illicitae sed non invalidae. Utique; attamen lege ecclesiae, saltem graviter prohibitae ac damnatae.
CAP. II. DE ECCL. POTEST. CONST. IMP. MATR. DIR. ART. II. 57
carthaginiensi IV, ut invalidum decernitur ab Innocentio I. scribente : « Quae Christo spiritaliter nupserunt , et velari a sacerdote meruerunt , si postea vel publice nupserint , vel se clanculo corruperint , non eas admittendas esse ad agendam poenitentiam , nisi is cui se iunxerant de saeculo recesserit. Si enim de omnibus haec ratio custoditur , ut quocumque vivente viro alteri nupserit , habeatur adultera , nec ei agendae poenitentiae licentia concedatur, nisi unus ex eis defunctus fuerit: quanto magis de illa tenenda est, quae ante immortali se sponso coniunxerat , et postea ad humanas nuptias transmigravit (62) ? » Id ipsum consti- tuit conc. chalcedonense can. XVI. his verbis ; « Sancimus virginem , quae se Deo consecravit , similiter et mona- chum , non licere nuptialia iura contrahere. Quod si hoc inventi fuerint perpetrantes , excommunicentur. Confiten- tibus autem decrevimus, ut habeat auctoritatem eiusdem loci episcopus misericordiam eis , humanitatemque lar- giri (63) , » et can. XV. de diaconissa iam sanxerat, quod « si aliquandiu temporis in ministerio permanens , semet- ipsam tradat nuptiis , gratiae Dei contumeliam faciens , anathematizetur huiusmodi cum eo , qui eidem copula- tur (64). »
Rursum Innocentius I. in epist. ad Probum impedi- mentum ligaminis sin minus instituit, quia ipsum iuris divini est, saltem applicat ad peculiarem casum de quo agebatur , eiusque vim declarat illis verbis : « Statuimus , fide catholica suffragante , illud esse coniugium , quod primitus erat gratia divina fundatum , conventumque se-
(62) Epist. II. ad Victricium Rotomagensem cap. XII. apud Coustant col. 754. ubi apertissime et ineluctabilibu» documentis ductis a conc. toletano I. can. 16. turonensill. can.20.arelatensill.can. 52. aurelianensi V. can. 19. matisconensi I. can. 12. cl. editor ostendit Innocentium de vera coniugii dissolutione disserere, atque idcirco de dirimente impedimento, quod ipse constituit.
(63) Harduin. Acla concil. tom. II. col. 607.
(64) Ibid.
58 LIB. II. SECT. I. DE POTEST. ECCLES.
cundae mulieris , priore superstite, nec divortio eiecta , nullo pacto esse legitimum (63).»
Et haec quidem ex quatuor prioribus seculis docu- menta in rem nostram attulisse sufficiat. Quae enim a nonnullis praeterea exhibentur non satis firmae aucto- ritatis nobis esse videntur (66).
Progredientes ad quatuor insequentia secula reperi- mus ecclesiam in iuris sui possessione constantem in im- pedimentis sanciendis. Ita s. Symmachus papa in epistola ad Caesar. c. IV. ubi de raptoribus ita constituit : « Rapto- res igitur viduarum , vel virginum pro immanitate tanti facinoris detestamur , illos vehementius persequendo , qui sacratas virgines, vel volentes, vel invitas, matrimonio suo sociare tentaverint : quos pro tam nefandi criminis atro- citate a communione suspendi praecipimus (67).» Conci- lium turonense II. can. XX. de iis , qui post consecratam Deo castitatem matrimonium attentare praesumpserint ita decrevit : « Perimendi sunt oris gladio et a communione privandi , si relicta sibi decreta seniorum observare no- luerint , et pastorem suum audire despexerint , et esse separati noluerint. Qui ergo in hac pertinacia durare vo- luerint, et plus in volutabro malae conversationis perma- nere , quam se de vetito coniugio separare , perenni excom-
(65) Apud Coustant col. 910.
(66) Etenim afferri consueverunt inter cetera epistola s. Callisti ad gallicanos episcopos data, nec non epistola s. Iulii I. quibus impedimentum statuitur con- sanguineitatis, at certum est has epistolas spurias esse, ac depromptas ex col- lectione isidoriana. Cf. Berardi in op. Gratiani canones ab apocryphis discreti. Taurini 175'». tomi I. part. II. pag. 106 seqq. item pag. 183 seqq. Sic etiam ad- duci solet auctoritas s. Leonis M. decernentis impedimentum criminis. Verum et hoc documentum apocryphum est, ac desumptum a Gratiano ex conc. triburiensi in Germania celebrato. Neque admittimus verba s. Augustini desumpta ex eius lib. I. De nupt. et concupiscentia cap. X. legenda esse cum particula negante s «Mortuo viro, cum quo verum connubium fuit, fieri verum connubium (non) potest cum quo prius adulterium fuit,» ut patetex scopo s. Doctoris; ac reipsa sinehac particula legnnt editores Maurini.
(67) In Collect. maxima conc. Venetatom. VIII. col. 212. Floruit porro Symmachus ab an. 501. ad an. 511.
CAP. II. DE ECCL. POTEST. CONST. IMP. MATR. DIR. ART. II. 59
municatione damnentur (68).»Ita quidem de impedimento voti patres turonenses , qui innituntur tum auctoritate In- nocentii 1. tum concilii arelatensis II. id ipsum sancien- tium. De impedimento criminis ita sanxitconc. triburiense can. LI. « Illud vero communi decreto secundum canonum instituta definimus , et praeiudicamus , ut si quis cum uxore alterius , vivente eo , fornicatus fuerit , moriente marito , synodali iudicio aditus ei claudatur illicitus , ne ulterius ei coniungatur matrimonio , quam prius poliuit adulterio. Nolumus enim , nec christianae religioni opor- tet, ut ullus ducat in coniugium quam prius polluit per adulterium (69).»
Plures alias sive constitutiones pontificias, sive con- ciliorum sanctiones praetermittimus , quae magno numero per idem temporis proferri possent, quae rem nostram penitus conficiunt (70). Interim ex iis , quae speciminis gratia in medium attulimus , pronum est colligere eccle- siam ab aetate apostolica ad concilium usque tridentinum in pacifica ac plena possessione fuisse exercitii illius po- testatis quam ei adstruimus ac vindicamus in constituen- dis impedimentis matrimonium dirimentibus. Ex quo rite concluditur iure optimo tridentinam synodum can. III. et IV. definivisse ecclesiam potuisse constituere impedimenta matrimonium dirimentia , nec in iis constituendis errasse. In hoc quippe statuendo concilium normam universae ec- clesiasticae traditionis secutum fuisse dicendum est.
(68) Apud Harduin tom. III. col. 363. celebratum est an. 567.
(69) Haniuin.,1 cta concil. tom. VI. part. I. col. 454. celebratum est an. 895.
(70) Cf. Gerbais op. cit. quiex quinto, sesto, septimo,octavo ac nonoseculo, ac deinceps usque ad seculum XVI. seu usque ad concil. tridentinum ostendit concilia tum oecumenica tum provincialia, tam in oriente quam in occideute, seu universam ecclesiam constanter hanc potestatem circa impedimenta impedientia ac dirimentia exercuisse, cuius exercitii documenta illuc recoli possunt a sect. I. ad VII. inclusive partis primae. Deinde a sect. VIII. id ipsum confirmat luculentis- simis factis, quae ipsi suppetunt a saec. IX. ad XVI.
60 LIB. II. SECT. I. DE POTEST. ECCLES.
Effecimus proinde , quae hoc in articulo proposuimus, ostendimus scilicet canones III. et IV. tridentinae synodi vere esse dogmaticos , secus ac autumaverit Launoius , et evicimus eiusdem tridentinae definitionis veritatem ad- versus saeculi XVI. novatores.
Verum parum adhuc profecissemus, nisi simul ostende- rimus tridentinos patres dum definiverunt ecclesiam posse constituere impedimenta , ecclesiae nomine vere signifi- casse clericalem coetum, seu ecclesiasticam hierarchiam, non autem principes seculares , prout omnium primus Launoius contendit , quod quidem insequenti articulo prae- stabimus.
L
ARTICULUS III.
Concilium Tridentinum canonibus III et IV. sess. XXIV. Ecclesiae, nomine clericalem coetum, seu ecclesiasticam hierarchiam,prout a Iaicis ac secularibus principibus distinguitur, significavit.
lam superius animadvertimus novum Launoii figmen- tum , quo adstruere adnisus est tridentinos patres in adductis canonibus ecclesiae nomine significare voluisse civiles principes, adeo paradoxi instar esse, ut nullum ad- stipulatorem nactus sit. Attamen Tamburinius eidem favere visus est (71). Quare ut hoc etiam effugium eripiamus ecclesiasticae potestatis adversariis , haud nos pigebit et hoc commentum evertere. Idque efficiemus 1. ex ipsa rei natura; 2. ex scopo tridentinorum patrum ; 3.exabsurdo; 4. ex facto.
Quod antequam praestemus aliquid de Launoii doctrina praemittamus necesse est. Probaturus igitur Launoius prin- cipibus ius competere, et quidem exclusive, constituendi impedimenta matrimonium dirimentia , praeter cetera ar- gumenta , quae fusius evolverat ad hanc suam doctrinam
(71) In op. cit. Praelect. de lustitia christiana, et de sacramentis vol, II. §. LXXXVIII.
CAP. II. DE ECCL. POTEST. CONST. IMP. MATR. DIR. ART. III. 61
persuadendam , tandem se vertit ad concilii tridentini aucto- ritatem. Quum enim concilium duobus canonibus defini- visset ecclesiam potuisse ac posse constituere eiusmodi impedimenta , Launoius contendit concilium ecclesiae no- men usurpasse ad significandam alteram ecclesiae perso- nam, nimirum principes , qui sunt nobilior ecclesiae pars. Quod quidem triplici ex capite repetit , tum nempe, quod ecclesia in amplissima sui significatione universum fide- lium coetum referat ; tum quod hoc ipso in sensu ecclesiae nomen usurpaverit tridentina synodus in hac ipsa ses- sione XXIV. cap. I. De reform. dum constituit matrimo- nium celebrandum esse in facie ecclesiae , id est fidelium, sive clerici isti sint , sive laici ; tum denique , quia error Lutheri quem sibi configendum proposuit synodus versa- batur circa principum potestatem in condendis legibus ad irritanda coniugia (72). Quam interpretationem ideo veri- similem Tamburinius existimavit , quod « nullus ab initio erat conflictus in hac re inter sacerdotes et principes T et vix aliquod huius quaestionis vestigium inveniatur in tridentina synodo (73).»Quod certe non contigisset, si coarctata ecclesiae vox fuisset ad ecclesiasticum coetum significandum. Hoc postea expendemus. Interim ut lau- noianum paradoxum evertamus ita progredimur.
I. Arei ipsius natura auspicantes, multiplex argumen- tum suppetit ad verum sensum evincendum in quo eccle- siae nomen a tridentinis patribus usurpatum sit ex con- cilii ipsius actis.
Ac 1 . quia in concilio agebatur de potestate ac doctrina, ut patet ex ipsis verbis utriusque canonis , quibus defi- nitur ecclesiam potuisse ac posse constituere impedimenta, et in iis constituendis non errasse. Porro ubi agitur de potestate cum doctrina coniuncta, numquam potest sermo
(72) De regia etc. part. I. art. IV. cap. IV. cit. ed. pag. 757 seqq.
(73) Op. cit. De matrimonio cap. IV. §• 87.
62 LIB. II. SECT. I. DE POTEST. ECCLES.
esse de altera ecclesiae persona , seu de laicis fidelibus qui docendi sunt , seu de ecclesia discente ac passiva , sed unice de ecclesia acliva seu docente disseritur, quae constituitur ex coetu hierarchico.
2. Agebatur de definienda illa potestate cuius pacifica possessione fruebatur ecclesia , et concilii aetate, anterio- ribusque seculis ; iam vero , ipsis fatentibus adversariis, ecclesiasticus coetus exclusive in hac erat possessione.
3. Quia hi canones relativi sunt ad canonem XII. in quo concilium decernit causas matrimoniales ad iudices spectare ecclesiasticos ; porro omnibus fatentibus , eccle- siasticorum nomine concilium in eiusmodi canone coetum clericalem designat; adeoque et in canonibus nostris voce ecclesiae eumdem ordinem significat.
4. Ex demonstratis, potestas de qua hic agitur, versatur circa obiectum spirituale , nempe circa materiam idoneam ad sacramentum constituendum. At obiectum spirituale exclusive pertinet ad sacerdotalem ordinem : ergo sacer- dotalem ordinem ecclesiae nomine concilium designat.
II. Nec minus luculenter idipsum ostenditur ex scopo quem sibi praefixit tridentina synodus in iis canonibus condendis. Siquidem scopus quem sibi proposuit conci- lium fuit Lutheri errores configere (74). Error autem huius haeresiarchae hac in re fuit denegare ecclesiae potestatem constituendi alia impedimenta praeter illa, quae in Le- vitico statuta leguntur , non autem , ut nonnulli autumant, denegare principibus potestatem legislatricem , seu pote- statem leges circa coniugium ferendi. Etenim mens Lu- teri deprehenditur :
1. Ex verbis ipsius Lutheri in libro De captivitate babylonica: «Coniunctio viri et mulieris est finis divini , quae tenet, quocumque modo contra leges hominum con-
(74) Fatentur enim Tamburinius et Nestius cum Launoio proscriplum in iis canonibus fuisse Lutheri errorem.
CAP. II. DE ECCL. POTEST. CONST. IMP. MATR. DIR. ART. III. 63
tigerit , debentque leges hominum ei cedere sine ullo scru- pulo.» Hoc quidem generale est Lutheri principium. Sed quid ipse intelligit per leges hominum ? Leges ne princi- pum ? Minime ; ut patet ex antecedentibus et consequenti- bus , seu ex totius orationis contextu.
Praemiserat enim : « Quid autem dicemus de impiis legi- bus hominum, quibus hoc vitae genus divinitus institu- tum, est irretitum , sursum ac deorsum iactatum? Deus bone , horror est intendere in temeritatem romanensium tyrannorum ; adeo pro libidine sua dirimentium , rursum cogentium matrimonia (75).» Homines igitur, Luthero in- terprete, sunt romanenses tyranni , nimirum rom. ponti- fices eorumque, ut ipse loquitur, officiales. Pergit deinde et improbata Summa Angelica, quae ad confessariorum instructionem confecta fuerat , et in qua XVIII. recen- sebantur impedimenta, «Verum gaudeo, inquit, istis dede- corosis legibus suam tandem contigisse gloriam ; nempe earum beneficio hodie romanenses facti sunt nundinatores. . . 0 digna pontificibus nostris negotiatio, quam pro evan- gelii ministerio , quod prae avaritia , et ambitione con- temnunt (76) ! » Ergo illi homines sunt pontifices. Sed rur- sum prosequitur Lutherus : « Dico tamen , et quod in me est facio, monens et rogans omnes sacerdotes et fratres, si viderint aliquod impedimentum , in quo Papa potest di- spensare , et quod non est in Scriptura expressum , ut ea matrimonia confirment , quae contra ecclesiasticas , tyran- nicas vel pontijicias leges fuerint contracta (77).» Heic non egemus commenlariis ad germanam Lutheri mentem asse- quendam. Sed pergamus insequentia verba afferre: « Et Papa , scribit , vel episcopus vel officialis , si dissolverit ali- quod matrimonium contra legem papalem contractum , anti-
(75) Fol. 295. ed. cit. reclo.
(76) Ibid.
(77) Ibid. verso.
64 LIB. II. SECT. I. DE POTEST. ECCLES.
christus est, et violator naturae et reus laesae maiestatis divinae (78).»Demum singula impedimenta percurrens , de impedimento impotentiae ita subdit: «Quod si urgeat amor iuventutis , et quaevis alia necessitas propter quam dispen- sat Papa , dispenset etiam quilibet frater cum fratre , aut ipse cum seipso , rapta per hoc consilium uxore de manu tyrannicarum legum utcumque poterit.... aut si pro pecu- nia Papa dispensat , cur non ipse pro meae salutis com- moditate mecum aut cum fratre dispensem? Statuit leges Papa ? Sibi statuat , mea salva libertate , vel occulte sur- repta (79).» Post haec profecto nullus relinquitur tergiver- sandi locus de eo quod sibi furiosus hic haereticus prae- stituerit, dum invehitur in leges hominum. Non modo enim constanter de papa, de pontificiis legibus, de episcopis loquitur; sed de laicis seu secularibus principibus ne verbum quidem habet , adeoque per leges hominum non po- tuit leges principum significare, neque ullo modo signi- ficare intendit.
2. Hoc ipsum efficitur ex eodem Luthero suimetipsius interprete. Cum enim collectores articulorum qui desumpti sunt ex eius libro De captivitate babylonica interceteros hunc notassent : « Christianis nihil ullo iure posse imponi legum sive ab homine sive ab angelis, nisi quantum volunt; » Resp. « Hoc non de civilibus legibus, sed de ecclesiasticis dixi (80) .»Sermo vero erat in illo articulo de matrimonii im- pedimentis. Rursum , cum iidem collectores inter ceteras eiusdem haeresiarchae impias propositiones hanc retulis- sent: «Nullo impedimento prohiberi matrimonium, aut con- tractum dissolvi , praeterquam primo affinitatis ac secundo consanguineitatis gradu, neque tamen universaliter;» pa-
(78) Ibid.
(79) Ibid.
(80) In op. Responsio extemporaria ad articulos quos magistri nostri ex babylonica (captivitate ) excerpserunt. Opp. Lutb. tom. II. fol. 441. tergo. ed. lenae 1557.
CAP. II. DE ECCL. POTEST. CONST. IMP. MATR. DIR. ART. III. 65
riter respondit Lutherus : « Hoc dixi quoad praeceptum Dei, qui sic ordinavit, licet papa aliud ordinet (81).» Si igitur Lutheri Lutherum adhibeamus interpretem , evidens est ipsum per leges humanas, seu leges hominum intellexisse leges ecclesiasticas seu pontificias.
3. Demum cum Facultas parisiensis duas has propo- sitiones , quae habentur num. 14. et 15. Coniunctiovirietc. et Debent sacerdotes etc. prout nuper retulimus , excerpsisset ex lib. De captiv. babylon., illas hac censura notavit : « Utraque harum propositionum est falsa: ecclesiae pote- stati impie derogativa , et ex damnato Waldensium errore procedens (82).»Nemo porro sanus inficias ibit longe me- lius illius aetatis theologis parisiensibus perspectam fuisse Lutheri mentem , quam Launoio eiusque asseclis , qui non
(81) Ibid. fol. 442. recto.
Non est hic sine aniraadversione dimittenda Lutheri incohaerentia, dum non alios gradus sive affinitatis sive consanguineitatis contendit posse aut impedire , aut dirimere coniugium , quam qui divino iure in Levitico sunt constituti , atta- men ipsemet devovit diris Moysen legemque mosaicam universam. Sic enim scribit in Serm. de Moyse: « Mallem numquam concionari , quam aliquid ex Moyse pro- ponere : allegare Moysen est Christum ex cordibus hominum auferre. Moysen non admitto : quia si eum in uno articulo recipio, recipere etiam oportebit in omnibus ceremoniis iudaicis. Nolumus admittereMoysen, quia mortuus est, et regimen eius finitum. Stulti patiuntur se induci in Moysen , sicut porci in stabulum. Moyses non pertinet nisi ad iudaeos, non ad christianos, non ad gentiles. Nullus ergo apex, aut punclum ad nos pertinet....ex textu clare patet.quod etiam decem prae- cepta ad nos non pertinent ; non enim nos, sed solum iudaeos Dominus ex Aegypto eduxit.»Et tamen impedimenta admittit, quae in Levitico continentur, quasi nempe Moyses Leviticum non scripsisset ! En quid sint haeretici , quam sibi bene cohaereant !
Neque illud praetermitti debet, quod cum prius nullam admiserit auctorita- tem in coniugium nisi divinam , deinde cum coniugium in classem rerum profana- rum relegasset, principum in illud auctoritatem agnovit. Cf. Cochlei Miscellanea in causis religionis. Ingolstadii 1545. lib. II. tom. I. n. 185. Seckendorf Bistoria lutheranismi lib. III. sect. XV. pag. 49. Tantum abest , ut voluerit Lutherus eri- pere principibus potestatem statuendorum impedimentorum !
(82) Ita in opusc. Propositiones ex libro Luthcri qui De captivit. baby- lon. inscribitur, collectae , et per tlieologorum parisiensium facultatem damnatae. Insertus est autem hic elenchus opp. Lutheri ed. cit. tom. II. fol. 445 seqq.
II 5
66 LIB. II. SECT. I. DE P0TEST. ECCLES.
alium in finem et hoc invexerunt commentum , nisi ut suum paradoxum aliqua ratione cohonestarent (83).
III. Ex absurdis praeterea , quae consequerentur in systemate launoiano excluditur eiusmodi interpretatio, quod ecclesiae nomine concilium significare intenderit principes laicos in praefatis canonibus.
1. Etenim si vera foret Launoii interpretatio , seque- retur concilium voluisse collectioni principum, qui domi- nantur orbi catholico tribuere potestatem circa impedi- menta matrimonii. Cum enim ecclesiae vox universalitatem fidelium complectatur , non possent principes alteram ec- clesiae personam referre , ut Launoius loquitur, nisi qua- tenus ecclesiam universalem repraesentant ; iam vero eam nemo principum singillatim sumptus referre potest , ut dici possit ecclesiam hoc vel illud efficere aut constituere.
2. Sequeretur contra Launoii mentem nullum princi- pem in suis respective statibus potuisse aut posse legem condere ad matrimonia dirimenda. Nec enim quispiam sin- gularis princeps posset ceterorum omnium nomine legem ferre ; atqui tamen hac solum sub conditione tali polleret potestate.
3. Sequeretur principes infideles, aut haereticos nul- lam posse legem eiusmodi statuere relate ad subditos suos christianos ; cum potestas illa eis non competeret , nisi quatenus sunt altera ecclesiae persona , quales profecto non sunt principes sive infideles , sive haeretici.
4. Sequeretur principes non propria ac originaria po- testate hac in re frui , seu iure principatui insito , sed solum iure adscito, quatenus membra ecclesiae catholicae
(83) Ipsa verba propositionis 15. rem aperte declarant: «Debent sacerdotes ea omnia matrimonia confirmare, quae contra ccclesiasticas vel pontificias leges fuerint contracta, in quibus papa potest dispensare, et quae non sunt in Scriptura sacra expressa.» Apud D'Argentr<5 Collectio iudiciorum de novis erroribus. Lu- tet. Paris. 1728. tom. I. part. II. p. 368.
CAP. II. DE ECCL. POTEST. CONST. IMP. MATR. DIR. ART. III. 67
sunt , eamque praeseferunt. Quod pariter est contra Lau- noii, eiusque asseclarum hypothesim.
5. Absurdum est voluisse concilium se coetumque omnem sacerdotalem expoliare iure constituendi impedi- menta dirimentia , illudque transferre dogmaticis canonibus in illam idealem principum collectionem veluti in alteram ecclesiae personam , et ita eis vindicare , ut sub anathe- matis interminatione eos coerceret, qui dicerent illos er- rare in constituendis impedimentis coniugiumdirimentibus.
IV. Quid ? quod facto ipso concilium ostendit quid significaretur eo nomine ecclesiae cui ius asseritur impe- dimenta constituendi ? In ipso enim tridentino concilio ec- clesia , nimirum ecclesiastica hierarchia , non autem al- tera ecclesiae persona novum impedimentum clandestinitatis constituit , eademque ecclesia noluit principibus acquiescere postulantibus, ut irritaret filiorum familias matrimonia inita contra parentum voluntatem. Quod quidem argumentum ita clarum est, uteo maxime permotus vel ipse anonymus auctor operis De iure constituendi impedimenta dirimentia (84), quamquam in ceteris Launoio faveat, heic a duce suo dis- sentiat , eiusque interpretationem fateatur esse prorsus in- tentioni concilii contrariam.
Ergo sive ipsa rei natura , sive scopus concilii, sive absurda spectentur , quae sequerentur ex opposita sen- tentia , sive demum inspiciatur factum ipsius concilii vere
(84) Del diritio di stabilire impedimenti dirimenti il matrimonio ed. di Pavia 1783. e Cremona 1784. qui vol. II. Ragionam. I. pag. 14. ed. Ticinens. scri- bit fuisse contrariam intentionem concilii «Mentre esso iapratica, nessuna menzione fatta di sovrani, e colla semplice frase di Sancta synodus praecipit etc. ha fatti nuovi impedimeuti dirimenti, altri neba modifieati e ristretti, ed ha ri- cusato di prestarsi a stabilir nulli i matrimonii de'figli di famiglia senza il consenso (!<•' parenti. Ora una tale condotta del concilio ben dimostra , quale sia stata la soa intenzione usando nelle dette definizioni della parola Chiesa. Infalti dopo aver de- finito che alla chiesa compete un tal diritto , sottentra il sinodo ad usarne. Dunque per chiesa intender si dee il sinodo, vale a dire 1'unione e 1'assemblea de' pastori ecclesiastici , il che poi significa la persona sacerdotale.»
*
68 LIB. II. SECT. I. DE POTEST. ECCLES.
constat fuisse et esse paradoxum , quod effutiit Launoiusr dum contendit , tridentinam synodum in adductis canoni- bus III. et IV. vocem ecclesiae usurpasse ad laicos prin- cipes significandos.
Verum quid dicendum de Launoii exceptione , quod concilium in Decreto De reform. vocem ecclesiae adhibue- rit in sensu collectionis fidelium : in facie ecclesiae ? Di- cimus reipsa ecclesiae nomen duplici sensu adhiberi posse, et sensu generalissimo et sensu specifico. Primo sensu ecclesiae nomine significatur fidelium omnium coetus sub pastoribus suis ; posteriori vero sensu ac veluti antono- mastice solus significatur pastorum coetus , seu ecclesiasti- cus ordo. Ex substrata proinde materia dignosci debet, utro sensu ecclesiae vox adhibita sit, aut adhibeatur. Si sermo sit de iis , quae ad communitatem fidelium spectant, illico deprehenditur latiori significatione ecclesiae nomen usur- pari ; si vero sit sermo de muniis , quae ad solos pastores pertinent , cuiusmodi essent docere , praecipere , regere , vetare , constituere etc. ad solum hierarchicum coetum designandum vocem eandem coarctari perspicuum est.
Has vocis ecclesiae diversas significationes iamdiu can- cellarius parisiensis Gersonius animadverterat , qui Con- sideratione III. De regiminis perfectione haec habet : « Ee- clesia significat principaliter universalem congregationem fidelium....Nomen tamen istud vulgaris usus restrinxit ad clerum (85)» et alibi : « Quamvis domus ista (ecclesia) sit generaliter omnium in una vera Christi fide coaduna- torum, usitatiori tamen nomine illorum , quasi antono- mastice , dicitur , quos duces in ea , custodes , et specu- latores summus paterfamilias instituit, unde eos, et non sic passim alios, ecclesiasticos appellamus (86).»
(85) Opp. ed. Antwerp. 1706. tom. II. col. 683.
(86) Serm. in Dominic. xrx. post Pentecost. tert. consid. tom. III. col. 1300.
CAP. II. DE ECCL. POTEST. CONST. IMP. MATR. DIR. ART. III. 69
Huiusque distinctionis fundamentum praebent ipsae sacrae litterae : in prima significatione legitur Matth. XVI. Swper hanc petram aedifcabo ecclesiam meam , id est , fide- les omnes , qui eandem cum Petro fidem profitentur eique subsunt; in altera vero ibidem cap. XVIII. dicente eodem Christo : « Si eos non audierit, dic ecclesiae;» nempe ut in- terpretatur s. Io. Chrysostomus : « Dic ecclesiae, id est , praesidibus ,» seu ecclesiae praelatis (87).
Quapropter dum concilium tridentinum constituit con- iugium celebrandum esse in facie ecclesiae , cum nihil sit quod ad coarctandam huius vocis significationem compel- lat , in amplissimo sensu sumi potest (88). Quum vero in nostris canonibus omnia evincant arctiorem sensum po- stulare ecclesiae vocem , eo quod de potestate agatur atque doctrina , nullum potest dubium esse quin ad sacerdotalem coetum designandum , eam tridentini patres acceperint. Hinc apposite rursum Gersonius scribebat: «Ecclesia con- tracte sumitur, dum loquimur hic de potestate ecclesia- stica , pro illis videlicet , qui speciali quodam signaculo dedicati sunt ad divinum servitium (89).» Atque hoc eodem sensu adhibetur a conc. tridentino sess. XIII. can. 9. sess. XIV. can. 15. sess. XXI. cap. 2. sess. XXII. cap. 5 et 6. et in hac ipsa sess. XXIV. can. 7. 8. e 9. Quinimo eodem hoc sensu vel ab ipso Luthero , uti ostendimus , adhibitum ecclesiae nomen est , cum eidem denegat po- testatem constituendi impedimenta matrimonium dirimen- tia (90).
Ex eo vero , quod nulla hac de re excitata fuerit quaestio, eo melius ostenditur ignotum fuisse tunc tem-
(87) ToutsVt» tok ir(>oe$(}£vov<Ttv. Hom. LX. in Matth. n. 2.
(88) Non desunt tamen qui contendant etiam hic pcr ecclesiae nomen fuisse dcsignatum clericalem coetum, quatenus tridentinum statuit celebrandum esse matrimonium coram episcopo, parocho, aut alio sacerdote a parocho electo.
(89) In Considerat. I. De potestate ecclesiastica tom. I. col. 227.
(90) Cf. Deodatum De/ensio tridentin. canon cap. I.§. 3.
70 LIB. II. SECT. I. DE POTEST. ECCLES.
poris Launoii commentum , ac novum prorsus , adeoque falsum esse hoc eius effugium.
ARTICULUS. IV.
Canones Tridentini III. et IV. sess. XXIV. de potestate propria ac originali Ecclesiae intelligi debent , non autem de potestate ad- ventitia , quae ex principum sive expresso sive tacito consensu proveniat.
Nonnisi pauci theologi , aut canonistae cum Launoio eo devenerunt ut ecclesiam de usurpato principum iure incusarent, dum sibi ius tribuit circa impedimenta ma- trimonium dirimentia (91). Plerique neoterici contenti fue- runt affirmare concilium tridentinum in memoratis cano- nibus locutum fuisse de potestate ecclesiae, at ea non in- sita, sed adscita ex principum expressa aut tacita con- sensione , quatenus pro sua erga ecclesiam pietate ac fa- vore a pluribus seculis exercitium huius potestatis ecclesiae concesserunt aut permiserunt (92). Ex quo principio non- nulli intulerunt posse principes suam hanc concessionem revocare , praesertim cum agatur de iure, ut ipsi loquun- tur, maiestatico atque idcirco inalienabili , utpote quod principatui ipsi inhaereat (93). Iniuriosam , immo vero blasphemam Launoii semi-lutherani hominis criminationem dimittentes , nos heic ceterorum tantum refellemus sen-
(91) Attamen paucis ab hinc annis, nempe an. 1852. non defuerunt, qui inverecunde assererent potestatem de qua agimus, fuisse usurpationem ecclesiae medio aevo. Ita in comitiis subalpinis. Ved. II parlamento ■ Senato regio. p. 189.
(92) Primus, quod sciam, qui affirmaverit principes christianos pro sua erga ecclesiam pietate, eidem aut potestatem aut potestatis exercitium circa impedi- menta connubialia cessisse, fuit Petrus Soto, qui in op. cit. Dc institut. sacerdo- tumlect. IV. postquam etiam principibus ius adscripsit constituendi impedimenta, subdit circa finem « Quamquam civiles leges in his omnibus ex pietate certe et voluntate principum facile cesserint ecclesiae, ut iam nulium censeatur malri- monium illegitimum , quod ecclesia tale non iudicat» Ceteri deinde eum exscri- bunt ac sequuntur.
(93) Prout passim loquuntur theologi et canonistae, qui non ita pridem in Germania, et Austria potissimmn pro principum hac in re potestate steterunt.
CAP. II. DE ECCL. POTEST. CONST. IMP. MATB. DIR. ART. IV. 71
tentiam , argumentis petitis ex pontificia auctoritate , ex concilii ipsius tridentini mente in his canonibus edendis ; ex falsitate eorumdem canonum in adversariorum hypo- thesi; atque ex adiunctis. Hoc pacto, non dicam gratui- tam ac falsam , sed plane erroneam et haereticalem esse eiusmodi doctrinam apertissime ostendemus (94).
I. Ac primo ex auctoritate. Cum enim archiepiscopus trevirensis certiorem fecisset per litteras suas Pium VI. de nonnullorum recentium pseudo-politicorum et canoni- starum sententia, quod ecclesia ex principum indulgentia, non autem ex propria ac originaria auctoritate constituerit impedimenta matrimonium dirimentia, summus pontifex pro munere suo his verbis ad eum rescripsit : « Auctorita- tem sane constituendi matrimonialia impedimenta penes ecclesiam esse, dubitari nullo modo a catholicis potest, cum id definierit, tridentinum concilium sess. XXIV. can. IV. Si quis dixerit ecclesiam non potuisse etc. ex quo catholici doctores , illi etiam , qui pturimum laicae potestati fa- vent, ac tribuunt, minime dubitarunt agnoscere ecclesiae eam auctoritatem a Christo Domino esse datam , ipsamque illa a primis seculis ad haec usque tempora usam fu-
isse Hinc tanto magis efficitur, ab ecclesia proprio iure
constituta esse impedimenta planeque locum eripi cavil- lationi, qua quidam tridentinae synodi definitionem eludere contendunt , cum dicunt, concilium non definivisse, utrum haec auctoritas ex Christi institutione, an ex principum indulgentia tacita vel expressa in ecclesiam manaverit (95).
(94) Cf. Diodati JSuova di/esa dei canoni JH. e IV. dellasess. XXIV. del couciiio di Trento. Gerapoli 1788. Auclor est pseudonymus, ac pseudonyma Hie- rapolis ubi primum haec defensio exeusa est ; vix enim ea aetate fas erat qui- busdam in locis huiusraodi operibus proprium nomen apponere. Cf. etiam card. Gerdiiium Jrattato del malrhnonio part. II. §. VI. his enim ducibus potissimum utemur.
(95) Inter quos recensetur Zegerus Van-Espen qui in op. Iiis canonicttm tom. I. tit. XVII. c. 7. §. XII. scribit: « Concilium (tridentinum ) non detinit, utrum ex Christi institutione, vel utrum ex principum indulgentia lacita vel
72 LIB. II. SECT. I. DE POTEST. ECCLES.
Quoniam cum ea apostoli sancirent , quae ad fidelium con- iugia pertinerent , eorumque proximi successores , certe illam non ex hac indulgentia tenuisse dicendi sunt, sed usi eadem cum fuerint , nonnisi a Christo una cum clavibus ipsam se recepisse iudicarunt. Quod si a Domino non recepissent , profecto in ea sibi tribuenda errassent , ac in legitima principatus iura invassissent. Id quam sit ab- surdum quisque facile intelliget.»
«Notum est etiam, pergit summus pontifex, quod can. III. eiusdem sess. XXIV. definitum est, posse ecclesiam consti- tuere ut plures gradus impediant ac dirimant. Cum ergo nullo umquam tempore dogma fidei falsum esse potuerit aut esse possit ; necesse est , ut ab ecclesiae origine et omni anteacto tempore verum fuerit , et omni consequenti aetate Yerum futurum sit, ecclesiam ea, quae in concilio asseritur, potestate pollere. At si tacita saltem principum requireretur ad eam habendam potestatem concessio , se- queretur illud primis ecclesiae temporibus , sub principi- bus nimirum ethnicis, verum esse non potuisse , neque hoc tempore verum esse posse iis in locis , in quibus Christi fideles degunt sub infia"elium dominatione; et si ob aliquam, ut vocant, rationem Status, principes revocata ea, quae obtenditur, indulgentia et concessione , abrogare san- cita ab ecclesia impedimenta valerent , fieri posset , ut ve- rum esse desineret , quod a tridentino definitum est, idque portenti existeret, ut aliquando dicendum foret, ecclesiam
expressa haec auctoritas inducendi impedimenta dirimentia ecclesiae competat.» Ast non ex propria sed ex aliorum potius sententia Van-Espenium haec protulisse certum videtur ex iis quae idem auctor ibid. Scripsit §. XVI. «Quidquid sit ( de aliorum sententiis) hoc constat iam a pluribus seculis ecclesiam, et quidem pri- valive et cum exclusione principum secularium impedimenta dirimentia inter catholicos ordinasse » Quod cum adductis documentis ostendisset concludit §. XX. iure tridentinam synodum dehnivisse ecclesiam potuisse et posse constituere im- pedimenta. Cuius verba postea afferemus. Itaque nimis festinanter Tamburinius ac Nestius illam sententiam Van-Espenio tribuerunt.
CAP. II. DE ECCL. POTES. CONST. IMP. MATR. DIR. ART. IV. 73
non posse , quod ecclesiam posse Spiritus Sanctus oecu- raenicae synodi oraculo declaravit (96).»
Hactenus quidem Pius VI. in litteris datis an.1782. hac super re , qui deinde in Constitutione dogmatica Auctorem fidei edita an. 1794. adversus pseudo-synodum pistoriensem , quae eandem de adventitia ecclesiae aucto- ritate doctrinam adoptavit insequentes propositiones con- fixit : LX. « Doctrina synodi asserens , ad supremam ci- vilem potestatem dumtaxat originarie spectare contractui matrimonii apponere impedimenta eius generis, quae ipsum nullum reddant , dicunturque dirimentia; quod ius origi- narium , praeterea dicitur cum iure dispensandi essen- tialiter connexum , subiungens , supposito assensu , vel conniventia principum potuisse ecclesiam iuste constituere im> pedimenta dirimentia ipsum contractum matrimonii. Quasi ecclesia non semper potuerit, ac possit in christianorum matrimoniis iure proprio impedimenta constituere , quae matrimonium non solum impediant , sed et nullum red- dant quoad yinculum , quibus christiani obstricti tenean- tur, etiam in terris infidelium , in eisdemque dispensare. Canonum 3. 4. 9. 12. sess. 24. Concilii tridentini eversiva, haeretica.» Prop. LXI. «Item rogatio synodi ad potestatem civilem , ut e numero impedimentorum tollat cognationem spiritualem .... tum ut restringat impedimentum affinita- tis etc. - Quatenus civili potestati ius attribuit sive abo- lendi, sive restringendi impedimenta ecclesiae auctoritate constituta vel comprobata : item qua parte supponit ec- clesiam per potestatem civilem spoliari posse iure suo dispensandi super impedimentis ab ipsa constitutis vel comprobatis - libertati ac potestati ecclesiae subversiva, tri- dentino contraria, ex haereticali supra damnato principio profecta.n
(96) Breve Pii VI. quod incipit : Post factum tibi. Ad archiep. electorem trevirens. die 2. Feb. 1752.
74 LIB. II. SECT. I. DE POTEST. ECCLES.
Cumque his damnatis propositionibus non obstanti- bus , Nepomucenus Nuytz eandem doctrinam renovave- rit, iterum Pius IX. eam proscripsit ita se habentem : « Ecclesiam non habere potestatem impedimenta matrimo- nium dirimentia inducendi , sed eam civili potestati com- petere, a qua impedimenta existentia tollenda sint (97).» Item in ea parte qua idem auctor affirmat « ecclesiam sequioribus seculis dirimentia impedimenta inducere coe- pisse non iure proprio sed illo iure usam , quod a civili potestate mutuata erat ; tridentinos canones (sess. 24. De matrim.c. 3. et 4. ) qui anathematis censuram illis inferunt, qui facultatem impedimenta dirimentia inducendi ecclesiae negare audeant , vel non esse dogmaticos , vel de mutuata potestate esse intelligendos (98).»
Ceteris igitur omissis, quae ex auctoritate etiam gra- vium theologorum adduci possent (99),exploratum est sen- tentiam adversariorum contrariam omnino esse Rom.ponti- ficum auctoritati , a quibus eiusmodi doctrina uti haeretica proscripta est ; adeoque a nullo catholico defendi potest.
II. Non minus luculenter eadem adstruitur veritas spectata ipsius tridentini concilii mente quae patefit:
1. Ex fine quem sibi praestituit asserendae veritatis catholicae adversus Lutherum ceterosque illius temporis
(97) Damnatio et prohibitio operis cui titulus Iuris ecclesiastici etc. lo. Nepomuceni Nuytz.
(98) Ibid. Mirum vero est in universitate catholica, et ab auctore catholico post soiemne adeo iudicium latum in dogmatica constitutione adversus pseudo- synodum pistoriensem potuisse eiusmodi doctrinam publice in scholis tradi, pro- pinari iuventuti, ac publicis typis committi, etquidem aetate hac nostra in qua omnino ea antiquata ac obliterata videbatur penes omnes.
(99) Inter quos nominatim sunt Natal. Alexartder Theol. dogmat. et moral. lib. II. c.IV. art. l. qui aperte statuit proposition. « Ecclesiam potuisse ac posse constituere impedimenta matrimonium dirimentia dogma fidei est. » Drouvin De re sacramentaria lib. IX. quaest. VI. cap. I. §. t. qui pariter adstruiU tam- quam dogmafidei in concilio tridentino nova detinitione contra Lutheri temeri- tatem assertum.»Ambo doctores sorbonici adversus Launoium. Quibusaddi debet Estius Comment. in lib. IV. sent. XXXIV. §. 1.
CAP. II. DE ECCL. POTES. CONST. IMP. MATR. DIR. ART. IV. 75
haereses et errores. Iam vero Lutherus ne suspicatus qui- dem erat potestatem constituendi impedimenta matrimo- nialia fuisse in ecclesia adscititiam , atque originario iure ad principes laicos spectare; alioquin absque dubio pro furore quo agebatur adversus apostolicam sedem hortatus principes christianos fuisset ad revocandam , sibique vin- dicandam potestatem illam, qua adeo tyrannice, iuxta ipsum, rom. pontifex abutebatur.
2. Patefit ex eo quod concilium in Spiritu Sancto con- gregatum numquam sollicitum sit de adstruenda in adver- sariorum sensu dogmatice principum secularium potestate seu potestate sibi extranea, sed de ea tantummodo quam ex divina revelatione se accepisse novit. Eiusmodi autem est potestas ecclesiastica , seu ecclesiae ministris a Christo data; non potuit igitur tridentina synodus in binis recitatis canonibus loqui nisi de ecclesiae propria potestate , eam- que dogmatice definire.
3. Patefit ex usu quem eiusdem potestatis fecit con- cilium tamquam sibi propriae in hac ipsa sessione; ut enim paulo ante animadvertimus , in Decreto de reforma- tione legitur: «Tametsi dubitandum non est, clandestina matrimonia libero contrahentium consensu facta, rata et vera esse matrimonia , quamdiu ecclesia irrita non fecit — Qui aliter quam praesente parocho , vel alio sacerdote de ipsius parochi seu ordinarii licentia, et duobus vel tri- bus testibus matrimonium contrahere attentabunt , eos san- cta synodus ad sic contrahendum inhabiles reddit , et huius- modi contractus irritos et nullos esse decernit , prout eos praesenti decreto irritos facit et annullat.»Porro nemo negaverit hoc in decreto ecclesiae nomine ecclesiasticam hierarchiam seu sacerdotalem coetum designari , qui po- testatem suam exercens novum dirimens impedimentum constituit. At vero potestas qua usa est ecclesia in refor- mationis decreto , eadem est illa potestas , quam in ca-
76 LIB. II. SECT. I. DE POTEST. ECCLES.
nonibus definivit. Cum itaque in decreto evidenter fiat sermo de potestate non quidem adscita atque adventitia , sed originaria ac propria, manifestum fit in canonibus III. et IV. de propria, nativa atque originaria potestate pariter concilium fuisse locutum.
III. Praeterea, data adversariorum hypothesi , falsi- tati obnoxia foret dogmatica definitio tridentina , immo et aperte falsa. Etenim si esset adventitia ecclesiae pote- stas in constituendis impedimentis connubialibus , seu pro- veniens ex principum conniventia ex tacito seu expresso eorum consensu; quemadmodum eam principes ecclesiae communicarunt , sic possent eodem iure revocare , poscen- tibus praesertim rerum adiunctis. Porro hac in hypothesi, iam falsa omnino foret tridentina definitio , quod ecclesia potuerit et possit statuere eiusmodi impedimenta.
Si aliquis imperans pergeret hanc potestatem conce- dere , alter vero eam recusaret ecclesiae ; in regionibus in quibus summus imperans eam adhuc concederet sua veritas canonibus tridentinis consisteret, in ceteris vero in quibus denegaretur, non item ; adeoque vera aut falsa esset pro locorum ratione haec dogmatica definitio.
Demum falsa prorsus dogmatica eiusmodi definitio fuisset quoad tria priora ecclesiae secula, et falsa adhuc foret in illis omnibus regnis ac provinciis in quibus prin- cipes infideles , haeretici aut schismatici dominantur; cum hi profecto facultatem istam ecclesiae nulla velint ra- tione concedere ; quin potius , si possent , eidem illam eripere summopere contenderent.
Absonum porro est vel cogitare veritatem dogmaticae definitionis , quae nempe divinae revelatae doctrinae inni- titur ac infallibili Spiritus Sancti adsistentia ac numine ex principiis catholicis emissa est , pendere a tempore , loco, personisque, eique posse falsum subesse. Fatendum est igitur absonam , absurdam , fideique catholicae con-
CAP. II. DE ECCL. POTES. CONST. IMP. MATR. DIR. ART. IV. 77
trariam illorum esse doctrinam , qui contendunt tridenti- nos canones intelligi posse , immo et debere de potestate ecclesiae adventitia , quaeque ex principum conniventia ac favore proveniat.
IV. Cunctademum rerum adiuncta commentitium plane eiusmodi placitum excludunt. Siquidem cum tridentinae synodo interfuerint principum oratores oculatissimi , qui- que summo studio cavebant ne minimum quid deroga- retur principum suorum iuribus , aut ea viderentur lae- di , profecto illico insurrexissent , fuissentque protestati contra propositos canones , si deprehendissent ac etiam suspicati solum fuissent ita illos ambigue constitui , ut principum originarium ius aut excludi , aut in dubium revocari videretur. Numquam enim fuissent passi ut ita adstrueretur , et quidem dogmatice ecclesiae potestas in dirimentibus impedimentis matrimonii constituendis , si istiusmodi potestas non esset ei nisi adventitia ex suorum principum indulgentia , atque exegissent proculdubio ut in redigenda eorumdem canonum formula fieret expressa mentio de originaria imperatoris , regum , ceterorumque principum potestate; ut patet ex constanti eiusmodi auli- corum agendi ratione, qui de iuribus principum magis se sollicitos ostendere consueverunt , quam principes ipsi. Atqui tamen ex tot oratoribus in concilio ne unus quidem extitit , qui vel mussitaret aut hisceret ; quod argumento est ineluctabili , nondum eo tempore in aulicorum ac po- liticorum mentem subiisse sententiam nostrorum neoterico- rum de potestate ecclesiae adventitia in constituendis im- pedimentis connubia christiana dirimentibus.
At quoniam adversarii tam praefidenter afiirmant po- testatem hanc ecclesiae adventitiam esse ex principum concessione , agedum adiuncta rei , temporis , loci , ac personarum inquiramus : proferant quo loco , quove tem- pore , et quibusnam principibus aut annuentibus aut con-
78 LIB. II. SECT. I. DE POTEST. ECCLES.
niventibus ecclesia incoeperit hac uti potestate. Provocati saepius adversarii, ut edicerent quandonam et a quibus principibus pro sua eximia pietate ac liberalitate tanti momenti concessio facta ecclesiae fuerit , nil definitum certumque responderunt , nec respondere unquam pote- runt. Quandoquidem ea concessio locum non habuit quum piissimi principes imperium regerent, Constantinus Ma- gnus , Valentinianus I. Theodosius senior, eiusque filii Arcadius et Honorius , deinde vero Valentinianus III. Gratianus , Marcianus , aliique pii et catholici imperato- res : nam iuxta adversarios principes isti auctoritate sua impedimenta dirimentia constituerunt : neque ea cessio lo- cum habuit sequioribus seculis, sive quum Pipinus , Carolus M. , Ludovicus Pius, sive quum Gothi , Longobardive im- perarent ; siquidem iuxta adversarios huiusce temporis principes iuris sui prorsus tenaces in suis codicibus im- pedimenta dirimentia pariter constituerunt,
Restat igitur ut tanta in ecclesiam pietas ac liberali- tas maxime emicuerit cum iurgia atque dissidia atrocia diuturnaque tum ob alia , tum etiam ob causas matri- moniales inter sacerdotium et imperium exarserunt , sub Philippo Augusto , Philippo Pulchro , Lothario , Ludovico Bavaro aliisque huiusmodi. Ecquis autem talia feret ab- surda?
Deinde, vel singillatim singuli, vel omnes simul prin- cipes consensione facta ius constituendi impedimenta di- rimentia ecclesiae ac potestatem contulissent. At neutrum dici potest ; non primum, scilicet singulos contulisse, alio- quin illorum nomina cognosceremus , romanique pontifices et concilia pro tali tantaque liberalitate grati animi si- gnificationem illis exhibuissent ; non alterum , seu non omnes simul ; quum ad instar miraculi huiusmodi con- spiratio atque consensio haberi deberet, quum potius experientia diuturna patefecerit principes seculares tentasse
CAP. II. DE ECCL. POTES. CONST. IMP. MATR. DIR. ART. IV. 19
non raro in iura ecclesiastica hrvadere et ecclesiae libertatem contra ius coercere , non autem de propriis iuribus eccle- siae aliquando liberaliter ac facile aliquid concedere : imo, ut verbo dicam, principes ut plurimum ecclesiae libe- raliter cesserunt , quod eidem eripere non potuerunt (100). Attamen si adversarios audias, principes pro sua erga ec- clesiam pietate a pluribus saeculis ante concilium triden- tinum totum matrimonialis potestatis exercitium dimise- rant! Hinc contendunt hoc tantum sensu patres tridentinos suis canonibus ecclesiae potestatem vindicasse , vel certe nullatenus significasse an ea potestas , quae in canonibus asseritur originaria sit atque ecclesiae insita , an vero adscita ex expressa tacitave principum concessione. At quam absurde obvium canonum sensum contorqueant ex hactenus dictis abunde patet.
Ast praestat, antequam huic articulo finem ponamus, expendere vim illius formulae omnium aulicorum ac regali- starum non ita pridem ore tritae, de expressa vel tacitaprin- cipum consensione ecclesiam statuisse impedimenta ma- trimonium dirimentia; adeoque illa supposita consensione concilium tridentinum definivisse in memoratis canonibus ecclesiam potuisse ac posse illa constituere. Vix legas aucto- rem aliquem superioris seculi ex iis , qui principum causam hac in re susceperunt patrocinandam in quo eam phrasim, seu formulam non offendas de expressa vel tacita princi-
(100) AppositfcGuillielmus Durandus iunior episcopus mimatensis in tractatu De modo generalis concilii celebrandi iussu Clementis V. edito de potestatibus secularibus agens part. II. tit. 70. scribit: «Quasi per quamdam alluvionem frusta- tim Domini temporaies ad se omnia trahunt. Et sicut frustatim lupus agnum co- medit, ita et per ipsos iurisdictio ecclesiastica frustatim quodammodo devoratur ; quidquid ad ecclesiasticam iurisdictionem, potissime quod ad temporalia pertinet, sibi competere putantes. Et pauci sunt casus ad ecclesiam pertinentes , in quibus directe vel indirecte per eos ecclesiastica iurisdictio non turbetur in diversis mundi partibus, nec iam constituta remedia proficere possunt, sicut experientia docet.»Post haec, longum attexuit catalogum casuum in quibus seculares pote- states iam aetate sua iura ecclesiastica sibi adscribebant. Venet. 1661 . vol. un. in-8. pag. 158 seqq.
80 LIB. II. SECT. I. DE POTEST. ECCLES.
pum consensione . Siquidem receptum est, ut cum quis for- mulam ad finem aliquem idoneam invenerit, illico a scripto- rum vulgo ea arripiatur, et quin eius valorem perpenderint atque ad trutinam revocaverint , alter ab altero eam exscri- bat ac repetat veluti axioma inconcussum.
Igitur pervulgata eiusmodi formula non est nisi pal- lium ad tegendam honestius turpitudinem alterius formulae quam primus adscivit Launoius, dum potestatem de qua loquimur vocavit audacissime ecclesiae usurpationem (101). Cum vero nimium in ore catholici scriptoris usurpationis vox aures percelleret , mitiorem formulam substituerunt taciti vel expressi principum consensus. Verum res eodem recidit, neque minus iniuriosa ecclesiae est, quam altera. Quod ut evincamus satis est intimius istius formulae vir- tutem rimari ex adversariorum mente.
Nam cum intellexerint, se nulla prorsus ratione posse neque ex diplomate aliquo, non dicam omnium, sed ne unius quidem imperantis seu principis , neque ex actis aut rom. pontificum aut conciliorum , sive historicis docu- mentis ostendere, principes hanc cessionem ecclesiae fe- cisse suae potestatis in matrimoniis dirimendis , aut etiam eiusdem exercitii , hinc se receperunt ad disiunctivam con- sensus sive expressi , sive taciti. Ast cum certum sit prin- cipes illam cessionem non fecisse consensione expressa, reliquum est ut in istorum hypothesi consensio fuerit ta- cita. Quid porro importat seu significat tacita consensio? Nihil aliud , quam silentium illius qui loqui posset ac de- beret , si quid ipse nollet fieri , quod ab aliquo fit. Duo igitur consensus ille tacitus flagitat , nempe auctoritatem in eo qui silet , et alterius actionem , quae fieri legitime non posset sine illius auctoritate (102). Ex qua notione patet , eos qui urgent consensionem tacitam tamquam pro-
(101) In op. cit. De regia elc. Cf. Deodatum op.cit. Defensio etc.c&p. V.§. 1.
(102) Cf. Deodatura De/ensio trident. canon. Hierapoli 1786. cap. V. §. IV.
CAP. II. DE ECCL. POTES. CONST. IMP. MATR. DIR. ART. IV. 81
batum ac certum assumere, principes pollere potestate ori- ginaria ac propria statuendi impedimenta matrimonialia , atque ecclesiam eadem hac potestate penitus esse desti- tutam. Assumunt praeterea ecclesiam coepisse veluti clan- culum ac furtive sensimque sine sensu eamdem potestatem ad se trahere suamque facere , confisam principum aut indolentia in propriis iuribus vindicandis, aut suorum iu- rium ignoratione. Nisi enim alterutrum supponatur, locum habere nequit tacitus eiusmodi consensus. Ex his primum est iniuriosum principibus , perinde ac si omnes fuerint incuriosi ignorantes aut plumbei , ita ut sub oculis suis paterentur tanti momenti iura sibi eripi ac eludi , quin cognoscerent aut adverterent. Alterum est summopore in- iuriosum ecclesiae , quasi nempe ipsa calliditate ac frau- dulentia usa fuerit ad aliena iura sibi vindicanda.
Quid vero esset callida haec ac fraudulenta ecclesiae agendi ratio, nisi pura putaque usurpatio , qualem con- ceptis verbis eam vocaverat Launoius? Merito propterea diximus formulam hanc penes neotericos regalistas vul- gatam, esse substitutionem ad mitigandum horrorem quem prior formula animis catholicis ingerebat , re autem unum idemque significare.
Sane quod adversarii sub hoc verborum involucro ac tegumento veram ex parte ecclesiae alienorum iurium usur- pationem significare intendant, patefit ex eo, quod omnes istiusmodi scriptores originem repetant potestatis , aut exer- citii saltem , quod ecclesia in matrimonia sibi tribuit, ab epocha illius tenebricosi medii aevi , quando ignorantia ac sopor universalis omnes mortales occupabat. «Nam licet inter se non conveniant in determinando definiendoque praecise tempore quo ecclesia ita agere coeperit, cum alii sec. XI. alii sec. VIII. alii alio contigisse confingant; tamen plerique consentiunt id coepisse ex quo pseudo-isidorianae epistolae vulgatae sunt. Inter hos Nestius veritus non est
II 6
82 LIB. II. SECT. I. DE POTEST. ECCLES.
affirmare, his falsis decretalibus innixos tridentinos patres canones de quibus agimus edidisse (103). Quasi nempe 1 . Ecclesia potuerit dogmaticas dare definitiones , quae non inniterentur divinae revelationi ; 2. compertum non fuerit apud eruditos vel ante ipsius concilii celebrationem, illam collectionem fuisse supposititiam (104) ; 3. non constiterit longe ante quam illa collectio ederetur, eccle- siam constituisse impedimenta matrimonium dirimentia ; 4. notum non sit apud eruditos illas epistolas nihil in- novasse circa fidem, immo neque circa disciplinam, sed sub falsis epigraphis veterem , aut saltem illa aetate, qua con- fecta illarum collectio est , receptam praeseferre (105): ut alia omittam , quae absurdam Nestii , Tamburinii alio- rumque eiusmodi auctorum hypothesim excludunt. Verum nobis hic satis sit ostendisse quod proposuimus de vi formulae expressae aut tacitae principum consensionis circa ecclesiae potestatem.
(103) Tli. Nestii pistoriensis De dirimentibus matrimon. impedimentis li- ber singularis. Neapoli 1786. cap. IX. pag. 77. «Ciim tamen illud, inquit (supre- mum ius ) ex adulterinis Evaristi , Fabiani , ac Callisti decretis , quae tunc temporis ( concilii tridentini ) verasinceraque habebantur profluxerit... perspici aptissimepotestjtridenlinam illam definitionem, quippe quae commentitiis falsis- que principiis ac fundamentis continetur etc»
(104) Longe ante celebrationem concilii trid. falsitatis accusaverant epistolas isidorianas card. Cusanus, Henr. Kaltheisenius , card. Turrecremata, Erasmus, To.Diedo, Claud. Espencaeus , Didacus Covaruvias, Ant. Contius, Jo.Carol. Bovius ostunensis episcopus , aliique passim.
(105) Cf. Petr. DeMarca in Co«cordialib.III.c.5.n. l.Nat.AIcx.Diss.XXI. in sec, I. Hist.eccl., viros non suspectos. Sedpraecipne Ballerinios in op. s.LeonisM.
83 riPM III.
DE ECCLESIAE POTESTATE DISPENSANDI IN IMPEDIMENTIS MATRIMONIUM DIRIMENTIBUS.
ARTICULUS I.
Romanus Pontifex pro suprema qua pollet auctoritate in Ecclesia , dispensare potest in ecclesiasticis impedimentis Matrimonium di- rimentibus.
Mirari nemo debet si adstruimus romano pontifici po- testatem relaxandi impedimenta dirimentia , etsi tridenti- num concilium ecclesiae potius quam romani pontificis no- mine utatur, dum agit de huiusmodi potestate (1). Nam concilium per ecclesiam eos significat qui ecclesiam regunt, in eamque potestatem habent, tales vero sunt rom. pon- tifex et concilium oecumenicum , quia in iis est illius po- testatis plenitudo. Quod igitur praestare potest ac efficere ecclesia , id ipsum potest tum oecumenicum concilium , tum summus pontifex. Probatum autem superius est posse ecclesiam impedimenta dirimentia constituere ; ergo eadem impedimenta potest ecclesia relaxare; adeoque id ipsum potest tum oecumenicum concilium , tum rom. pontifex , qui suprema in ecclesia potestate fruitur. Ideo vero de solo romano pontifice singillatim agemus , quia cum hic sermo sit de exercitio iugi potestatis , neque concilium oecumenicum possit esse permanens , ad removenda consti- tuta impedimenta cum opus fuerit , nulla erat ratio quare de eo dissereremus.
Dum autem rom. pontifici asserimus eiusmodi pote- statem pro suprema eius in ecclesia auctoritate, hoc ipso liquet nos hanc illi potestatem vindicare in sensu , ut vo- cant, exclusivo, quae scilicet nemirii alii praeterea com- munis sit , prout nemini alii communis est suprema pote-
(1) Sess. XXIV. can. III.
84 LIB. II. SECT. I. DE POTEST . ECCLES.
stas , qua solus , uti ecclesiae caput et supremus hierar- cha, rom. pontifex pollet.
Efficimus porro , quod proposuimus , non modo ex fa- ctis atque a posteriori , sed etiam ex rei natura , atque a priori. Si enim semel constiterit ius istud dispensandi primatus auctoritati inhaerere , qua rom. pontifices divino iure gaudent in ecclesia universa , etiamsi ob peculiaria rerum adiuncta aut vigentem disciplinam nullum huius po- testatis exercitium reperiremus , non idcirco dubium esse poterit utrum pontifices id praestare potuerint , si occasio , aut necessitas id tulisset, et iure praestiterint cum eam potestatem exercere opportunum existimaverint. Quam ac- commoda sit haec animadversio ex dicendis planum fiet.
Itaque ut iam ab argumentis in ipsa re insitis exor- diamur, ea multiplici ex capite peti possunt. Siquidem exploratum principium in primis est , atque ab omnibus receptum , eadem potestate legi alicui derogari , qua est sancita ; cum proinde ab ecclesia , et quidem auctoritate propria , suprema atque independente constituta fuerint impedimenta christianorum coniugia dirimentia, hoc ipso constat eamdem ecclesiam posse illis derogare , seu ea re- movere ac relaxare. Cum vero suprema ecclesiae potestas in summo pontifice resideat; iam patet posse rom. pontifi- cem , quemadmodum impedimenta constituere , ita et re- movere , seu in iis dispensare.
Praeterea , catholici omnes uno ore fatentur Christum in b. Petro apostolorum principe contulisse rom. pontificibus - eius successoribus potestatis plenitudinem in ecclesiae bo- num, atque utilitatem. Quocirca si necessitas aut utilitas postulet , ut in aliquo particulari casu rom. pontifex dis- penset in aliquo impedimento canonico , nullum potest subesse dubium , quin ipse hoc praestare valeat.
Tertio nemo inficias ibit , catholicorum causas , quas maiores vocant , reservatas esse in ecclesia romano ponti-
CAP. III. DE ECCL. POTEST. DISP. IN IMP. MATR. DIR. ART. I. 85
fici, et nominatim causas matrimoniales ad sedem aposto- licam pertinere , uti expresse affirmant veteres romani praesules , nemine contradicente. In his s. Innocentius I. rn epist. ad Victricium ita scribit : « Si maiores causae in medium fuerint devolutae , ad sedem apostolicam , sicut synodus ( sardicensis ) statuit, et beata consuetudo exigit, post iudicium episcopale referantur (2) ; » et s. Leo M. in epist. ad metropolitanos per lllyricum constitutos : « Si quae vero causae , inquit , graviores . . . emerserint , eas sub ipsius relatione ad nos mitti debere decrevimus , ut nostra secundum ecclesiasticum morem sententia finian- tur (3). » Item Caelestinus III. , qui in epist. ad archie- piscopum senonensem haec habet : « Nonne hoc negotium de praecipuis et magis arduis esse dignoscitur? Utpote quod inter eximias regales personas . . . Quanta sit etiam matrimonii dignitas et quam circumspecta debeat ad tra- ctandum de eo procedere gravitas , Dominus innuit , qui quum interrogatus fuisset , si licitum esset uxorem dimit- tere, et quaesitum esset ab eo super haereditate duorum fratrum communiter dividenda , in uno tacens , et in altero sic respondens : Qutcumque etc. per hoc nimirum ostea- dit , quod ecclesia in cognitione matrimonii , quasi cete- ris difficiliori , cum maiori quam in aliis procedere debeat gravitate (4). » Quamquam his opus non sit, cum non agatur de reservationibus apostolicae sedis. Siquidem , uti recte animadvertit Devoti , ut summi pontifices ius illud exerceant , quod semper exercuerunt , laxandi dirimentia matrimonium impedimenta , nihil sibi praecipue reservare debuerunt, neque aliquid de iuribus episcopalibus dimi-
(2) Apud Coustant ep. 11. cap. III. coi. 749. n. 6.
(3) Apud Ballerin. epist. V. cap. VI.
(4) Epist. IX. apud Labbeum tom. XII. Collect. conc. col. 698. ed. Venet. His docuraentis addi possunt quae suppetunt ex Annalibus Bertinianis ad
an. 831. apud Echartum Gallia orient. tom.H. lib. XXVIII. §. 193. nec non ex Sigifrido moguntino epist. ad Alexandr. III. Concil. German. Harlzeim. pag. 152,
86 LIB. II. SECT. I. DE POTEST. ECCLES.
nuere, ac detrahere oportuit. Res ipsa vetat ab inferiore abrogari legem , quae superioris imperio sancita est (b) .
Ad haec, concilium tridentinum satis aperte agnovit relaxationum ius ad solum rom. pontificem spectare, licet enim conceptis verbis id non expresserit, tamen sess. XXV. cap. XVIII. ref. postquam exactam canonum observatio- nem commendasset , subdit : « Quod si urgens iustaque ratio et maior quandoque utilitas postulaverint , cum ali- quibus dispensandum esse , id causa cognita , ac summa maturitate , atque gratis a quibuscumque , ad quos dispen- satio pertinebit , erit praestandum. » Iam vero quum ne- mine coiitradicente , pluribus ante seculis , ad romanos pontifices ius pertinuerit privative impedimenta dirimen- tia relaxandi, hinc merito intulerunt sacrorum canonum expositores habita historiae ratione , iuxta concilium tri- dentinum , ad rom. pontificem dispensationem in dirimen- tibus spectare. Siquidem tridentini patres haud ignorabant hoc privativum ius apostolicae sedis fuisse.
Et sane auctor profecto non suspectus Van-Espenius fatetur tempore concilii tridentini dispensandi auctorita- tem in pluribus materiis , ac signanter super impedimentis dirimentibus matrimonium fuisse ad apostolicam sedem devolutam , sive sedi apostolicae reservatam ; nec sine fun- damento docet , multisque probat dominus Du Casse in suo tractatu De iurisdictione Ordinar. tom. I. cap. 10. §. 6. post Thomam Sanchez , synodum tridentinam re- gulas in materia dispensationis , ac notanter super impe- dimentis matrimonii praescriptas , ad rom. pontificem praecipue direxisse (6).
lllud vero magis hoc ipsum confirmat de tridentino- rum patrum mente quod in eodem concilio contigisse referunt eius historici. Nam cum disputatum esset a pa-
(5) Institut. canonicar. lib. II. sect. IX. §. 117.
(6) Ius canon. univers. part. II. tit. XIV. cap. II. n. 10.
CAP. III. DE ECCL. POTEST. DISP. IN IMP. MATH. DIK. ART. I. 87
tribus num satius esset episcopis , quam summo pontifici facultatem laxandi impedimenta reservare , potissimum Pius IV. aequo animo assentiebatur , ut consanguinitas in quarto gradu , quia frequentior , a pontificiis reservatio- nibus tolleretur, et episcoporum arbitrio permitteretur. At synodo magis placuit sententia M. Antonii Bobbae Augustae Praetoriae episcopi et Sabaudiae ducis legati , qui ani- madvertit fore ut , data episcopis hac facultate , multo faci- lius et frequentius, quod patrum studio et proposito ad- versabatur , huiusmodi veniae concederentur (7).
Haud multo post concilii tridentini celebrationem ius impedimenta matrimonii removendi tantum in rom. pon- tifice reipsa agnoverunt concilia turonense tit. IX. de ma- trimonio et tolosanum part. II. cap. VIII. (8) ; quorum ple- rique patres concilio tridentino interfuerunt, adeoque optime noverant quid ipsum in illis regulis tradendis intenderit. Quapropter Pius VI. litteris datis die 26. Novembr. 1186. inter ceteros Eybel errores et hunc proscripsit , dispen- sationum reservationes indebitas esse atque episcopis in- iuriosas (9).
Et haec de prima probatione ; nunc praestat idipsum argumento a posteriori , seu ex factis confirmare. Quam- vis porro aliquo sensu verum sit primis ecclesiae seculis documenta istiusmodi relaxationum non reperiri , attamen negari haud posse videtur , earum vestigia non deesse in remotissima antiquitate si fidem adiungimus iis quae ad s. Anselmum scribit Paschalis II. qui illarum originem , saltem in genere ab apostolica ipsa repetit aetate dicens :
(7) Cf. Palaeoturn in Act. conc. trid. ad diem 17. Augusti an. 1563. et Pal- iavicinium Hist. conc. trid. lib. XXIII. C IX. n. 17. Devoti loc. cit. n. 7.
(8) Apud Harduin. Acta concil. tom. X. col. 1405. et 1824.
(9) Cf. Mamacliium in op. pseudonymo Pisli Alelini contra auctorem opu- sculi: Quidest Papa? an. 1787. cap. 111. §§. u.18. 19. nec non auctor. anonymum Dissertationis qua defenditur rom. pontificis auctoritas in impedimenta niu- trimonium dirimentia. Gerdilium in Trattalo del matrimonio part. II. §. 10. Zacchariam in op. Lc storte idee raddrizzalc. Foligno 1784. cap. 111. pag.107 seqq.
88 LIB. II. SECT. I. DE POTEST. ECCLES.
« Dispensationis modus, sicut b. Cyrillus in epistola ephe- sinae synodi loquitur, nulli unquam sapientum displicuit. Novimus enim sanctos patres nostros , et ipsos apostolos , pro temporum articulis et qualitatibus personarum , di- spensationibus usos (10). »
Vulgo traditur primum relaxationis exemplum occur- rere aetate Innocentii III. qui dispensatione data, indul- sit Othoni, IV. ut posset in uxorem ducere filiam Philippi , qui cum eo de germanico .imperio contendebat , idque non sine enixis precibus procerum , nobilium , episcopo- rum , ipsorumque pontificiorum legatorum , a quibus po- litica exposita fuere motiva eaque gravissima huic pontifici ad ipsum permovendum , ut eiusmodi dispensationem con- cederet , cuius sin minus necessitas , summa saltem utilitas ostendebatur. Huic tandem licet aegre, nec sine onerosis appositis conditionibus cessit summus pontifex (11).
Attamen ex accuratiori historiae ecclesiasticae studio non defuerunt, qui contenderent longe ante Innocentium III. eiusmodi dispensationum exempla reperiri. Ac reipsa af- ferunt s. Gregorium M. qui seculo ecclesiae sexto exeunte, ac ineunte septimo ad s. Augustini Angliae apostoli po- stulationem indulsit anglis recens ad christianam religio-
(10) Epist. XLII. ad s. Anselmum ap. Labbeum Collect. concil. tom. X. ed. Paris. col. 665.
(11) De hac dispensatione itascribit D. Hericourt in op. Les lois e"cclesiast. dans leur ordre nalurel 1729. « Monsieur Gerbais, dans son traite pacilique du pouvoir de J'£glise et des princes sur les empSchenients du mariage rapporte a ce sujet cet exemple memorable. Apres la mort de Philippe, qui avait dis- pute" 1'empire ge>manique aOthonlV. on proposa (l'an. 1208.) pour terminer les troubles d'Allemagne de marier Othon avec Ia fille de Philippe, qui 6tait h^ritiere de ces pr&entions. La princesse ^tait parenle de 1'empereur au cin- quieme degre-, qui faisait alors un empechement diriment. Le pape n'en ac- corda la dispense qu'a condition , qu'il fonderait deux grands monasteres, qu'il ferait des aumdnes conside>ables aux pauvres de tout 1'empire , qu'il se d&lare- rait protecteur de 1'eglise, et que les abb£s de Clugny et deCiteaux s'engageraient a faire redoubler les prieres et les penitences de leurs rcligieux , pour faire com- penser en quelque maniere , par tous ces moyens , la plaic que la dispense ferait a la discipline eccl&iastique. »
CAP. III. DE ECCL. POTEST. DISP. IN 1MP. MATR. Dlfl. ART. I. 80
nem conversis , ut permanerent in coniugiis , quae ante susceptam fidem contraxerant in tertio consanguineitatis gradu. Sic enim ad s. Augustinum rescripsit pontifex : « Unde necesse est , ut iam tertia vel quarta generatio ( gradus ) fidelium licenter inter se iungi debeat. Nam secunda , quam diximus , a se omnimodo debet absti- nere (12). » Cumque eiusmodi indulgentiam aegre tulisset Felix messanensis episcopus , vehementioresque ea de causa ad eumdem s. Gregorium litteras dedisset, respondit pon- tifex se non omnibus universim , sed solis anglis , nec nisi ad tempus veniam hanc iustis de causis concessisse. Haec enim ipsa verba sunt sancti pontificis : « Quod au- tem scripsi Augustino , Anglorum gentis episcopo . . . . de consanguinitatis coniunctione : ipsi et Anglorum genti , quae nuper ad fidem venerat , ne a bono quod coeperat , metuendo austeriora recederet , specialiter, et non genera- liter ceteris me scripsisse cognoscas .... Ista illis modo , non posteris temporibus tenenda indulsimus , ne bonum , quod infirma adhuc radice plantatum erat , erueretur , sed coeptum firmaretur , et usque ad perfectionem custodi- retur (13). »
Ex quibus hi ipsi inferunt hic agi de vera dispensa tione personali ac temporanea non autem de plena legis abrogatione, adeoque haberi luculentum dispensationis fa- ctae a rom. pontifice exemplum circa impedimenta matri- monium dirimentia spectans ad remotissimam illam sexti seculi ecclesiae aetatem. Nos non abnuimus in hoc facto vestigium reperiri dispensationum , attamen nec illud dis- simulare debemus in eo agi non de dispensatione ad matri- monium contrahendum , sed de iam contracto , et quidem
(12) Epist, LXIV. lib. XI. ed. Maur. tom. II. col. 1154.
(13) Lib. XIV. ep. XVII. Equidem haud ignoro a nonnullis negari, aut sal- tem in dubium revocari has litteras s. Gregorii esse. Verum Maurini ostenderunt editores egregie ex omnibus sanae critices fontibus, eas genuinas ouinino esse, in uotis utrique epislolae praeviis.
90 LIB. II. SECT. I. DE POTEST. ECGLES.
in infidelitate , ac proinde data est facultas perseverandi in coniugio iam inito recens baptizatis , non obstante ca- nonico impedimento.
Aliud quod affertur exemplum relaxationum eiusmodi petitur ex s. Gregorio II. qui sec. VIII. facultatem fecit germanis recens pariter ad christianam religionem conver- sis opera s. Bonifacii , iungendi nuptias cum consangui- neis post quartum gradum , videlicet in quinto , sexto et septimo , qui tempestate illa impedimentum dirimens con- stituebant: «Concedendum est, inquit s. pontifex , ut post quartam generationem iungantur (1 4) . » Eiusmodi autem dispensationem quoque localem ac temporaneam fuisse col- ligitur ex epistola Gregorii III. qui ad eumdem archiepi- scopum moguntinum Bonifacium paulo post rescripsit : « Progeniem vero suam unumquemque usque ad septimam generationem observare decernimus (1 5) . » Iam vero hac in relaxatione non solum agitur de iis , qui in infidelitate nuptias inierant , sed de facultate data iam conversis ac baptizatis ducendi in uxorem consanguineam in tribus re- censitis gradibus prohibitis , ut patet ex pontificis verbis ut post quartam generationem iungantur , non autem ut in nuptiis anteactis permaneant. Vera igitur ac presse dicta a s. Gregorio II. dispensatio data est , seu in sensu quo eam hic accipimus ; etsi id factum fuerit ex peculiari oeco- nomia quoad illos populos qui nuper fidem complexi erant, ne ex nimia severitate ab eadem retraherentur , cum qui- bus propterea aliqua prudente indulgentia opus erat.
Quoad christianos vero iam , ut ita loquar , in fide adultos eiusmodi dispensationum exempla non suppetunt nobis per id temporis ex ecclesiastica historia , sed solum nobis aliquot praesto sunt de venia data perseverandi in • . •
(14) Epist. XIII. ad Bonifacium episcopum n. II. in Collect. ampliss. con- cilior. Venet. tom. XII. col. 245.
(15) Epist. V. ad Bonifac. archiepisc. n. 5. lbkl. col. 278.
CAP. III. DE ECCL. POTEST. DISP. IN IMP. MATR. DIR. ART. I. 91
coniugio inito cum aliquo impedimento. Ita seculo X. ineunte, nempe an. 906. Sergius III. dispensatione usus perhibetur erga imperatorem graecum Leonem cognomento sapientem , qui contra consuetudinem et canones ecclesiae graecae nuptias cum impedimento consanguinitatis in quarto gradu contraxerat (16). Aliud exemplum in imperio occi- dentali praebuit Nicolaus II. dum ratum habuit coniugium initum a Guillelmo Normanno cum Matilde Baldovini Flan- driae comitis filia cum qua in tertio gradu coniunctus erat consanguinitatis , vetitumque id ipsis fuerat a s. Leone IX. ldque praestitit Nicolaus ob imminentia bella inter flan- drios et normannos, damnaque spiritualia in subditos in- gruentia , sed ea conditione , ut pro eiusmodi canonum relaxatione duo exaedificarent coniuges monasteria, prout reipsa ab ipsis factum Cadomi Normanniae urbe (17).
Sic etiam Paschalis II. an. 1106. fertur aliquo sub re- spectu relaxasse cum Philippo I. Francorum rege; istius enim coniugium cum Bertrada irritum declaratum fuerat in concilio pictaviensi , atque ea de causa excommunicationis sententiae a pontificis legatis indictae ambo erant obnoxii nisi ab invicem separarentur , prout se facturos iureiurando interposito polliciti sunt in concilio parisiensi an. 1105. Ast vero , ut postea expendemus , res est valde incerta ; nec verisimilius dispensatum est (18).
Id ipsum praestitisse praesumitur Alexander III. ad intercessionem Petri Cellensis respectu Guiscardi ruzeien- sis et comitis recensis , atque Hugonis petripontensis , qui inter se consanguinitatis gradu coniuncti erant , qui- que « Interventu tandem bonorum , inquit Petrus Cellensis , et sapientum et religiosorum , matrimonia inter se contra-
(16) Cf. ap. card. Mai in Spicilegio rom. tom. X. Ast et hoc incertum est, sed potius actum est de quartis nuptiis , ut suo loco videbimus.
(17) Zacchariain op cit. Le storle idee raddrizzate pag. 97.
(18) Cf. tamen Natal. Alex. Ilist. eccles. in saec. XI. et XII. cap.li. art. II.
92 LIB. II. SECT. I. DE POTEST. ECCLES.
here disposuerunt ; ut saltem isto nexu confoederati inter se pacem tenerent et haberent. Penset itaque vestra dis- cretio , ut si quid de gradu consanguinitatis obstat , pro bono pacis et pro tantorum malorum recompensatione , quaecumque fieri potest , a domino papa non recusetur dis- pensatio (19). » Nec legimus Alexandrum repugnasse. Ve- rum res incerta est ; prout incerta aut saltem obscura sunt quae perhibentur de Urbano III. cui tribuitur dispensatio data Ioanni postea Angliae regi , ut duceret filiam comitis glocestriensis « Quam ipse tempore patris ( Henrici ) et permissione romanae ecclesiae duxerat (20). » Nam ignora- tur quo gradu fuerint illi inter se coniuncti et qua ratione data fuerit dispensatio.
Quidquid porro de his sit , in dubium revocari nequit , prae ceteris celeberrimam relaxationem extitisse quam de- dit Innocentius III. sub initium seculi XIII. sive ob eo- rum quibus concessa est conditionem sive ob cetera re- rum adiuncta ac documentorum copiam. Ex ea comperi- mus persuasum tunc temporis omnibus fuisse potestatem hanc in solo rom. pontifice residere, alioquin non tanta procerum , nobilium ac episcoporum fuisset apud pontifi- cem sollicitudo ad illam obtinendam ; nam si receptum iamdiu fuisset illius potestatis exercitium in relaxandis im- pedimentis praeviis matrimonii celebrationi , tantam apud pontificem haud invenisset difficultatem haec dispensatio.
Sane ex hac epocha , nempe ab anno 1209. frequen- tiores esse coeperunt auctoritate rom . pontificum dispen- sationes ad ineunda coniugia in gradibus per canones con- stitutis , cum antea , ut plurimum saltem , relaxatio non fieret , nisi quoad coniugia iam inita cum aliquo impe- dimento. Cuius quidem diversae disciplinae ratio in prom- ptu est , quod nempe abusus invaluerit , quo fiebat ut
(19) Lib. VI. epist. III. Unicnrdinatiumed. Sirmondi. Paris. 1613. pag. 234.
(20) Ut scribit Rodulphus a Diceto apud Zachariam loc. cit.
CAP . III . DE ECCL . POTEST . DISP . 1N IMP . MATR . DIR . ART . 1 . 93
non pauci initi iamdudum coniugii pertaesi , ut solutionem rite obtinerent, obtenderent aliquam cognationis affinita- tem in gradu prohibito ; vel etiam eadem coniugibus ob- tenderetur ab aliis , ut iis molestiam crearent , eosque ad separationem adigerent (21).
Quapropter rom. pontifices ut firmitati nuptiarum pro- spicerent , constituerunt , ut priusquam illae celebrarentur inquisitio fieret , utrum aliquod impedimentum intercede- ret , ac si iusta gravisque causa relaxationis deprehendere- tur , recursus interponeretur ad apostolicam sedem , quae omnibus rite perpensis , illam concederet aut denegaret , prout expedire visum esset. Quam quidem agendi ratio- nem libenter probavit ecclesia universa. Eo vel magis quod a sec. XII. ac deinceps poenitentia publica coeperit in desuetudinem abire , donec omnino defecerit ; hinc cano- num transgressiones eiusmodi canonica poenitentia mulctari amplius non poterant. Quapropter ne penitus disciplina enervaretur statuerunt rom. pontifices , ut ad obtinendam praeviam dispensationem ab impedimentis sedes aposto- lica adiretur. Interdum vero iidem pontifices nonnullis episcopis facultatem dederunt dispensandi praesertim cum pauperibus in quarto gradu ; rarius vero in tertio'.
Ceterum quamvis olim minime darentur relaxationes praeviae ad connubii celebrationem , non semel tamen eas datas esse novimus anteactis seculis postquam cum aliquo impedimento coniugium contractum erat. Etenim praeter exempla s. Gregorii M., ac forte Sergii III. Nicolai II. atque,
(21) Apposite Chardon Jlist. des sacremens tom. VI. ch. X. Du mariage pag. 327. affert hanc in rem testimonium Mezerai Abre"g6 chronol. tom. I. pag. 274. « Des qu'un mari ou une femme 6taient degoutls l'un de 1'autre ou qu'il prenait envie a quelqu'un de les troubler, on n'avait qu'a articuler et jurer qu'ils Itaient parents au degre prohibe, et a produire sur cela des ttimoins ( au nombre de neuf , que je crois ) dont on ne manquait pas ; et il fallait , que l'e>eque diocesain, ou une assemblee d'e>6ques, s'il y avait quelque difficulte" , prononcat la-dessus : » Quae quidem Chardonius confirmat exemplo Philippi Augusti et reginae Ingelburgae, ac pluribus aliis adhuc possent illustrari.
94 LIB. II. SECT. I. DE POTEST. ECCLES.
ut aliqui volunt, Paschalis II. ac Alexandri III., reperimus hunc canonem sancitum in concilio vermeriensi , quod an. 742. fuit celebratum : « In tertio genu ( seu ut alii legunt geniculo , nempe generatione aut gradu ) coniuncti separentur , et post poenitentiam actam , si ita voluerint , licentiam habeant aliis se coniungere. In quarta autem coniunctione , si inventi fuerint, eos non separamus , sed poenitentiam eis indicimus. Attamen si factum non fue- rit , nullam facultatem coniungendi in quarta generatione damus (22). » Ex quo quidem canone deprehendimus agi de dispensatione in coniugio iam contracto cum impedi- mento in quarto cognationis gradu , firma permanente lege quoad coniugia contrahenda.
Quadam , ut ita loquar , dissimulatione usos hac in re esse deprehendimus episcopos , dum Conrado impera- tori indulserunt , ut coniugem retineret quae ei affinis erat in secundo gradu , etsi prius huius coniugii dissolutio- nem praecepissent (23). Idem contigit quoad coniugium comitis Antonii Rainerii , qui se copulaverat cum agnata sua comitis cuiusdam Erimanni filia ; quod licet aegre ferret Gerardus episcopus cameracensis , tamen episcopi in concilio congregati ei pro bono pacis suaserunt ne ul- lam hac de causa Rainerio molestiam afferret , quibus Gerardus acquievit (24).
Verum maxima hisce in causis romanorum pontificum auctoritas elucet , quippe qui non semel episcoporum , interdum vero et conciliorum provincialium nimiam faci- litatem cohibuerunt , ac nimis leves sententias irritarunt, ne disciplina enervaretur. Sane duo concilia aquisgranen-
(22) Can. I. apud Harduin. Acta concil. tom. III. col. 1190.
(33) Cf. Rodulphum Glaberum in praef. ad iib. IV. Historiarum sui tem- poris. Inter Histor . /rancor : scriptores Francisci Duchesne Lutet. Paris. 1641. tom. IV. pag. 39 et 40.
(24) Prout refert Baldericns in Chronica cameracensi lib. III. cap X. Duaci 1615.
CAP . III . DE ECCL . POTEST . DISP . IN IMP. MATR . DIR . ART . I . 95
sia iam publicae poenitentiae addixerant Theutbergam re- ginam veluti incesti ream ; post aliquot menses tertium concilium pariter aquisgranense regi Lothario indulsit, ut repudiata Teutberga , Waldradam uxorem duceret , nec aliam sententiam tulit concilium metense Nicolai I. iussu convocatum an. 863. Quod cum accepisset Nicolaus, coa- cto eodem anno 863. Romae concilio sub initium mensis novembris , non modo horum omnium conciliorum acta irritavit , sed praeterea dignitate episcopali plane desti- tuit archiepiscopos Trevirensem et Coloniensem , Waldra- dam excommunicatione mulctavit , aliaque summo vigore praestitit , ut coniugium Lotharii cum Theutberga resti- tueretur (25).
Sic etiam Gregorius V. an. 998. in concilio romano anathema inflixit Ermanbaldo archiepiscopo turonensi ce- terisque episcopis, qui Roberto francorum regi faculta- tem fecerant , ut Berthae consanguineae nuberet , distri- cteque praecepit , ut coniuges separarentur , eosque septem annorum poenitentiae publicae subiecit (26). Alia nonnulla eiusmodi exempla silentio praetereo, in quibus rom. pon- tifices severos se exhibuerunt in canonum rigore servando quoad coniugia cum aliquo inita impedimento , adeo ut constanter eiusmodi nuptiarum solutionem urgerent.
Constat igitur sive a priori sive a posteriori , nempe tum iure tum facto , prout constituimus , posse rom. pon- tificem pro suprema sua in ecclesia auctoritate dispensare in impedimentis matrimonium dirimentibus , idque tum quoad matrimonia iam contracta , tum quoad adhuc con- trahenda (27).
(25) Cf. Baron. Annal. eccles. ad an. 863. n. XVIII. seqq. una cum notis Pagi. Cf. insuper Nat. Alexand. diss. IX. in sec. IX. et X. De divorlio Lotharii regis et Theutbergae reginae.
(2«) Cf. Nat. Alexandr. Hist. eccles. sec. IX. et X. art. XXV.
(27) Cf. de toto hoc argumento Ludov. Thomassinum Vetus et nova di- sciplina tom. II. lib. III. acap XXIX. ad XXX., ubi rem hanc de dispensatio- nibus late versat
96 LIB. II. SECT. I. DE POTEST. ECCLES.
Tandem priusquam hoc absolvam argumentum ani- madverto , prout iam innui , haud esse permiscendam au- ctoritatem cum auctoritatis exercitio. Siquidem auctoritas, utpote a Christo ecclesiae collata , eadem semper in se per- manet firma atque immutabilis ; exercitium autem potest vel prorsus deesse . si supremus legislator pro tempo- rum , personarum aut locorum diversa conditione censet eam non esse exercendam : expedire etiam quandoque potest , ut mutetur exercendae potestatis ratio , siquidem legislator, mutatis rerum adiunctis , etiam disciplinam im- mutandam esse iudicaverit ; quin ex his quidpiam contra potestatem ipsam colligi possit.
Ex his pronum est inferre , quo in censu haberi de- beant , quae identidem ab apostolicae sedis osoribus obiici consueverunt , quod scilicet nuspiam legatur eiusmodi di- spensationes rom. pontifici reservatas esse, qui ut quae- stum faciat , sibi soli ius relaxandi impedimenta adscripse- rit, nec nisi ingenti collata pecuniae summa consueverit eas concedere dispensationes , secus ac praescripserit tri- dentina synodus dum statuit ut gratis illae concederentur.
Fatemur enim , nuspiam legi eiusmodi relaxationes apostolicae sedi reservari , idque duplici de causa ita se habere, reponimus. Prima ratio est, quam suppeditant ad- versarii ipsi , quod nempe olim non concederentur , adeo- que nullus erat reservationi locus. Altera vero ratio est , quia de re agitur , quae per se postulat potestatis pleni- tudinem , quae solum reperitur aut in oecumenico conci- lio , aut in romano pontifice vi ipsius primatus divinitus Petro eiusque successoribus collati.
Quod si rom. pontifices, exceptis pauperibus , quibus dispensatio gratis conceditur , consueverunt pecuniae sum- mam exigere , haec non uti pretium exigitur datae aut dan- dae relaxationis , quod absonum esset vel suspicari, sed ut poena vel mulcta , quam vocant, pro canonum seu le-
CAP. III. DE ECCL. POTEST. DISP. IN 1MP. MATR. DIR. ART. I. 91
gis infractione , atquc ut raetlium , quo difficiliores di- spensationes reddantur, quas ecclesia nonnisi aegre con- cedit. Ut enim paulo ante vidimus , cum primum gravi urgente causa hae dari coeperunt, coniuges publicae poe- nitentiae subiiciebantur, ipsisque praeterea pium aliquod iniungebatur opus , ex. gr. monasteria aedificandi , alia- que huiusmodi. Cum autem haec ob poenitentiae publicae cessationem in desuetudinem abierint, suffecta est aliqua pecuniae summa maior minorve pro ratione status eorum , qui dispensationem petunt , et gradus impedimenti. Haec porro pecunia partim ad pauperum sublevandas necessi- tates impenditur , partim vero in alios usus pios (28), de quibus non est huius loci singillatim disserere.
ARTICULUS II.
Episcopi sive seorsum sumpti sive etiam in conciliis particularibus
congregati relaxare nequeunt iure proprio ecclesiastica
impedimenta Matrimonium dirimentia.
Disserimus hoc in articulo adversus illos , qui data opera non minus episcopis quam romano pontifici facul- tatem relaxandi impedimenta dirimentia convenire conten- dunt , seu contendunt posse episcopos non secus ac rom. pontificem concedere dispensationes illius saltem speciei, quam ipsi ex iustitia vocant, ut infra explicabimus. Talis inter ceteros est anonymus quidam auctor saeculi ela- psi (29), et cum eo Nestius, Litta, aliique eiusdem tempo- ris scriptores novitatibus studentes pacisque ecclesiasticae
(28) Huius rei vadcm damus auctorem certe non suspeclum , De Herincourt op. cit. troisieme part. cb. V. art. 3. §. XII. ed. cit. pag. 54. ubi scribil : «Ceux qui sont riches ne les ( dispenses ) obtienneut point gratuitement ; mais comme a Rome 1' argent qu'en provient est destine a desrauvres decharite, par exem- ple a marier des pauvres filles etc. Ce qu'on donne pour la dispense est une espece d'aumone par laquelle on merite d'obtenir ia grace , que le Pape accorde. »
(29) Diritto libero del sovrano sul matrimonio. Opus sine nomine tum auctoris tum loci.
II 7
98 LIB. II. SECT. I. DK POTEST. ECCLES.
perturbatores. Neque vero ut episcopis directe blandiren- tur aggressi sunt id ostendere, sed ut laicae potestati po- tius faverent. Siquidem , ut deinceps videbimus , vindicata semel et asserta episcopis hac facultate , principes pote- runt episcopos in propria ditione degentes cogere ad prae- bendam quam exoptant dispensationem.
Perperam porro factiosos hos homines conniti ad ef- ficiendum quod sibi proposueruut , facile evincimus in- sistentes methodo nostrae quam hactenus sectati sumus, tum ex ipsa rei qua de agitur natura; tum ex totius an- tiquitatis consensione et praxi ; tum denique ex auctoritate. Haec singillatim evolvamus oportet. Ac primum quidem , nullum ius episcopis inesse solvendi , seu amovendi im- pedimenta coniugium dirimentia satis ex ipsa evincitur idea episcopalis auctoritatis limitibus circumscriptae , at- que pontificiae auctoritati subordinatae , ac obnoxiae.
Etenim cum de re agatur quae ad disciplinam perti- net universam ecclesiam spectantem et ab eadem ecclesia constitutam vel probatam, si ipsis ius inesset ab impedimen- tis dispensandi, actum esset de iurisdictionis episcopalis cireumscriptione , deque ipsorum subiectione auctoritati pontificiae. Essent enim veluti totidem pontifices summi , qui iure fruerentur relaxandi quamcumque legem universa- lem pro universalis ecclesiae bono sancitam , quod abso- num omnino est ; solveretur quippe unitatis ecclesiasticae compago. Frustra constituerentur eiusmodi leges , quae ex singulorum praesulum arbitrio infringi possent. Possent in- feriores in legem a superiore auctoritate sancitam exercere potestatem secus ac iuris natura ferat (30), actum proinde
(30) Ex historia ecclesiastica novimus non pauca impedimenta fuisse prius in conc. proviucialibus constituta, quae deinceps ab ecclesia universa probanti- bus rom. pontificibus, recepta sunt; de illis oecumenica concilia canones edi- disse, ac rom. pontihces saec. praesertim XI. et XII. responsa et decreta emi- sisse; novimus praeterea aliquot ab oecumenicis conciliis primum constituta fuisse, ut a lateranensibus an. 1139. sub Innoc. II. et 1215. sub Innocentio III.;
CAP. III. DE ECCL. POTEST. DISP. IN IMP. MATR. DIR. ART. II. 99
esset de disciplinae universalis integritate atque incolumi- tate. Ex paritate rationis cetera omnia salubriter sive a rom. pontificibus , sive ab oecumenicis conciliis statuta di- laberentur.
Eo vel magis quod in tanta praesulum multitudine et ingeniorum indole ac varietate difficile prorsus haud esset non paucos inveniri aut nimis faciles aut nimis desides , aut circumventos, qui ecclesiastica iura pessumdarent (31). Maius vero ingrueret periculum quoad illos, qui principum minis et violentiae cedendo ad illorum interdum iniquam voluntatem se pronos praeberent , prout experientia rerum ma°:istra non semel bonorum omnium moerore ostendit.
o
Fieri itaque nequit , ut amplissima eiusmodi facultas epi- scopis inhaereat , qua semel admissa , canonum vigor , oeconomia ecclesiastici regiminis ac disciplinae universalis penitus everterentur. Constat igitur ex rei natura episcopis facultatem de qua agitur , tribui haud posse.
Id ipsum pariter ostenditur ex totius antiquitatis con- sensione et praxi , prout secundo loco efficere constituimus. Quod argumentum ut rite expediamus , coniugia in primis distinguamus oportet cum aliquo impedimento iam contra- cta a coniugiis cum eodem impedimento contrahendis. Si-
aliqua demum confirmata aut explicata ut a viennensi , aliisque recentioribus. Porro certum est apud iuris utriusque peritos effatum : Inferioi-em nihil in superioris legem posse. Quod etiam in Clementina De electione el electi po- testate cap. Ne humani diserte traditur : Lex superioris per inferiorem tolli non potest.
(31) Quod scite animadvertitcl. Thomassinus De beneficiis par.II. lib. III. eap. ?.4. n. 14. scribens: « Ubi primum desinente sec. III. frequentari coeperunt concilia in provinciis singulis tunc episcopis ipsis consultissimum visurn cst, ut ad illa referrentur pro dispensationibus ponderanda. l. Nec enim solvi legesposse, nisi ea auctoritate, qua et condi. 2. Brevi ruituram canonum disciplinam, si quot episcopi tot essent eius solvendae auctores ubi singulis adlubesceret. 3. Optari magis posse, quam sperari , ut ea tota et sapientiac luce et vigoris constantia in- structus sit quisque episcopus, quanta desideratur , ut provide semper dispen- setur et sobrie. 4. Ne toties movendae sint lites in episcopos, qui improvide aut nulliter dispensassent; multo expeditius esse, ut potestas ea totasemel trans- feratur ad concilia provincialia.» ldque annuentibus rom. pontificibus factumest.
100 LIB. II. SECT. I. DE POTEST. ECCLES.
quidem dispar obtinuit in ecclesia circa haec agendi ratio. Nam quoad iam contracta , etsi primitus receptum fuisset , ut solverentur iuxta canonum decreta ac pontificias san- ctiones (32) ; attamen licet raro , identidem tolerabantur ab episcopis , praesertim in conciliis provincialibus , aut na- tionalibus , si ita causae gravitas exposcebat , et sanaban- tur, seu relaxatio dabatur (33).
Non tamen putandum est episcopos sive singillatim spectatos , sive congregatos in conciliis ita se gessisse in probandis aut tolerandis coniugiis cum impedimento aliquo initis absque ulla a rom. pontifice dependentia aut assen- sus influxu. Nam 1. interdum rom. pontifices ipsorum an-
(37.) Quod ut nonnullis exemplis confirmemus ac illustremus , ita sancitum fuit in concilio agathensi an. 506. can. XX., necnon a Ioanne VIII. in epist. relata a Gratiano cap. 47. causa 28. q. 2. item ab Alexandro II. cap. 74. Hinc reperimus dirempta coniugia male inita an. 862. Iudith viduae et Balduini qni eamdem rapuerat. Et an. 949. Amalarici hannoniensis comitis et filiae Isaaci comitis cameracensis sub Fulberto cameracensi episcopo, qui nullo modo induci potuit sive minis, sive promissis ad illud coniugium sanciendum, ut refert Baldericus tornacensis episcopus lib. I. cap. 73. - An. 971. Comitis nobilissimi angli qui duxerat sibi consanguineam sub s. Dunstano, qui pariter numquam adduci potuit ut incestum coniugium probaret, ut referteius biographus Osber- tus, qui s. Dunstani acla sec. XII. perscripsit. Anno 972. Henrici et Hathelbur- gae, quam ille sibi in uxorem adsciverat etsi monasticam vitam professa fuisset. An. 1085. idipsum contigit circa coniugium Hermanni Regis, quod a Gregorio VII. diremptum est. Plura alia exempla occurrunt diremptorum eiusmodi coniugiorum apud Ivonem carnotensem episcopum, quem Communem galliarum magistrum appellant, quique floruit sub XI. sec. finem ac sequentis initia. Cf. eiusdem epi- stolas de quibus iterum redibit sermo.
(33) De eiusmodi sive dispensatione , sive ob gravissimas causas ab epi- scopis aut a conciliis provincialibus adhibita indulgentia seu dissimulatione respectu male initorum coniugiorum nonnulla in praecedenti articulo exem- pla praebuimus. Quibus addi potest quod gestum est in agathensis concilii an. 506. celebrati canonibus addititiis, can. LXI. quem adoptavit conc. Epaonense an. 517. can. XXX. Item in conc. aurelianensi III. an. 538. can. X.; nec non in compediensi an. 537. can. I. in quibus omnibus dum matrimonium in quarto con- sanguinitatis gradu contractum toleratur , ne in posterum contrahatur prohibe- tur et irritum declaratur. Longum nimis esset heic singillatim exempla afferre , quae eiusmodi coniugiorum occurrunt sec. XI. et XII. Adeoque lectorem re- mittimus ad erudilam De episcoporum in dispensationibus super matrimonii impedimentis potestale dissertationem. Faventiae 1789. quaeestcl. Zacchariae, cap. I.§.i. n. 7-9.
CAP.III. DEECCL.POTEST.DISP. INIMP.MATR.DIR.ART.il. 101
tistitum iura quoad has causas sibi vindicare consueverunt, ut patet ex facultate a lo. VIII. Troiae in Apulia ad syno- dum vocatis episcopis concessa (34). 2. Interdum quoque in impedimentorum causis ab episcopis diiudicandis re- gulas servandas statuerunt , prout praestitit Urbanus II. an. 1093. inconcilio pariter Troiae in Apulia coacto (35). 3. Interdum conciliorum sive provincialium , sive nationa- lium in eiusmodi causis iudicia resciderunt , prout factum vidimus a Nicolao I. quoad tria concilia aquisgranensia , metense praeterea et trecense in causa divortii Lotharii regis et Theutbergae, nec non a Gregorio V. qui in conci- lio rom. II. an. 998. Ermambaldum turonensem archie- piscopum , et episcopos qui Roberti galliarum regis cum Bertha matrimonio adsensum praebuerant , anathemate perculit; prout a s. Leone IX. , deinde vero in causa Phi- lippi Augusti a Caelestino III. et ab lnnocentio III. factum fuisse superius diximus. Ex his aliisqne non paucis quae in medium facile afferri possent, compertum fit episcopos etiam in conciliis congregatos quoad ipsa coniugia iam inita cum impedimento numquam relaxationes indulsisse absque'debita rom. pontificibus subiectione ac dependentia. Ceterum , his dimissis , ut ad impedimentorum devenia- mus relaxationes praevias, de quibus praecipuus est sermo^ nullam in his potestatem inesse episcopis ex. totius anti- quitatis consensione et praxi haud difficile est ostendere. Nam quod attinet ad XII. priora ecclesiae- secula, nullum est dubium potestatem hanc episcopos non; exercuisse, cum nullae omnino eiusmodi. relaxationes concederentur ; at eo tempore tota ipsorum potestas unice versabatur , ut osten- dimus , romanis pontificfbus annuentibus, circa coniugia iam contracta, et hoc etiam raro admodum. A seculis au- tem XII. et XIII. ob rationes quas indicavimus , uova di-
(34) Apud Zacliariam in dissert. cit. cap. II. §. 2. n. I.
(35) In collect. maxima concil. veneta tom. XX. col. 790. cap. I.
102 LIB. II. SECT. I. DE POTEST. ECCLES.
sciplina induci coepit , qua dispensationes concederenturr cum opus esset , antequam coniugium iniretur cum eius- modi impedimentis. Porro novam hanc disciplinam omnium primi invexerunt rom. pontifices , qui , probante ecclesia universa , soli , atque exclusive legitime eam exercuerunt : neque ab illa aetate ad nos usque , nempe per septem plus minus secula proferri vel unum potest exemplum de prae- via relaxatione ab episcopis iure proprio concessa (36).
Tantum vero abest , ut sibi episcopi auctoritatem hanc aliquando tribuerint , ut potius publicis actis eam sibi non competere declaraverint. Sane in turonensi concilio quod an. 1583 celebratum est, cuique duodecim Galliarum prae- sules interfuerunt hic canon tit. IX. De matrimon. editus est : « In quarto consanguinitatis et affinitatis , nec non cognationis spiritualis prohibitis gradibus episcopis dispen- sare non licere declaramus (37).» Idem constitutum est in concilio tolosano , cui praefuit archiepiscopus tolosanus card. de Ieyosa an. 1590. Sic enim decernitur sub tit. De matrim. « Quos cognationis gradus impedit, nisi visa prius summi pontificis dispensatione in matrimonii con- iunctionem , parochi non recipiant (38) .» Neque alia ratione concilia lingonense et trecense his verbis id declararunt : ■
(36) Nonnulli autumarunt episcopos gallos, cum accepissent a Paschalill. redintegratum fuisse coniugium Philippi et Bertradae, quod antea dissolutum fuerat, sibi Paschalis exemplum imitandum sumpsisse , concedendo praeviam dispensationem. Ad ita sentiendum permoti sunt ex iis, quae refert HiJdebertus epist. XXXIV. ad rhotomagensem archiepiscopum, « Sibi nempe Walterum snb- murmurantem retulisse illos (episcopos), data seripto facultate, permisisse ut filiae Gauterii de Meduana liceret comitem Mortonium in vetito gradu ma- ritum accipere. » Ast Hildebertus ibidem id sibi visum incredibile profitetur, subdens: «Mihi autem nec exlorqueri assensus , nec persuaderi potuit, pruden- tiam vestram in eorum simplicitatem descendisse , » atque ulterius progrediens adiecit : « cuius in parochiam nupta demigrasset eius fore usque ad dissidium illis nuptiis resistere.» Adeoque patet eiusmodi dispensationem commentitiam esse. Accedit praetensam dispensationem a Paschali I. aut non datam, aut dubiana sal- tem esse , ut postea dicemus.
(37) Harduin. Acla concil. tom. X. col. 1405. (8») Ibid. tom. X. col. 1804.
CAP. III. DEECCL.POTEST.DISP. INIMP.MATR. DIR. ART. II. 103
« Inter cognatos et affines non est legitimum matrimonium , nisi cum eis sit per sedem apostolicam dispensatum (39).» Prout pariter praestitit concilium narbonense an. 1609. Alii quoque Galliarum episcopi hac de re populos sibi com- missos monitos voluerunt. Sic in codice Statutorum aure- lianensium tit. De matrimon. D. DElbene « In impedimen- tis , inquit , quae dirimunt matrimonium , ubi dispensa- tioni locus est, auctoritate tantum apostolica dispensatur , ita ut sine rescripto dispensationis Roma debite expedi- tae matrimonium nullum sit (40).»
Cumque Syracusarum episcopus quaesivisset per litteras ad card. Corrado Alexandri VII. prodatarium , liceretne sibi , quod a nonullis conterminis episcopis factitabatur , gravissima urgente necessitate , ante contractum matrimo- nium super publico dirimente impedimento dispensare ? Cardinalis pontificem consuluit. Porro ille rem ad sac. con- cilii tridentini congregationem deferri iussit , proposito du- bio: «An episcopus in casu urgentissimae necessitatis possit ante contractum matrimonium in impedimento publico di- spensare f » III. autem idus Martias an. 1660 respon- dit sac. congregatio , negative. Neque his contenta sac. congregatio sanctissimae inquisitionis qualificatoribus quos vocant, mandavit, ut de dispensandi certis in casibus super gradibus matrimonium dirimentibus praesumpto a quibusdam episcopis iure sententiam ferrent. TuJerunt au- tem his verbis: «Propositio asserens episcopumi posse di- spensare in publico impedimento matrimonii dirimente consanguinitatis pro matrimonio contrahendo sive in arti- culo mortis r sive in alia urgentissfma necessitate , in qua contrahentes non possint expectare dispensationem sedis apostolicae r est falsa , temeraria , scandalosa , perniciosa
(39) Prout ex his conciliis verba refert Collator parisiensis tom. III. De matrim. lib. V. collat. I. §. 0. pag. 334.
(40) Apud Zachariam op. cit. cap. IV. §. 4.
104 LIB. II. SECT."l. DE POTEST. ECCLES.
elseditiosa. Quapropter eadem s. concilii congregatio tan- dem XIV. kal. Februar. an. 1661. censuit : mox exscriptam propositionem esse falsam et temerariam (41).
Itaque ex ecclesiae consensione et praxi patet haud posse episcopos iure proprio eiusmodi impedimentorum re- laxationes concedere ; quod si forte attentaverint, nullas eas prorsus esse , utpote quae ipsorum auctoritatem excedant.
Quod si exemplum urgeretur nonnullorum episcopo- rum , qui sive in Galliis sive alibi relaxationes in quibus- dam cognationis aut affinitatis impedimentis dedisse per- hibentur, admissa etiam huius assertionis seu facti veritate, si legitima id ex consuetudine fecerunt, respondendum cum Benedicto XIV. ex apostolico quopiam indulto ac privilegio illam originem duxisse (42). Sane, cum XII. prioribus ec- clesiae seculis numquam fuerit ab episcopis de dispensa- tionibus matrimonio praeviis cogitatum, cumque novam hanc disciplinam , ut supra ostendimus , romani pontifices primi invexerint, propagarint sibique vindicarint, non alia ratione excogitari potest in episcopos consuetudinem hanc dimanasse , nisi ex eorumdem pontificum , qui illos hac quoque in re in partem sollicitudinis vocarunt , indulto ac privilegio. Hoc vero dempto , nonnisi audaci facinori et sedis apostolicae iurium usurpationi illa agendi ratio fo- ret adscribenda , nisi velis in nonnullis ex propriorum iurium limitationis ignoratione coepisse ac innoxie bona, ut aiunt, fide eos ita se gessisse, ast reclamantibus rom. pontificibus , cum in his praescriptio dari non possit , eam omnino cessasse.
(41) Rigantius Comment. in reg. cancell. tom. IV. De regulaXLW. apud cit. Dissertat. de episcoporum in dispensandis etc. cap. IV. pag. 80. sect. qui quidem eruditus auctor exinde falsitatis merito arguit quod ex Gerbaesio Tra- clatu pacifico pag. 412. Collator Paris. §. 1. pag. 337. refert , celebrem quamdam cardinalium et praelatorum congregationem an. 1674. censuisse quidem dispensa- tiones a nonnullis episcopis super matrimonii impedimentis concessas valere, non tamen suam hanc sententiam scripto mandari , aut edi in publicum voluisse.
(42) De synodo dioeces. lib. IX. cap. II. §. 3.
CAP. III. DEECCL. POTEST. DISP. 1N IMP. MATR. DIR. ART. II. 105
Ut accedamus ad tertium quod proposuimus argumen- tum ex auctoritate depromptum exponendum , nobis prae- sto sunt celebriores theologi et iuris canonici interpretes , immo quod caput est , summorum pontificum authenticae declarationes.
Atque ut a primis initium ducamus , ne nimii simus in illorum testimoniis afferendis nonnullos seligemus ex iis etiam, qui minus favere pontificiae solent auctontati. Incipiam igitur a cl. Thomassino, qui generale hoc lemma praestituit : « Principatum auctoritatis in omnibus eccle- siasticis causis esse penes apostolicam sedem ; sed in ae- dificationem datam illi divinitus esse hanc summae pote- statis praerogativam. . . . Haec certissima ratio ad solos tandem pontifices Romanos revocavit gravissimas quas- cumque dispensationes , hinc auctoritas supra alios epi- scopos excellentissima et ab ipso instituta Christo (43) . » Ex quibus patet ideo ad solum rom. pontificem , episco- pis exclusis , spectare dispensationes , quod summum di- vinitus principatum obtineat.
Natalis Alexander : « Circa impedimenta matrimonii , scribit , iure dumtaxat ecclesiastico constituta , summum pontificem dispensare posse certum est , eumque solum re- gulariter , ut loquuntur , quum huiusmodi impedimenta sint vel a conciliis generalibus , vel a summis pontificibus instituta, in quorum decreta potestatem non habent epi- scopi , quum eorum auctoritas et iurisdictio sit concilio- rum generalium et rom. pontificis auctoritate et iurisdi- ctione inferior illisque subiecta (44). »
(43) Ecclesiast. discipl. part. II. lib. lll.cap. XXIV. qui praeterea cap. XXVI. n. 3 et 4. aflirmat quod in gravissimis quibusque causis ad rom. pontilicem con- fugerent fideles, episcopi et reges ea suasione ducti, quod constantius canones ab eo scrvarentur : quum vero obtinereninr a rom. pontifice dispensationes, exi- stimarentur tamquam beneiicia a principibus apostolorum collata. Cf. anonymum auctorem opusculi cui tit. Defensio pontificiae auctorilatis in matrimonii im- pedimenta dirimentia. Hierapoli. 1786. par. II. §. IX.
(44) Theol. dogm. dematrim. c. art. IV.
106 LIB. II. SECT. I. DE POTEST. ECCLES.
In institutionibus theologicis editis iussu Io. Claudii De la Poype de Vertrieu episcopi pictaviensis legitur : « In impedimentis iure ecclesiastico matrimonium dirimentibus solus Papa universim et ordinarie potest dispensare (45).»
Ludovicus Habert: « Ex communi , inquit, ecclesia- rum consuetudine , quae vim legis obtinet , solius est summi pontifcis dispensare in impedimentis dirimenti- bus iure humano inductis , ubi praesertim agitur de ma- trimonio contrahendo. Universalis enim usus recurrendi ad sedem apostolicam dispensationis causa ab impedimen- tis dirimentibus indicat eam catholicorum mentem eius- modi facultatem esse ipsi reservatam (46). »
Iuveninius et ipse scribit : « Solum Papam ex pleni- tudine potestatis et consuetudine multorum seculorum usu comprobata , dispensare circa impedimenta dirimen- tia (47). »
Sic etiam Tournelyus inquirens quaest. VI. cuius sit facultas dispensandi ab impedimentis matrimonii , respon- det: « Controversiam hanc in concilio tridentino agitatam fuisse nec definitam (48); nulla enim lege ecclesiastica ge- nerali , seu canone statutum habemus ad solum pontifi- cem , exclusis episcopis , pertinere facultatem dispensandi ab impedimentis matrimonii. Sola consuetudoet communis ecclesiae usus hoc ipsi ius asserit (49). »
Billuart : «Haec potestas , inquit, (dispensandi ab im- pedimentis dirimentibus iuris humani) residet in summo
(45) De matrim. q. IV. concl. IV.
(46) De matr. cap. X. q. 1.
(47) De matrim. cap. IV. art. II.
(48) Censeo Tournelyum his verbis alludere voluisse ad illud quod ex Pa- laeoto paulo ante retulimus; at ex Palaeoto non aliud habetur, quam quod existimantibus nonnullis patribus posse episcopis tribui facultatem dispensandi in quarto gradu, obsistente episcopo Augustae Praetoriae Antonio Bobba, sy- nodus universa in eius cesserit sententiam. Nihil praeterea hac de re actuin est in tridentina synodo.
(49) De matr. quaest. VII. art. ult.
CAP. III. DEECCi. POTEST. DISP. 1NIMP. MATR. DIR. ART. II. 107
pontifice , ad quem ut ad supremum ecclesiae caput vi- sibile , quaecumque sunt iuris ecclesiastici spectant : epi- scopi tamen , sive ex delegatione expressa vel tacita , sive ex usu approbato dispensant in aliquibus impedimen- tis (50); » nempe : si contingat eos dispensare, id ex con- cessione sedis apostostolicae faciuut.
Demum omissis Gonnetto , Herminierio , Opstraeto ipso , aliisque non paucis , Drouvenius gallicanae theologiae systemati maxime addictus , interdum etiam ulterius quam par erat adversus rom. pontificem progressus, tamen cum quaerit : « Cui competat auctoritas super impedimentis ma- trimonii dispensandi ? » Respondet : « Si de impedimentis dirimentibus agatur , regulariter loquendo , potestatem hanc soli summo pontifici convenire. Quamquam enim hoc nul- libi legatur antiquis canonibus constitutum ; usus tamen invaluit, et generali disciplina receptum, ut pro huiusmodi gratiis obtinendis solus pontifex maximus adiri communi- ter deberet et posset ; et merito quidem , tum propter de- bitam sedi apostolicae reverentiam , cui potissimum cano- num observatio et dispensatio divinitus est commissa; tum quia cum impedimenta matrimonium dirimentia vel a con- ciliis generalibus , vel a summis pontificibus fuerint in- stituta in quorum decreta potestatem non habent episcopi, consequens fuit, ut solis summis pontificibus deberet eo- rum relaxatio regulariter reservari (51).»
His coronidis gratia adiicere lubet aetate hac nostra celebrem auctorem , ac paulo ante non nimis proclivem erga iura romanor. pontificum , nempe d. los. Carriere, qui postquam constituit, absque ullo dubio rom. pontifici con- venire potestatem relaxandi impedimenta dirimentia , pro- positionem seu conclusionem circa episcoporum hac super re potestatem , his verbis expressam ponit : « Episcopi non
(50) De matr. diss. VI. art. 3.
(51) De re sacrament. lib. IX. eap. IV. q. 7.
108 LIB. II. SECT. I. DE POTEST. ECCLES.
possunt , iure proprio dispensare generatim ab impedi- mentis matrimonii ; » quam deinde docte evincit , dissol- vitque ea quae ab adversariis contra eam afferri solent argumenta (52).
Nullum igitur dubium moveri potest de communi theo- logorum catholicorum sententia quod episcopis tribui ne- queat auctoritas , seu facultas relaxandi iure proprio im- pedimenta coniugium dirimentia (53).
Nunc vero demum idipsum adstruimus auctoritate ro- manorum pontificum, qui constanter sese ac fortiter op- posuerunt iis qui machinati sunt adversus sedis apostoli- cae ius ut illud in episcopos transferrent.
Primum huius rei documentum sit encyclica Clemen- tis XI. ad archiepiscopos et episcopos Hispaniarum data an. 1709. Cum enim Philippus V. Hispan. rex hoc ipso anno , eiecto apostolico nuntio , vetitoque quocumque cum romana curia commercio , episcopis agendi rationem ac formam praescripsisset, illico summus hic pontifex iisdem praesulibus mandavit ne illis « beneficiorum collationibus r dispensationibus etiam matrimonialibus , recursibus , appel-
■
(52) De tnatrim. tom. II. n. 1068. seqq.
(53) En quibus verbis in Coll. Andegavens. sensus praecipuorom in Galliis Iheologorum bac super re proponitur pag.524. «Cest un sentiment universellement admis dans la morale et la discipline ecclesiastique. . . . Les theologiens et les canonistes francais,les plus attaches a nos maximes, tels quePontas, Habert, le p. Alexandre , Fleury , Tournely , Cabassut , 1'Herminier , Ducasse , les con- ferences de Paris, de Lucon , Bouchel , ainsi que Bebuffe, tous 1'enseiguent una- nimement . . . Deux ou trois auteurs , parmi nous , seulement , semblent s'expliquer diversement que les autres , Gerbais , Gibert et Lacombe . . . Encore lorsqu'on les examine de pres , si l'on en excepte Lacombe , qui n'a point discute* la que- stion, les autres, ne s'expliquent que d'une maniere timide, incertaine, et tres-peu capable de rassurer.» Apud Carriere De matrim. tom. II. n. tO/3. Qui addit: Et revera pleraque ritualia remittunt ad sum. pontilicem, et ad eum recurruut plerique episcopi pro obtinendis indultis. His adiici possent ritualia ecclesiarum germanicarum , ut Agenda eccles. coloniensis an. 1720. Agenda metropolit. ecclesiae moguntinae 1695. Bituale trevirense Lunenbnrgi 1767. Agenda pastoralis dioecesis monasteriensis 17 12. Cf. primum supplementum Au viritable etat du dif/erent eleve' entre le siege apostoliqut et les trois dccteurs fccttsiastiqucs ( Auctore cf. Feller ).
CAP. III. DE ECCL. POTEST. DISP. IN IMP. MATR. DIR. ART. II. 109
lationibus aliisque similibus , quae ab apostolico tantum nuntio cognosci , expediri , atque agi consueverunt , ma- num ullo modo apponerent. «Nullam enim , inquit pontifex, in huiusmodi rebus facultatem vobis utcumque episco- pis , etc. competere , aut per huiusmodi absentiam nun- cii nostri devolutam fuisse aut accrevisse declaramus , et nihilominus , ne ullus supersit dubitandi aut interpretandi locus , et ad ulteriorem cautelam , omnem vobis circa prae- missa potestatem prorsus adimimus , irritum ac inane de- clarantes quidquid secus super his a quocumque quavis auctoritate scienter vel ignoranter atlentari contigerit (54) . » Quibus ex verbis facile est colligere quaenam summis pon- tificibus sententia haereat , etiam quum de casibus agitur in quibus nonnulli exceptionem facere solent in favorem episcoporum.
Alterum documentum sit Pii VI. Breve datum an. 1782. ad archiepiscopum trevirensem , quo damnat ac improbat edictum caesareum vi cuius mandabatur , ut episcopi di- spensent iure proprio ab impedimentis dirimentibus. Post- quam enim summus pontifex asseruit ad ecclesiam spectare potestatem constituendi impedimenta connubialia , infert relaxationem ab iisdem impedimentis a solo rom. pontifice ad coniugium legitime seu valide ineundum auctoritate propria posseconcedi, alque his verbis concludit: «Etiamsi episcopalis auctoritas, ut nonnulli doctores contendunt, ab ipso immediate Deo procederet, certum tamen constans- que esse debet , illam auctoritatem non extendi ad faciendas iure proprio in generalibus ecclesiae legibus dispensatio- nes sine expressa vel tacita saltem concessione superioris a quo sancitae illae sunt, potestatis. Fidei enim dogma est, episcoporum auctoritatem , vel si a Christo immediate ema- narit , subiectam tamen esse rom. pontificis auctoritati :
(54) Cf. Clcmentis XI. pont. ma\. Epistolae et brevia selectiora tom. I pag. 5*iC seq. Romae 1724.'
110 LIB. II. SECT. I. DE POTEST. ECCLES.
qua fit ut subesse debeant apostolicae sedis statutis et venerabilibus canonum decretis , in quae si quis commise- rit, veniam sibi deinceps noverit denegari. Neque minus certum idcirco erit , eamdem episcoporum auctoritatem ab illa superiore ordinis hierarchici potestate intra quosdam limites circa usum et exercitium restringi et contineri posse. Omnino igitur sustineri neutrum potest, vel eccle- siam iure proprio non habere potestatem constituendi im- pedimenta dirimentia , vel episcoporum quemlibet posse impositum ab ecclesia catholica legis vinculum dissol- vere (55).» Hactenus Pius VI. cuius verba adeo perspicua sunt, ut commentario non egeant.
Tertium documentum nobis exhibet idem summus pon- tifex Pius VI. in litteris datis ad archiepiscopum colonien- sem et episcopum monasteriensem an. 1787. quibus pro- bavit encyclicam quam nuncius apostolicus ad tractum Rheni Bartholomaeus Pacca summi pontificis iussu supe- riore anno vulgaverat. In hac edicebatur non potuisse episcopos relaxationem concedere a gradibus consangui- nitatis , qui in indulto apostolico , quod singulis quin- quenniis dari consueverat tribus episcopis electoribus non continebantur (56). Quod cum aegre ferrent illi archiepi- scopi et episcopi , querelas fecerunt apud summum ponti- ficem , tamquam de iniuria sibi illata; iis porro Pius VI. inter cetera scripsit : « Si ius esset episcopis relaxare legem impedimentorum matrimonialium ab ecclesiae potestate constitutam , et ubique in catholicis ditionibus receptam , tota everteretur ecclesiae disciplina , caput subiiceretur
(55) ApuJ Boskovany Monumenla catholica tom. I. pag. 347. Quinque ec- clesiis 1847.
(56) In hac encyclica Barth. Pacca exhibet ordine chronologico iuduita, quae ad quinquennium tribus electoribus dabantur ab apostolica sede ab an. 1645 et 1783. Cf. Memorie storiche di monsignor Bartolomeo Pacca , orcard. decano dcl sacro collegio sul di lui soggiorno in Germaniadel 1786. all'an. 1794 . in (jualita di nttnzio apostol. al tratto del Reno dimorante in Colonia ed. 2. Benevento 1833.
CAP. III. DE ECCL. POTEST. DISP. INIMP.MATR.DIR.ART.il. 111
membris , ac proinde actum esset de ecclesiastica hierar- chia divinitus instituta (57). » Quibus verbis summus pontifex intimam expressit rationem quare episcopis con- venire nequeat ius proprium relaxandi in impedimentis ab ecclesia statutis.
Quartum documentum suppeditat Pius VII. in Brevi 27.Febr. 1809. quo de quibusdam episcopis gallis conque- ritur, quod licet alii plures sibi concedi prorogarique fa- cultates postulaverint ab apostolica sede , ii tamen id facere omiserint : « Dissimulare non possumus , inquit pontifex , non parum nobis admirationi fuisse , quod plurium Gal- liae antistitum litterae minime ad nos perlatae fuerint , tanta enim facultatum necessitas , quanta premi sese ur- gerique tot alii eiusdem imperii praesules nobis exposue- runt , omnes certe ad novam earum concessionem im- plorandam suadere et propemodum impellere debuisset. Coniicimus quidem nonnullorum , qui ad nos scripserunt litteras , aut nondum perlatas ad nos , aut fortasse etiam fuisse deperditas ; nollemus tamen ( quod certe non sine gravi suspicamur indicio) episcoporum aliquos idcirco fa- cultatum prorogationem ab hac sancta Sede non postu- lasse , quod perversam periculique plenam opinionem im- biberint , posse se iure proprio in iis quoque dispensare aut absolvere , quae generalium conciliorum sanctionibus, summorum pontificum decretis , diuturno usu per univer- sam ecclesiam recepto , romani pontificis potestati reser- vata sunt : at ipsi viderint , si forte (quod absit) id sibi ar- rogaverint vel arrogent, quid egerint, quidque agant (58).» Porro cuique perspectum est summum pontificem aperte veluti digito indicare dispensationes connubiales , de qui- bus in hoc Brevi potissimum agitur.
(57) Apud Roskovany op. et loc. cit. p. 357.
(58) Apud Moser in Collect. declarationum et decretorum rom. pontiji- cum circa varia dubia matrimonium concernentia. Ad calcem op. De iiu- pediment. matrim. n. XVII.
112 LIB. II. SECT. I. DE POTEST. ECCLES.
Benedictus XIV. antequam pullularent tot novitatum aucupes atque apostolicae sedis detractores in celeberrimo opere De synodo dioecesana lib. IX. cap. II. totam hanc quaestionem iamdiu expenderat , reiectisque nonnullorum doctorum apparentibus rationibus quibus persuadere ad- nisi erant , in aliquibus casibus posse episcopos in pu- blico impedimento relaxare , sartam tectamque rom.pon- tifici hanc removendi impedimenta potestatem asseruit , concluditque monito Cabassutii : « Sane istae ab episcopis concessae dispensationes pro contrahendis coniugiis , aut nullitatem aut incertitudinem causant sacramenti. At vero in re sacramentaria unanimes docent theologi, non esse li- citum quidquam incerti adhibere , eo certo medio praeter- misso , quod adhiberi possit. Atque ita licentia ista vel nefariam inducit sacramenti nullitatem , aut ad summum, tutiore simul et probabiliore opinione reiecta , minus pro- babilem , nec tutam , in tanti momenti sacramento con- sectatur opinionem. »
His omnibus praeiverat Pius IV. cum enim ad hunc pontificem principes et electores Germaniae varia , ut di- cebant , gravamina detulissent , inter haec recensuerant quoque dispensationes sanctae Sedi reservatas , quibus summus pontifex respondit « iniustissima ( eos ) petere ; nam ubi archiepiscopi aut episcopi potestatem habeant di- spensandi in his , quae in huius s. Sedis auctoritate con- stituta sunt , hoc est inferiores et subditi in lege su- periorum suorum , nisi ubi eis hoc expresse permittilur , omni iuri , omnique rationi contrarium esse, indubitatum est (59). »
Cum igitur ex allatis tum argumentis , tum documen- tis apertissime constet sive ipsa rei qua de agitur spe-
(59) Hoc Pii IV. responsum urget Pius VI. in laudato Brevi ad archicp. coloniensem, ac reperitur apud Raynaldum contiuuatorenv annai. Baronii ad an. 1363. n. 44. ed. Lucens. 1756. tom. XV. pa». 371.
CAP.HI.DEECCL.POTEST. DISP. IN IMP. MATR. DIR. ART. II. 113
ctata natura , sive totius antiquitalis conspiratione et praxi . sive saniorum theologorum et iuris canonici interpretum communi consensu , praecipue vero romanorum pontifi- cum iterata doctrina et aucloritate excludi episcopos a iure solvendi impedimenta matrimonium dirimentia , inu- tili plane conficiuntur labore, qui iisdem illud vindicare vellent (60).
ARTICULUS III.
Argumenta expenduntur quibus Neotcrici episcopis vindicare satege- runt ius proprium relaxandi ecclesiastica impedimenta Matri- monium dirimentia.
Mirum est quomodo in re adeo perspicua tot tantasque potuerint novarum rerum cupidi tenebras affundere ad adstruendum contra communem doctrinam ius episcopo- rum proprium removendi impedimenta , quae irritum ac nullum reddunt coniugium. Istorum adinventiones et com- menta in unum colligere placuit , ut ex eorumdem discus- sione magis pateat quo abducant homines alioquin mgenio, sagacitate atque scientia praeditos innovandi pruritus , as- sentandi studium , et animus in apostolicam sedem hostilis.
Nonnulli igitur adscito atque adoptato principio ceu axiomate extra omnem controversiam posito , quod « quid- quid potest pontifex in universo orbe , si ea excipias , quae totius ecclesiae statum respiciunt , uti fidei arti-
(60) Qnid vero possint episcopi praestare hac in re auctoritate propria ln- culenter exponit Benedictus XIV. loc. cit. Ac primo absque dubio possunt di- spensare ab impedimentis impedientibus, si tres casus exeipias, sponsalium , quae cum altero inifa sint, quaeque eo invito solvi uon possunl ; voti ingre- diendi religionem, et castitatis perpetuae, quae sunt apostolicae sedi reservata. Dispensare itidein valent ab impedimento diiimente occulto cum quo publice contracttim est matriraonium , concurrentibus tamen sex circumstantiis, quae ibidem recensentur, et quidem pro foro tantum interno. Demum ex communi d«)ctorum sententia, Sanchezio praeeunte Jib. 2. disp. 40. n. 7. gravi urgente ne- ocssifate , cui nullus alius modus suppetat occurrendi, possunt episcopi dispen- *are ab impedimento occulto antcquam celebretur matrimonium.
11 8
114 LIB. II. SECT. I. DK POTKST. ECCLES.
culum definire , potest id episcopus in sua dioecesi , nisi specialiter papa illud sibi reservaverit , » inferunt : ergo episcopi etiam seorsum sumpti possunt in sua quisque dioecesi dare relaxationem , prout eam praebet rom. pon- tifex in universa ecclesia , cum non constet eam faculta- tem summos pontifices sibi reservasse , aut eis ab aliquo oecumenico concilio reservatam fuisse (61).
Verum eiusmodi principium sin minus falsum , sal- tem aequivocationi innititur ; aliud enim est episcopos posse facere in sua dioecesi quae rom. pontifex in uni- versa ecclesia ( quod de nonnullis rebus certe verum est) , aliud episcopos posse irritare in sua dioecesi , quae rom. pontifex pro tota ecclesia fecit. Etenim hoc perinde esset ac affirmare posse inferiorem superioris legem sibi subii- cere eamque abrogare , ac relaxare , et membra capiti aequare atque etiam anteferre cum evidenti totius eccle- siasticae hierarchiae divina ordinatione constitutae ever- sione. Eo vel magis , quod , ut animadvertit apposite Fagnanus, mos sit canonum et conciliorum fere ubique simpliciter praecipere aut prohibere quid faciendum vel non faciendum , quin ad prohibitionem dispensationis de- scendant. Quapropter , si episcopis liceret dispensare quo- tiescumque dispensatio non prohibetur , in eorum foret fa- cultate ius commune universum , ac universalia concilia subvertere in singulis casibus dispensando , quod abso- num ac erroneum est (62) .
Falsum praeterea deprehenditur eiusmodi principium, quod a iure iterum iterumque fuerit reprobatum. Omissa enim decretali Innocentii III. hac de re data , satis de
(61) Collat. andegav. dogm. et moral. I.conf. Dispens.de matr. 2/quaest. pag. 510 seqq. Collat. Paris tom. III. lib. V. conf. 1. §. l. pag. 322. Collat. ambian. de theol. moral. lib. I. p. 391 seqq. n. 782. praeter auctores ab iisdem coramemoratos.
(62) Prosp. Fagnani Comment . in lib. decretal. in cap. Xonnisi n. 44. De Jiliis presbyterorum.
CAP. III. DE ECCL. POTEST. DISP. IN IMP. MATR. DIR. ART. III. 11 !i
illius reprobatione constat e.x decretali in Clem. Ne ro- manis , de elect. in qua Clemens V. cum praemisisset : « Nos , inter cetera , praecipue attendentes quod lex su- perioris per inferiorem tolli non potest : » declarat ita id intelligendum , ut nequeat ab inferiori corrigi, vel immu- tari , vel dispensari qnomodolibet circa ipsam seu aliquam eiusparlem. Hoc ipsum efficitur in extravaq. Ioannis XXII. in cap. Sancta romana de religiosis domibus , ubi legitur: « Quidam autem eorum dictum habitum , et vivendi ritum a quibusdam episcopis , seu eorum superioribus , vel aliis ecclesiarum praelatis habuisse profitentur , quos nec eis concedere licuit contra formam concilii generalis ;» in quem locum recte adnolat Glossa litt. N. « Non licet igitur epi- scopis contra inhibitionem generalis concilii facere , cum sint adstricti ad observantiam canonum (63). » Ex quibus aliisque eiusmodi iuris textibus patet pro certo haberi, in- feriores , adeoque episcopos respectu concilii generalis at- que romani pontificis tamdiu teneri ad observationem le- gum , quamdiu a superiore expresse non fuerit collata facultas immutandi quidpiam aut dispensandi. Cum vero nuspiam ac numquam sive a conciliis oecumenicis sive a romanis pontificibus facultas dispensandi ab impedimentis connubialibus concessa fuerit, immo cum rom. pontifices non semel ac solemni potius ratione adversus nonnullos hac in re abusus protestati fuerint , consequens est ex pa- tefacto principio nullo omnino pacto posse episcopos ius istud sibi arrogarc.
Aliud principium alii urgere solent , nempe praescri- ptionis , vi cuius possunt episcopi , qui ab immemorabili id facere consueverunt , veniam concedere ut legitime con- trahantur coniugia quibus obstat impedimentum consan- guinitatis in tertio, aut saltem quarto gradu. Hi profecto proprio iure hanc facultatem tribuunt ; quocirca romani
(63) Apud Benpd. XIV. De sijitndo lib. IX. cap. I. n. 7.
116 LIB. II. SECT. I. DE POTEST. ECCLES.
pontifices ea facultate in cuius pacifica possessione iam- dudum sunt episcopos privare nequeunt (64). Multo vero magis id adstruunt quoad sedes recentius erectas , quia summus pontifex non potuit contra illas praescribere , cuiusmodi fuit sedes nanciensis , quae erecta non est nisi anno 1777. (65).
Verum et hoc principium admitti nequit ; siquidem eiusmodi praescriptio quoad episcopos universim sumptos numquam viguit ; nam ex certissimis documentis constat episcopos ex universo orbe catholico ad apostolicam se- dem confugisse , ut facultatem obtinerent dandi veniam ad celebranda coniugia aliquo praevio impedimento irretita. Quod si aliqui episcopi furtim , ut ita dicam , hanc sibi potestatem vindicarunt . statim ac ad notitiam romanorum pontiticum illa agendi ratio pervenit, fuit improbata. Ac- cedit , quod substrata , quam vocant , materia minime praescriptionem patiatur , ut enim animadvertit Benedi- ctus XIV. , si per eam consuetudinem , si qua inoleverit, disrumpatur nodus ecclesiasticae disciplinae , numquam ad- versus legem praescribitur, prout declaravit Innocentius III. in cap. Cum inter , de consecr. Porro tali infici vitio eam consuetudinem his verbis patefecit Cabassutius de aucto- ritate loquens dispensandi , quam sibi nonnulli gallicanae ecclesiae praesules vindicabant : « Si , in oppositum re- clamantibus conciliis oeeumenicis , quae hanc potestatem uni summo pontifici, legatoque reservant , sibi ausint vin- dicare gallicani ducenti circiter et quadraginta nimirum
(64) Ita quiilem pseudonymus Auianus EJiphius in libcllo inscripto : Con- cordia iuris canonici citm edictis caesareo-regiis rc&cntius emanalis in ma- teria dispensationum super impedimentis malrimonii ad ven. Jlungariae cle- >'«Mt.VirKlononae 1/81. Item CoJIat. andegaven.op.cit.p.522. Ritualc Bellicensc tora. I. p. 4G0. Chatizel de la Ne>oniere tr. Du Pouvoir des Ev6ques sur les emptchements du mariage pour svrvir de suppUment a la nouvclle ed. des lonf. d'Angers 1782. qui coarctant eain ad illos episcopos penes quos perse- veravit antiqua consuetudo.
(65) Ita Theolog nanciensis pag. 290.
CIP.IH.DE ECCL.POTEST. DISP.INIMP. MATR. DIR. ART. III. 117
episcopi , cum suis vieariis , seorsim in suis dioecesibus, singuli pro suo arbitrio , huiusmodi licentiam ; ingruet profecto tota gallicana ditione admodum exuberantior et inordinatior inter tot, tamque diversa sibi, aliisque indul- gentium praelatorum capita in dispensandis matrimoniis licentia. Quin etiam , si per universum regnum ista inva- lesceret consuetudo ( quod malum Deus avertat), contin- geret demum ut quilibet laici etiam subalternorum tri- bunalium iudices , per captionem et distractionem bonorum episcopalium , ipsosmet episcopos cogerent , pro suo pe- culiari , aut amicorum , aut partium postulantium affectu ad sic dispensandum , sicut iamdudum compellunt invi- tos ad monitoria et excommunicationes decernendas ; sic- que simile quid illis obveniret divinae huic apud Isaiam comminationi : Pro eo quod abiccit populus iste aquas Si- loe , quae vadunt cum silentio , proptev hoc ecce adducet Dominus super eos aquas fluminis fortes et multas. Sic enim renuentes hac in parte summo universalis ecclesiae pon- tifici subiici , compelluntur indignissime laicorum iudicum infimorum decretis obtemperare , aut propriorum fructuum , ni pereant, interceptionem ac privationem pati (66).»
Haec autem mirifice confirmantur ex iis , quae paulo ante innuimus de episcopo augustano in concilio tridentino, qui patribus suasit ne episcopis singulis facultas tribuere- tur. laxandi in quarto gradu. Hac enim facultate semel